|
Postquam determinavit Magister de poenitentia quantum ad sui
veritatem, ostendens quid sit poenitentia secundum sui veram rationem,
et removens errorem quorumdam qui ad rationem poenitentiae addere
volebant futuram perseverantiam, hic intendit determinare de
poenitentia quantum ad sui integritatem, quorumdam errorem removens,
qui falso opinabantur posse de uno peccato poenitentiam agi, et non de
alio: quod est contra integritatem poenitentiae. Et dividitur in
partes duas: in prima ponit rationes quae sunt causa erroris; in
secunda improbat ipsum errorem, ibi: satis arbitror illis esse
responsum. Prima in duas, secundum quod error praedictus duos habuit
modos positionis: in prima enim parte reprobat rationes eorum qui
dicebant, quod de uno peccato sine alio poterat poenitentia agi, et
fructuose quantum ad praesens; in secunda illorum qui ponebant quod hoc
non erat fructuosum quantum ad praesens, sed quantum ad futurum,
quando de peccatis aliis poenitentiam aget, ibi: quibusdam tamen
videtur fuisse satisfactio, sed infructuosa. Prima in duas: in prima
excludit probationem eorum, quae ex auctoritatibus canonis procedebat;
in secunda probationes ex auctoritatibus sanctorum et ratione sumptas,
ibi: alias quoque auctoritates inducunt. Circa primum tria facit:
primo ponit objectionem; secundo solvit eam, ibi: sed de his oportet
illud tantum intelligi qui praesentibus suppliciis commutantur in
bonum; tertio excludit quamdam dubitationem ex praecedenti solutione
ortam, ibi: attende lector his verbis. Alias quoque auctoritates
inducunt. Circa hanc partem duo facit: primo ponit probationes
illorum, quorum prima est ex auctoritate Gregorii; secunda ex
auctoritate Ambrosii; tertia ex ratione sumpta, ut per se patet;
secundo solvit eas; et primo ad auctoritatem Gregorii, ibi: hic
responderi potest etc.; secundo ad auctoritatem Ambrosii, ibi:
illud autem quod Ambrosius ait etc.; tertio ad rationem, ibi: ad
hoc autem quod objicitur et cetera. Quibusdam tamen videtur fuisse
satisfactio, sed infructuosa. Hic destruit probationes alterius
positionis; et circa hoc duo facit: primo ponit eas; secundo solvit,
ibi: sed haec dicta intelligimus de illo qui in caritate quodam tempore
bona facit, et bonus est, alio vero tempore malus est. Et ponit duas
solutiones, quarum secunda incipit ibi: potest etiam accipi de
operibus bonis quae ab aliquo fiunt dum malus est. Et circa hoc duo
facit; primo ostendit quod bona extra caritatem facta, etsi valeant ad
tolerabilius judicium sustinendum, non tamen valent ad vitam
consequendam; secundo ostendit idem de operibus in caritate factis,
quae postea per peccatum mortificantur, ibi: illa etiam quae in
caritate quis facit, si postea prolapsus fuerit, nec exsurrexerit,
non esse in memoria Dei Ezechiel dicit. Satis arbitror illis esse
responsum. Hic improbat ipsum errorem; et circa hoc duo facit: primo
improbat errorem; secundo concludit veritatem, scilicet quae sit vera
et sufficiens poenitentia, ibi: ex praemissis perspicua fit notitia
verae poenitentiae. Hic est quaerendum de satisfactione et de partibus
ejus; unde quatuor hic quaeruntur. Primo de ipsa satisfactione.
Secundo de eleemosyna. Tertio de jejunio. Quarto de oratione. His
enim tribus homo satisfacit. Circa hoc quaeruntur quinque: 1 quid
sit satisfactio; 2 utrum possibile sit a nobis Deo satisfieri; 3
qualiter homo satisfacere possit; 4 per quae; 5 utrum restitutio sit
pars satisfactionis.
|
|