|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod sacramenta
inconvenienter a Magistro hic ordinentur. Prius enim est quod animale
est quam quod spirituale; 1 Corinth. 15. Sed matrimonium ad
vitam animalem pertinet, omnia autem alia sacramenta ad vitam
spiritualem. Ergo matrimonium est omnibus prius.
2. Praeterea, agens naturaliter prior est sua actione; unde et in
jure prius determinatur de officiis quam de actionibus. Sed per
sacramentum ordinis constituuntur dispensatores aliorum sacramentorum.
Ergo ordo inter alia primo debet poni.
3. Praeterea, bonum commune est divinius quam bonum personae, ut
dicitur in 1 Ethic. Sed matrimonium et ordo ordinantur in remedium
commune, alia autem in remedium unius personae, ut dictum est. Ergo
illa duo sacramenta ante alia poni debent.
4. Praeterea, Eucharistia perficit nos conjungendo fini, ut dictum
est. Sed finis est ultimum in adeptione. Ergo Eucharistia post
omnia debet poni.
5. Praeterea, purgatio praecedit illuminationem et perfectionem.
Sed secundum Dionysium, Eucharistia pertinet ad perfectionem,
similiter et confirmatio. Ergo poenitentia, quae maxime ad
purgationem pertinet, videtur quod antea debet poni.
6. Praeterea, Dionysius ponit Eucharistiam ante confirmationem.
Cum ergo Magister contrarium faciat, videtur quod inconvenienter
ordinet.
Respondeo dicendum, quod prius et posterius multipliciter dicitur;
sed in his quae ad actiones pertinent, prius quo ad nos est illud quod
est prius in via generationis; et ideo secundum hanc viam Magister
sacramenta quae sanctificationes quaedam sunt, ordinat. Prius enim in
via generationis est bonum privatum quam commune, quod consurgit ex
bonis singulorum, sicut homo est prior domo, et domus civitate; et
ideo sacramenta quae in remedium unius personae ordinantur, prius
ponuntur, inter quae primo ponitur illud quod pertinet ad intrantes,
scilicet Baptismus; ultimo illud quod pertinet ad exeuntes, scilicet
extrema unctio; in medio illa quae pertinent ad progredientes, quae
hoc modo ordinantur. Quia enim perfici bono essentialius est virtuti,
et commune singulis progredientibus ad virtutem; sed resurgere a
peccato accidit huic progressui ex parte subjecti quod cecidit (unde
non est omnibus commune), et quantum ad perfectionem ad bonum
perfectio in forma praecedit in via generationis perfectionem in
consecutione ad finem; ideo inter sacramenta quae ad progressum in
bonum pertinent, primo ponitur confirmatio; quae est ad perfectionem
similem perfectioni formae; secundo Eucharistia, quae est ad
perfectionem in fine; tertio poenitentia quae est ad reparationem
virtutis amissae. Inter sacramenta autem quae ad remedium totius
Ecclesiae deputantur, primo ponitur ordo: quia matrimonium,
inquantum matrimonium, per ordinem dispensatur, secundum quod est
sacramentum.
Ad primum ergo dicendum, quod matrimonium secundum quod pertinet ad
vitam animalem, non est sacramentum, sed naturae officium; sed
secundum quod habet aliquid spiritualis quantum ad signum et effectum,
sic sacramentum est; et quia minimum habet de spiritualitate, ideo
ultimo inter sacramenta ponitur.
Ad secundum dicendum, quod in sacramentorum actionibus ordo non
constituit principalem agentem, sed ministrum, et instrumentum quoddam
divinae operationis; in judiciis autem judex secundum formam scientiae
et justitiae operatur non solum sicut instrumentum; et ideo in jure
praemittuntur ea quae ad officia pertinent, sed in sacramentis non
oportet.
Ad tertium dicendum, quod quamvis bonum commune sit divinius, tamen
bonum singulare est prius in via generationis; et ideo etiam
philosophus monasticam politicae praemisit, ut patet in 10 Ethic.
Ad quartum dicendum, quod conjunctio ad finem est duplex. Una
secundum plenam participationem ipsius; et ista conjunctio non
efficitur per aliquod sacramentum; sed sacramenta ad eam disponunt, et
inter omnia vicinius extrema unctio; et ideo ultimo ponitur inter ea
quae ad remedium unius personae ordinantur. Alio modo secundum
imperfectam, qualis est fruitio viae; et ad hanc ordinatur
Eucharistia; et ideo non oportet quod ponatur ultima simpliciter, sed
ultima in progressu ad bonum.
Ad quintum dicendum, quod poenitentia non dicit purgationem absolute
respectu cujuslibet impuritatis spiritualis, hoc enim ad Baptismum
pertinet; sed purgationem in casu, scilicet quando aliquis a statu
virtutis cecidit, ut iterum ad bonum redeat; et haec est secunda
tabula post naufragium, secundum Hieronymum; et ideo poenitentia
ponitur post illa sacramenta quae ad consummationem in bonum
ordinantur.
Ad sextum dicendum, quod Dionysius consideravit in eis ordinem magis
quantum ad dispensationem eorum quam quantum ad effectum: quia
Eucharistia statim baptizatis datur, si sint adulti, non autem
confirmatio; ideo post Baptismum immediate Eucharistiam posuit.
|
|