|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non debeant esse septem
sacramenta. Sicut enim supra dictum est, omnia sacramenta efficaciam
habent a passione Christi. Sed unum est sacramentum quod directe est
repraesentativum passionis Christi, et ipsum totum Christum
continet, scilicet Eucharistia. Ergo illud sacramentum sufficeret.
2. Praeterea, quod potest fieri per unum, non debet fieri per
plura. Sed per Baptismum tolluntur omnia peccata. Ergo non
oportebat quod aliquod aliud sacramentum contra culpam ordinaretur.
3. Praeterea, sacramenta in remedium contra defectum ordinantur.
Sed duplex est defectus, scilicet culpae, quae est quasi contrarium,
et poenae, quae ex defectu gratiae accidit, ut dictum est. Ergo duo
sacramenta sufficerent.
4. Praeterea, in lege nova, ubi manifestior est veritas, minimum
debet esse de figuris. Sed in lege naturae, secundum Hugonem, erant
tantum tria sacramenta, scilicet oblationes, decimae et sacrificia.
Ergo non debent esse plura sacramenta in lege nova quam tria.
5. Praeterea, sacramenta legalia nostrorum sacramentorum figurae
fuerunt. Sed ipsi non habuerunt aliqua sacramenta respondentia
confirmationi et extremae unctioni. Ergo nec nos hujusmodi sacramenta
habere debemus.
6. Praeterea, Dionysius in Eccl. Hierar., ubi de sacramentis
tractat, matrimonium et poenitentiam omittit. Ergo videtur quod non
sint nisi quinque sacramenta.
7. Sed contra, videtur quod sint plura. Omne enim illud quod in
remedium peccati datur, videtur esse sacramentum. Sed aqua benedicta
est hujusmodi, quia per eam venialia tolluntur. Ergo est
sacramentum.
8. Praeterea, sicut circa concupiscentiam quae est in venereis,
contingit esse peccatum intemperantiae; ita circa concupiscentiam quae
est in cibis et potibus. Sed contra primam concupiscentiam habemus
unum sacramentum. Ergo et contra secundam habere debemus.
9. Praeterea, Dionysius, inter sacramenta nominat monasticam
consummationem, sive consecrationem. Sed non computatur inter septem
sacramenta hic enumerata. Ergo sunt plura quam septem.
10. Praeterea, oblationes et decimae in lege naturae erant
sacramenta, secundum Hugonem. Cum ergo modo sint oblationes et
decimae, videtur quod sint sacramenta; et sic idem quod prius.
11. Praeterea, sacramenta ex sanctificatione invisibilem gratiam
continent, secundum Hugonem. Sed multae sunt sanctificationes per
ministros Ecclesiae factae quae hic non numerantur, sicut consecratio
templi et altaris et sacrarum vestium, et hujusmodi. Ergo sunt plura
sacramenta.
Respondeo dicendum, quod sacramenta ex hoc quod sunt sacramenta,
habent quod sint in remedium contra defectum aliquem; ex hoc autem quod
sacramenta Ecclesiae, habent per ministros Ecclesiae dispensari, et
in membra Ecclesiae transfundi. Et ideo dupliciter potest accipi
numerus sacramentorum proprie. Primo ex defectibus contra quos
sacramenta ordinantur. Ordinantur autem sacramenta, ut ex dictis
patet, ad tollendum contrarium, et ad supplendum defectum.
Contrarium autem sanctitati est culpa: quae quidem dupliciter
tollitur. Uno modo, impediendo ne fiat; et hoc modo in remedium
culpae matrimonium ordinatur. Alio modo subtrahendo jam existentem;
et sic contra originalem culpam ordinatur Baptismus, contra actualem
poenitentia. Secundum remedium praebent supplendo quod deficit, et ea
quae perfectionis sunt effectiva. Est autem duplex perfectio. Una
formae ad actum; et hanc quidem perfectionem facit ordo quantum ad
executionem bonorum, quia reddit hominem idoneum ad dispensationem
sacramentorum; sed quantum ad perpessionem difficilium facit dictam
perfectionem confirmatio, quae hominem fortem reddit, ut nomen
Christi propter pressuras mundi confiteri non refugiat. Alia autem
perfectio est in ordine ad finem, ad quem per actus pervenitur; et
hanc quidem perfectionem quantum ad finem intra facit extrema unctio,
quae est quaedam delibutio praeparans in gloriam resurrectionis;
quantum vero ad finem extra facit Eucharistia, quae membra capiti
conjungit. Et quia hic est ultimus terminus nostrae sanctificationis,
ideo dicit Dionysius, quod omnis alia sanctificatio in Eucharistiam
terminatur: quia et ordinati et baptizati Eucharistiam sumunt. Si
autem considerantur sacramenta ut sunt Ecclesiae sacramenta, scilicet
per ministros Ecclesiae dispensanda, sic potest secundum doctrinam
Dionysii, hoc modo numerus eorum accipi. In qualibet enim hierarchia
oportet esse actionem hierarchicam, et exercentes eam, et
recipientes. Recipientes autem per ipsas actiones superiorum in suis
gradibus perficiuntur; et ideo ex parte eorum non debet esse aliquod
speciale sacramentum, per quod receptivi sacramentorum fiant. Actio
autem hierarchica est triplex scilicet purgare, illuminare,
perficere. Sed quia nullum sacramentum novae legis purgat sine gratiae
infusione, quae illuminatio dicitur; ideo Dionysius in sacramentis
conjungit purgationem illuminationi. Potest autem esse in sacramentis
purgatio vel a culpa; et sic habet purgativam et illuminativam vim
quantum ad originale Baptismus, quantum ad actuale poenitentia; vel a
reliquiis culpae, et sic extrema unctio purgare habet; vel a causa
culpae, quae est concupiscentia, et sic matrimonium, quod eam
reprimit et ordinat, vim purgativam habet. Perfectio autem est duplex
scilicet perfectio formae, et ad hanc est confirmatio, quae hominem in
seipso consistere facit, ut a contrariis non facile solvatur; et
perfectio finis, et ad hanc est Eucharistia, quae nos fini
conjungit. Ex parte autem exercentium actiones hierarchicas accipitur
unum sacramentum, scilicet ordo, per quem ministri Ecclesiae ponuntur
in statu exercendi hierarchicas actiones. Potest et aliter accipi
numerus sacramentorum secundum conditionem eorum quibus per sacramenta
subvenitur. Sunt enim sacramenta in remedium data. Aut igitur in
remedium unius personae, aut totius Ecclesiae. Si primo modo, aut
quantum ad ingressum, et sic est Baptismus; aut quantum ad egressum,
et sic est extrema unctio; aut quantum ad progressum, et hoc est
dupliciter. Uno modo quantum ad executionem virtutis, vel ut a malis
non superemur, et quantum ad hoc est confirmatio, vel ut bonis
adhaereamus, et quantum ad hoc est Eucharistia. Alio modo quantum ad
reparationem virtutis, si ipsam in pugna spirituali aliquo modo laedi
contingit, et sic est poenitentia. Si in remedium totius Ecclesiae,
aut in regimen et multiplicationem ipsius spiritualem, et sic est
ordo, quia principatus bonum multitudinis est secundum philosophum in
5 Ethic., aut quantum ad multiplicationem materialem fidelium, et
sic est matrimonium. Quidam autem accipiunt numerum sacramentorum
secundum adaptationem ad virtutes, ut fidei respondeat Baptismus,
quod sacramentum fidei dicitur; spei extrema unctio, per quam homo
praeparatur quodammodo ad futuram gloriam; caritati Eucharistia;
prudentiae ordo; justitiae poenitentia; temperantiae matrimonium;
fortitudini confirmatio. Quidam vero adaptant diversis generibus
culparum et poenarum; ut Baptismus sit contra culpam originalem,
poenitentia contra actualem mortalem, extrema unctio contra venialem,
ordo contra ignorantiam, matrimonium contra concupiscentiam,
confirmatio contra infirmitatem, Eucharistia contra malitiam, quia
est sacramentum caritatis, quae per se opponitur malitiae. Haec enim
quatuor dicit Beda ex peccato consecuta.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis Eucharistia sit memoriale
ipsius dominicae passionis, ipsum Christum continens, non tamen
quantum ad omnes effectus ejus. Vel dicendum, quod propter praedictam
rationem Eucharistia ordinatur ad ultimum effectum passionis Christi,
quasi completissime ab ea efficaciam habens; et ideo, quantum est de
se, valet contra omnes spirituales defectus; unde et cum singulis
sacramentis exhibetur, quasi consummans effectum uniuscujusque; sed
tamen praeexigit alia sacramenta, ut idoneus quis reddatur ad tanti
perceptionem mysterii, sicut etiam in naturalibus ultima forma non
datur nisi praecedentibus omnibus dispositionibus.
Ad secundum dicendum, quod Baptismus est sacramentum intrantium,
quia facit hominem primo participem redemptionis Christi consepeliens
eum in similitudinem mortis Christi; et ideo non potest iterari,
sicut nec passio Christi. Et quia peccata actualia iterantur, ideo
contra culpam actualem oportuit aliquod remedium adhiberi, scilicet
poenitentiam, quamvis etiam Baptismus ipsum deleat.
Ad tertium dicendum, quod defectus illi sunt generales; et non habent
eamdem rationem in omnibus suis partibus; et ideo oportuit contra
diversas partes eorum diversa remedia adhiberi.
Ad quartum dicendum, quod in lege naturae multa signa gratiae
praecesserunt, sicut diluvium, occisio Abel, et hujusmodi, quae
tamen non debent dici sacramenta; sed illa tantum quae ad aliquod
remedium exhibebantur. Ea enim significabant rem sacram, ut actu
sacrantem, quod est de ratione sacramenti, ut supra dictum est; et
ideo in lege naturae Hugo, tantum ponit tria sacramenta, scilicet
sacrificia, oblationes, et decimas; quia per haec, ut dicit
Gregorius, remedium ante circumcisionem contra originale erat. Et
quamvis tunc esset tempus figurarum magis quam modo, non oportebat esse
signa determinata ad determinatos effectus gratiae, sicut modo sunt;
et ideo in quadam generalitate sacramenta illa, nostra sacramenta, et
ipsorum causam, scilicet passionem Christi, significabant; sicut
quod per sacrificia significabatur passio, per oblationes dispositio
patientis ad passionem, quia ipse se voluntarie obtulit ad passionem:
Isai. 53; per decimas autem comparatio patientis ad illos pro
quibus patiebatur, qui imperfecti erant, ab ipso omnem perfectionem
expectantes, sicut novem per decem complentur. Horum autem duo
referuntur ad Eucharistiam: scilicet sacrificium quantum ad
significatum, et oblatio quantum ad materiam et usum, sed decima
praefigurabat Baptismum, inquantum aliquid auferebatur. Matrimonium
autem et poenitentia et ordo erant illo tempore, sed tamen non
computantur inter sacramenta illius temporis, quia non fiebant cum
aliqua consecratione. Quilibet enim primogenitus, secundum
Hieronymum sacerdos erat: nec erat aliquis modus determinatus
ipsorum, nisi secundum instinctum naturae, prout cuique ratio fide
innata dictabat faciendum.
Ad quintum dicendum, quod tempore legis scriptae jam plura cum aliqua
consecratione celebrabantur, quae nostris sacramentis quasi figurae
respondent: quia per circumcisionem nostrum Baptisma figuratur; per
oblationes et sacrificia Eucharistia; per diversos ritus expiationum
poenitentia; per consecrationes Aaron et filiorum ejus noster ordo;
et per matrimonium jam ad aliquas certas personas determinatum et sub
lege constitutum, nostrum matrimonium. Sed extremae unctionis non
debuit praecedere figura: quia extrema unctio est directivum et
praeparatorium in gloriam, quam tunc statim post mortem consequi non
poterant, sicut modo possunt. Similiter nec confirmatio, in qua
complementum spiritus sancti datur: tempus autem illud non erat tempus
plenitudinis, sicut tempus istud.
Ad sextum dicendum, quod Dionysius non intendit ibi determinare de
sacramentis, sed de actionibus hierarchicis, quae consistunt in
consecratione per ministros Ecclesiae facta. Et quia matrimonium et
poenitentia possunt habere suum effectum sine tali consecratione, ideo
de eis non determinavit.
Ad septimum dicendum, quod aqua benedicta non ordinatur directe ad
remedium praestandum, sed ad removendum prohibens; unde datur contra
Daemonum nequitias et venialia, et omne quod effectum sacramentorum
impedire posset: propter hoc non est sacramentum, quia removens
prohibens est agens per accidens; sed sacramentale, quasi dispositio
quaedam ad sacramenta.
Ad octavum dicendum, quod concupiscentia quae est in actu
generativae, habet specialem foeditatem ab aliis concupiscentiis: quia
praeter hoc quod est infectiva personae, quod habet commune cum aliis,
et idem remedium habens, scilicet poenitentiam, est etiam infectio
naturae; et ideo debet habere speciale remedium, secundum quod ad
purgationem naturae ordinatur.
Ad nonum dicendum, quod ad quamlibet eminentiam status datur aliqua
sanctificatio, cum sit ibi necessarium speciale auxilium gratiae,
sicut in consecratione regum et monachorum et monialium; et ideo sunt
actiones hierarchicae; et propter hoc Dionysius de eis determinat;
non tamen habent rationem sacramenti; sed solum illa eminentia per quam
homo efficitur sacrorum dispensator.
Ad decimum dicendum, quod oblationes et decimae erant tunc inquantum
erant figurales; sed quantum ad hoc nunc non manent; sed solum
secundum quod sunt morales ad usum ministrorum Ecclesiae et pauperum
deputatae; et ideo nunc non sunt sacramenta.
Ad undecimum dicendum, quod omnes illae sanctificationes ordinantur ad
sacramentum Eucharistiae; et ideo non sunt sacramenta, sed
sacramentalia quaedam.
|
|