|
Quaestiuncula 1
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod homo possit de uno
peccato sine alio satisfacere. Eorum enim quae non habent connexionem
ad invicem, unum potest auferri sine alio. Sed peccata non habent ad
invicem connexionem; alias qui haberet unum, haberet omnia. Ergo
unum potest expiari sine alio per satisfactionem.
2. Praeterea, Deus est magis misericors quam homo. Sed homo
recipit solutionem unius debiti sine alio. Ergo et Deus
satisfactionem unius peccati sine alio.
3. Praeterea, satisfactio, ut in littera dicitur, est peccatorum
causas excidere, nec suggestionibus aditum indulgere. Sed contingit
hoc fieri de uno peccato sine alio, ut scilicet luxuriam refrenet, et
avaritiae insistat. Ergo de uno peccato potest fieri satisfactio sine
alio.
1. Sed contra, Isaiae 58, dicitur, quod jejunium eorum qui ad
contentiones et lites jejunabant, Deo acceptum non erat; licet
jejunium sit satisfactionis opus. Sed non potest fieri satisfactio
nisi per opus Deo acceptum. Ergo non potest, qui habet aliquod
peccatum, Deo satisfacere.
2. Praeterea, satisfactio est medicina curans peccata praeterita,
et praeservans a futuris, ut dictum est. Sed peccata non possunt sine
gratia curari. Ergo, cum quodlibet peccatum gratiam auferat, non
potest de uno peccato fieri satisfactio sine alio.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod qui de peccatis omnibus contritus fuerit
prius, et postea in peccatum incidit, de aliis peccatis quae sibi per
contritionem dimissa fuerant, satisfacere possit extra caritatem
existens. Dixit enim Daniel, Nabuchodonosori: peccata tua
eleemosynis redime. Sed ipse adhuc peccator erat, quod sequens poena
demonstrat. Ergo potest existens in peccato satisfacere.
2. Praeterea, nemo scit an sit dignus odio, vel amore; Eccle.
6. Si ergo non posset fieri satisfactio nisi ab eo qui est in
caritate, nullus sciret se satisfacere; et hoc est inconveniens.
3. Praeterea, ex intentione quam homo habet in principio actus,
totus actus informatur. Sed poenitens quando poenitentiam inchoavit,
in caritate erat. Ergo tota satisfactio sequens ex illa caritate
intentionem ejus informante efficaciam habebit.
4. Praeterea, satisfactio consistit in quadam adaequatione poenae ad
culpam. Sed talis adaequatio potest fieri in eo qui caritatem non
habet. Ergo et cetera.
1. Sed contra, Proverb. 10, 12: universa delicta operit
caritas. Sed satisfactionis virtus est delere delicta. Ergo sine
caritate non habet suam virtutem.
2. Praeterea, praecipuum opus in satisfaciendo est eleemosyna. Sed
eleemosyna extra caritatem facta non valet, ut patet 1 Corinth.
13, 3: si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas
(...) caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Ergo nec
satisfactio aliqua est.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod postquam homo caritatem habuerit, valere
incipiat satisfactio praecedens. Super illud Levit. 25: si
attenuatus fuerit frater tuus, dicit Glossa, quod fructus bonae
conversationis debent computari ex eo tempore quo peccavit. Sed non
computarentur, nisi aliquam efficaciam acciperent ex caritate
sequente. Ergo post caritatem recuperatam valere incipiunt.
2. Praeterea, sicut efficacia satisfactionis impeditur per
peccatum, ita efficacia Baptismi impeditur per fictionem. Sed
Baptismus incipit valere recedente fictione. Ergo et satisfactio
recedente peccato.
3. Praeterea, si alicui pro peccatis commissis injuncta fuerint
multa jejunia, et in peccatum cadens ea perfecerit, non injungitur,
cum iterum confitetur, ut jejunia illa iteret. Injungeretur autem,
si per ea satisfactio non impleretur. Ergo per poenitentiam sequentem
opera praecedentia satisfaciendi efficaciam accipiunt.
1. Sed contra, opera extra caritatem facta ideo non erant
satisfactoria, quia fuerunt mortua. Sed per poenitentiam non
vivificantur. Ergo nec incipiunt esse satisfactoria.
2. Praeterea, caritas non informat actum nisi qui ab ipsa
aliqualiter procedit. Sed opera non possunt esse Deo accepta, ac per
hoc nec satisfactoria, nisi sint caritate informata. Ergo cum opera
facta extra caritatem nullo modo ex caritate processerint, vel de
cetero procedere possint, nullo modo poterunt in satisfactionem
computari.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod opera extra caritatem facta sint alicujus
boni meritoria, saltem temporalis. Quia sicut se habet poena ad malum
actum, ita se habet praemium ad bonum. Sed nullum factum apud Deum
justum judicem est impunitum. Ergo nec aliquod bonum irremuneratum;
et sic per illud bonum aliquid meretur.
2. Praeterea, merces non datur nisi merito. Sed operibus extra
caritatem factis datur merces, ut dicitur Matth. 5, de illis qui
propter gloriam humanam opera bona faciunt, quod receperunt mercedem
suam. Ergo opera illa fuerunt alicujus boni meritoria.
3. Praeterea, duo existentes in peccato, quorum unus multa bona
facit ex genere et circumstantia, alius autem nulla, non aequaliter
propinque se habent ad accipiendum bona a Deo; alias non esset ei
consulendum ut aliquid boni faceret. Sed qui magis appropinquat Deo,
magis de bonis percipit. Ergo iste per bona opera quae facit, aliquid
boni a Deo meretur.
1. Sed contra est quod Augustinus dicit, quod peccator non est
dignus pane quo vescitur. Ergo non potest aliquid a Deo mereri.
2. Praeterea, qui nihil est, non potest mereri. Sed peccator non
habens caritatem nihil est secundum esse spirituale, ut patet 1
Corinth. 13. Ergo non potest aliquid mereri.
Quaestiuncula 5
1. Ulterius. Videtur quod opera praedicta non valeant ad poenae
infernalis mitigationem. Quia secundum quantitatem culpae, erit
quantitas poenae in Inferno. Sed opera extra caritatem facta non
minuunt quantitatem peccati. Ergo nec infernalis poenae.
2. Praeterea, poena infernalis, quamvis sit duratione infinita,
tamen intensione finita est. Sed quodlibet finitum consumitur aliqua
finita subtractione facta. Si ergo opera extra caritatem facta,
aliquid subtraherent de poena debita pro peccatis, contingeret tantum
multiplicari illa opera quod totaliter tolleretur poena Inferni: quod
falsum est.
3. Praeterea, suffragia Ecclesiae sunt magis efficacia quam opera
extra caritatem facta. Sed, sicut Augustinus in Enchir. dicit,
damnatis in Inferno non prosunt suffragia Ecclesiae. Ergo multo
minus opera extra caritatem facta.
4. Sed contra est quod Augustinus dicit in Enchir.: ad hoc
prosunt ut sit plena remissio, vel ut tolerabilior fiat damnatio.
5. Praeterea, majus est facere bonum quam dimittere malum. Sed
dimittere malum semper vitat poenam, etiam in eo qui caritate caret.
Ergo multo fortius facere bonum.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod quidam dixerunt quod
potest de uno peccato satisfieri sine alio, ut Magister in littera
dicit; sed hoc non potest esse. Cum enim per satisfactionem tolli
debeat offensa praecedens, oportet quod talis sit modus satisfactionis
qui competat ad tollendam offensam. Offensae autem ablatio est
amicitiae restitutio; et ideo si aliquid sit quod amicitiae
restitutionem impediat, etiam apud homines satisfactio esse non
potest. Ergo cum quodlibet peccatum amicitiam caritatis impediat,
quae est hominis ad Deum, impossibile est ut homo de uno peccato
satisfaciat alio retento; sicut nec homo satisfaceret, qui pro alapa
sibi data, se ei prosterneret, et aliam sibi daret.
Ad primum ergo dicendum, quod quia peccata non habent connexionem ad
invicem in aliquo uno, unum potest quis incurrere sine alio: sed unum
et idem est secundum quod omnia peccata remittuntur; et ideo
remissiones diversorum peccatorum connexae sunt, et de uno sine alio
satisfactio fieri non potest.
Ad secundum dicendum, quod in obligatione debiti non est nisi
inaequalitas justitiae opposita, quia unus rem alterius habet; et ideo
ad restitutionem non exigitur nisi quod restituatur aequalitas
justitiae: quod quidem potest fieri de uno debito, non de alio. Sed
ubi est offensa, ibi est inaequalitas non tantum justitiae opposita,
sed etiam amicitiae; et ideo ad hoc quod per satisfactionem offensa
tollatur, non solum oportet quod aequalitas justitiae restituatur per
recompensationem aequalis poenae, sed etiam quod restituatur amicitiae
aequalitas; quod non potest fieri, dum aliquid est quod amicitiam
impediat.
Ad tertium dicendum, quod unum peccatum suo pondere ad aliud trahit,
ut Gregorius dicit; et ideo qui unum peccatum retinet, non
sufficienter causas alterius peccati excidit.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod quidam dixerunt, quod postquam
omnia peccata per poenitentiam et contritionem remissa sunt, si aliquis
ante satisfactionem peractam in peccatum decidat, et in peccato
existens satisfaciat, satisfactio ei valeat; ita quod si in peccato
illo moreretur, in Inferno de illis peccatis non puniretur. Sed hoc
non potest esse: quia in satisfactione oportet quod, amicitia
restituta, justitiae aequalitas restituatur, cujus contrarium
amicitiam solvit, ut philosophus in 8 Ethic. dicit. Aequalitas
autem in satisfactione ad Deum non est secundum aequivalentiam, sed
magis secundum acceptationem ipsius, ut est dictum; et ideo oportet
quod et si jam offensa sit dimissa per praecedentem contritionem, opera
satisfactoria sint Deo accepta, quod dat eis caritas; et ideo sine
caritate opera facta non sunt satisfactoria.
Ad primum ergo dicendum, quod consilium Danielis intelligitur quod a
peccato cessaret et poeniteret, et sic per eleemosynas satisfaceret.
Ad secundum dicendum, quod sicut homo nescit pro certo utrum caritatem
habuerit in satisfaciendo, vel habeat, ita etiam nescit pro certo
utrum satisfecerit; et ideo dicit Ecclesiasticus: de propitiatu
peccatorum noli esse sine metu. Non tamen exigitur quod propter hunc
metum homo satisfactionem expletam iteret, si conscientiam peccati
mortalis non habet. Quamvis enim poenam non expiet per hujusmodi
satisfactionem, tamen non incurrit reatum omissionis ex satisfactione
neglecta; sicut nec ille qui accedit ad Eucharistiam sine conscientia
peccati mortalis, cui subjacet, reatum indignae sumptionis incurrit.
Ad tertium dicendum, quod illa intentio interrupta est per peccatum
sequens, et ideo non dat operibus vim aliquam post peccatum factis.
Ad quartum dicendum, quod non potest fieri adaequatio sufficiens nec
secundum divinam acceptationem nec secundum aequivalentiam; et ideo
ratio non sequitur.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod quidam dixerunt, quod opera in
caritate facta, quae viva dicuntur, sunt meritoria vitae aeternae, et
satisfactoria respectu poenae dimittendae; et quod opera extra
caritatem facta, vivificantur per caritatem quantum ad hoc quod sunt
meritoria vitae aeternae. Sed hoc non potest esse: quia utrumque
habent ex eadem ratione opera ex caritate facta, scilicet ex hoc quod
sunt Deo grata; unde sicut caritas adveniens non potest ea gratificare
quantum ad unum, ita nec quantum ad aliud.
Ad primum ergo dicendum, quod non debet intelligi quod fructus
computetur a tempore quo primo in peccato fuit; sed a tempore in quo
peccare cessavit, quo scilicet ultimo in peccato fuit. Vel
intelligitur, quando statim post peccatum contritus fuit, et fecit
multa bona antequam confiteretur. Vel dicendum, quod quanto est major
contritio, tanto magis diminuit de poena; et quanto aliquis plura bona
facit in peccato existens, magis se ad gratiam contritionis disponit;
et ideo probabile est quod minoris poenae sit debitor; et propter hoc
debet a sacerdote discrete computari, ut ei minorem poenam injungat,
inquantum invenit eum melius dispositum.
Ad secundum dicendum, quod Baptismus imprimit characterem in animam,
non autem satisfactio; et ideo adveniens caritas, quae fictionem
tollit et peccatum, facit quod Baptismus effectum suum habeat; non
autem facit hoc de satisfactione. Et praeterea Baptismus ex ipso
opere operato justificat, quod non est hominis, sed Dei; et ideo non
eodem modo mortificatur sicut satisfactio, quae est opus hominis.
Ad tertium dicendum, quod aliquae satisfactiones sunt ex quibus manet
aliquis effectus in satisfacientibus, etiam postquam actus
satisfactionis transit; sicut ex jejunio manet corporis debilitatio,
ex eleemosynis largitis diminutio substantiae, et sic de similibus; et
tales satisfactiones in peccatis factae non oportet quod iterentur;
quia quantum ad id quod de eis manet, per poenitentiam Deo acceptae
sunt. Satisfactiones autem quae non relinquunt aliquem effectum in
satisfaciente, postquam actus transit, oportet quod iterentur, sicut
est de oratione et similibus. Actus autem interior, quia totaliter
transit, nullo modo vivificatur; sed oportet quod iteretur.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod, sicut in 3 dist. 18,
quaest. 1, art. 4, quaestiunc. 1, dictum est, meritum proprie
dicitur actio qua efficitur ut ei qui agit sit justum aliquid dari.
Sed justitia dupliciter dicitur. Uno modo proprie, quae scilicet
respicit debitum ex parte recipientis; alio modo quasi
similitudinarie, quae respicit debitum ex parte dantis. Aliquid enim
decet dantem dare, quod tamen non habet recipiens debitum recipiendi;
et sic justitia est de essentia divinae bonitatis, sicut Anselmus
dicit, quod Deus justus est cum peccatoribus parcit, quia eum decet.
Et secundum hoc etiam meritum dicitur dupliciter. Uno modo actus per
quem efficitur ut ipse agens habeat debitum recipiendi; et hoc vocatur
meritum condigni. Alio modo, per quem efficitur ut sit debitum dandi
in dante secundum decentiam ipsius; et ideo hoc meritum dicitur meritum
congrui. Cum autem in omnibus illis quae gratis dantur, prima ratio
dandi sit amor; impossibile est quod aliquis tale sibi debitum faciat,
qui amicitia caret; et ideo cum omnia bona et temporalia et aeterna ex
divina liberalitate nobis donentur, nullus acquirere potest debitum
recipiendi aliquod illorum, nisi per caritatem ad Deum; et ideo opera
extra caritatem facta, non sunt meritoria ex condigno neque aeterni
neque temporalis alicujus boni apud Deum. Sed quia divinam bonitatem
decet ut ubicumque dispositionem invenit, perfectionem adjiciat; ideo
ex merito congrui dicitur aliquis mereri aliquod bonum per opera extra
caritatem facta. Et secundum hoc opera ista valent ad triplex bonum:
scilicet ad temporalium consecutionem, ad dispositionem ad gratiam, et
ad assuetudinem bonorum operum. Quia tamen hoc meritum non proprie
meritum dicitur, ideo magis concedendum est quod hujusmodi opera non
sint alicujus meritoria, quam quod sint.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut philosophus dicit in 9 Ethic.,
quia filius per omnia quae facere potest, nihil aequale patri reddere
potest his quae a patre recipit, ideo nunquam pater debitor filii
efficitur; et multo minus homo potest propter aequivalentiam operis
Deum sibi constituere debitorem; et ideo nullum opus nostrum ex
quantitate suae bonitatis habet quod aliquid mereatur; sed ex vi
caritatis, quae facit ea quae sunt amicorum, esse communia. Unde
quantumcumque sit opus bonum extra caritatem factum, non facit,
proprie loquendo, quod aliquid recipiendi a Deo faciens debitum
habeat; sed opus malum ex quantitate suae malitiae secundum
aequivalentiam poenam meretur: quia ex parte Dei non sunt nobis aliqua
mala facta sicut bona; et ideo quamvis opus malum mereatur ex condigno
poenam, non tamen opus bonum sine caritate meretur ex condigno
praemium.
Ad secundum et tertium dicendum, quod procedunt de merito congrui.
Aliae autem rationes procedunt de merito condigni.
Quaestiuncula 5
Ad quintam quaestionem dicendum, quod diminuere poenam infernalem
potest intelligi dupliciter. Uno modo ita quod quis liberetur a poena
quam jam meruit; et sic, cum nullus liberetur a poena nisi sit
absolutus a culpa, quia effectus non diminuuntur neque tolluntur nisi
diminuta vel ablata causa; per opera extra caritatem facta, quae neque
culpam tollere neque diminuere possunt, poena Inferni mitigari non
potest. Alio modo ita quod meritum poenae impediatur; et sic
hujusmodi opera diminuunt poenam Inferni. Primo, quia homo reatum
omissionis evadit, dum hujusmodi opera perficit. Secundo, quia
hujusmodi opera aliquo modo ad bonum disponunt, ut homo ex minori
contemptu etiam peccata faciat, ut etiam a multis peccatis per
hujusmodi opera retrahatur. Sed diminutionem vel dilationem temporalis
poenae merentur hujusmodi opera, sicut dicitur de Achab, 3 regum
21, eodem modo sicut et bonorum temporalium consecutionem. Quidam
autem dicunt, quod minuunt poenam Inferni, non subtrahendo aliquid de
ipsa quantum ad substantiam, sed fortificando subjectum, ut melius
sustinere possit. Sed hoc non potest esse: quia fortificatio non est
nisi ex ablatione passibilitatis; passibilitas autem est secundum
mensuram culpae; et ideo si culpa non diminuitur, nec subjectum
fortificari potest. Quidam etiam dicunt, quod diminuitur poena
quantum ad vermem conscientiae, licet non quantum ad ignem. Sed hoc
etiam nihil est: quia sicut poena ignis aequatur culpae, ita et poena
remorsionis conscientiae; unde similis ratio est de utroque.
Et per hoc patet solutio ad objecta.
|
|