|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod homo non possit Deo
satisfacere. Satisfactio enim debet aequari offensae, ut ex dictis
patet. Sed offensa in Deum commissa, est infinita, quia quantitatem
recipit ab eo in quem committitur; cum plus offendat qui principem
percutit quam alium quemcumque. Cum ergo actio hominis non possit esse
infinita, videtur quod homo Deo satisfacere non possit.
2. Praeterea, servus, quia totum quod habet, domini est, non
potest aliquid domino recompensare. Sed nos servi Dei sumus; et
quidquid nos boni habemus, ab ipso habemus. Cum ergo satisfactio sit
recompensatio offensae praeteritae, videtur quod Deo satisfacere non
possimus.
3. Praeterea, ille cujus totum quod habet non sufficit ad unum
debitum exsolvendum, non potest alii debito satisfacere. Sed quidquid
homo est et potest et habet, non sufficit ad solvendum debitum pro
beneficio conditionis; unde Isaiae cap. 40, dicitur, quod
Libanus ad succendendum, et animalia ejus non sufficient ad
holocaustum. Ergo nullo modo potest satisfacere pro debito offensae
commissae.
4. Praeterea, homo totum tempus suum in Dei servitium debet
expendere. Sed tempus amissum non potest recuperari: propter quod est
gravis jactura temporis, ut Seneca dicit. Ergo non potest homo
recompensationem Deo facere; et sic idem quod prius.
5. Praeterea, peccatum actuale mortale est gravius quam originale.
Sed pro originali nullus satisfacere potuit, nisi esset Deus et
homo. Ergo neque pro actuali.
1. Sed contra, sicut Hieronymus dicit, qui dicit Deum aliquid
impossibile homini praecepisse, anathema sit. Sed satisfactio est in
praecepto: Luc. 3, 8: facite dignos fructus poenitentiae. Ergo
possibile est Deo satisfacere.
2. Praeterea, Deus est magis misericors quam aliquis homo. Sed
homini possibile est satisfacere. Ergo et Deo.
3. Praeterea, debita satisfactio est cum poena culpae aequatur:
quia justitia est idem quod contrapassum, ut Pythagorici dixerunt.
Sed contingit aequalem poenam sumere delectationi, quae fuit in
peccando. Ergo contingit Deo satisfacere.
Respondeo dicendum, quod, sicut supra dictum est, dupliciter homo
Deo debitor efficitur. Uno modo ratione beneficii accepti; alio modo
ratione peccati commissi. Et sicut gratiarum actio vel latria, vel si
quid est hujusmodi, respicit debitum accepti beneficii, ita
satisfactio respicit debitum peccati commissi. In his autem honoribus
qui sunt ad parentes et deos, etiam secundum philosophum, impossibile
est aequivalens reddere secundum quantitatem; sed sufficit ut homo
reddat quod potest: quia amicitia non exigit aequivalens nisi secundum
quod possibile est; et hoc etiam aequale est aliqualiter, scilicet
secundum proportionalitatem: quia sicut se habet quod Deo est debitum
ad ipsum Deum, ita hoc quod iste potest reddere, ad eum; et sic
aliquo modo forma justitiae conservatur; et similiter est ex parte
satisfactionis. Unde non potest homo satisfacere, si ly satis
aequalitatem quantitatis importet. Contingit autem, si importet
aequalitatem proportionis, ut dictum est, et hoc sicut sufficit ad
rationem justitiae, ita sufficit ad rationem satisfactionis.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut offensa habuit quamdam infinitatem
ex infinitate divinae majestatis, ita et satisfactio accipit quamdam
infinitatem ex infinitate divinae misericordiae, prout est gratia
informata, per quam acceptum redditur quod homo reddere potest.
Quidam tamen dicunt, quod habet infinitatem ex parte aversionis, et
sic gratis dimittitur; sed ex parte conversionis finita est, et sic
pro ea satisfieri potest. Sed hoc nihil est; quia satisfactio non
respondet peccato nisi secundum quod est offensa Dei: quod non habet
ex parte conversionis, sed solum ex parte aversionis. Alii vero
dicunt, quod etiam quantum ad aversionem pro peccato satisfieri potest
virtute meriti Christi, quod quodammodo infinitum fuit, ut in 3
Lib., dist. 18, qu. 1, art. 6, quaestiunc. 1, dictum
est; et hoc in idem redit quod prius dictum est; quia per fidem
mediatoris gratia data est credentibus. Si tamen alio modo gratiam
daret, sufficeret satisfactio per modum praedictum.
Ad secundum dicendum, quod homo, qui ad imaginem Dei factus est,
aliquid libertatis participat, inquantum est dominus suorum actuum per
liberum arbitrium; et ideo ex hoc quod per liberum arbitrium agit,
Deo satisfacere potest; quia quamvis Dei sit, prout a Deo est sibi
concessum, libere tamen traditum est, ut ejus dominus sit; quod servo
non competit.
Ad tertium dicendum, quod ratio illa concludit, quod Deo aequivalens
satisfactio fieri non possit; non autem quod non possit sibi sufficiens
fieri. Quamvis enim homo totum suum posse Deo debeat, non tamen ab
eo exigitur de necessitate ut totum quod possit, faciat; quia hoc est
impossibile secundum statum praesentis vitae, ut totum posse suum ad
aliquid unum expendat, cum oporteat eum circa multa solicitum esse;
sed est quaedam mensura homini adhibita, quae ab eo requiritur,
scilicet impletio mandatorum Dei; et super ea potest aliquid erogare,
ut satisfaciat.
Ad quartum dicendum, quod quamvis homo non possit tempus praeteritum
recuperare, potest tamen in futuro recompensare illud quod in
praeterito facere debuisset; quia non debuit debito praecepti totum
quod potuit, ut dictum est.
Ad quintum dicendum, quod originale peccatum, etsi minus habeat de
ratione peccati quam actuale, tamen est gravius, quia est ipsius
humanae naturae infectio; ideo per unius hominis puri satisfactionem
expiari non potuit, sicut actuale.
|
|