|
Quaestiuncula 1
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod restitutio sit
satisfactionis pars. Quia satisfactio reconciliat Deo et proximo.
Sed per restitutionem homo reconciliatur proximo. Ergo restitutio est
satisfactionis pars.
2. Praeterea, satisfactio fit per contrarium peccati, sicut per
jejunium satisfacimus de gula. Sed contrarium peccati malae ablationis
est restitutio. Ergo restitutio est quaedam satisfactionis pars.
3. Praeterea, Ambrosius dicit, quod vera poenitentia est a peccato
cessare. Sed qui restituit, a peccato cessat: quia quamdiu quis
alienum eo invito detinet, peccat. Ergo restitutio est pars
poenitentiae. Sed non nisi ratione satisfactionis. Ergo est pars
satisfactionis.
1. Sed contra, satisfactio fit Deo, ut patet per definitionem
Anselmi supra positam. Sed restitutio fit proximo. Ergo
satisfactionis non est restitutio pars.
2. Praeterea, satisfactio ponitur in arbitrio sacerdotis
poenitentiam injungentis; non autem restitutio. Ergo restitutio non
est satisfactionis pars.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod ablatum non semper debet restitui. Fama
enim restitui non potest. Sed fama aufertur. Ergo non de omni ablato
potest fieri restitutio.
2. Praeterea, damna in personam illata, sunt maxima. Sed
hujusmodi damna non possunt restitui, ut ablatio virginitatis,
abscissio membri alicujus. Ergo non omne ablatum potest restitui.
3. Praeterea, qui impedit aliquem a consecutione alicujus, videtur
hoc sibi auferre. Sed hoc non debet ei restituere vel recompensare,
sicut si quis impedit aliquem ne praebendam consequatur. Ergo videtur
quod non omne ablatum debeat restitui.
4. Praeterea, qui occasionem damni dat, damnum dedisse videtur.
Sed ille qui subvertit semina in campo projecta, dat occasionem damni
de toto fructu qui inde sequi posset; et similiter de illo qui detinet
pecuniam creditoris ultra terminum praefixum, ex qua ille poterat
lucrari, de toto lucro quod accidere potuisset: nec tamen videtur quod
teneatur ad restitutionem totius lucri quod accidere potuisset, vel
fructus qui percipiendus esset. Ergo non oportet quod semper fiat
ablatorum restitutio.
5. Sed contra, videtur quod homo debet plus restituere quam
abstulerit. Quia praeceptum legis veteris est, ut patet Exod.
22, quod ovis reddatur in quadruplum, et bos in quintuplum; et hoc
praeceptum, cum sit de moribus, videtur esse morale. Ergo adhuc
manet: ergo tenetur homo in quintuplum vel quadruplum restituere.
6. Praeterea, ea quae in Scriptura ponuntur, nobis in exemplum
dantur. Sed Luc. 10 dicitur, quod Zachaeus se obtulit ad
restitutionem in quadruplum eorum quae acceperat per fraudem. Ergo et
talis debet esse apud nos restitutionis modus.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod solus ille qui accipit, ad restitutionem
teneatur. Quia non exigitur plus in restitutione quam illatum est in
damno. Si ergo unus solus damnum intulit, ille solus ad restitutionem
tenetur: alias multo plura reciperet damnificatus quam ea quae amisit,
si a quolibet consentiente deberet sibi in solidum restitutio fieri.
2. Praeterea, nulli debetur restitutio nisi ei qui damnum passus
est. Sed contingit quod aliquis praecipiat damnificari aliquem, vel
consulat, aut consentiat; et tamen ille non damnificatur. Ergo tales
non semper ad restitutionem tenentur.
3. Praeterea, nullus debet incurrere damnum personae pro evitando
damno pecuniae alterius: quia caritas debet esse ordinata. Sed
quandoque si aliquis raptorem manifestaret, incurreret personae suae
periculum. Ergo non est verum quod teneatur ille qui non manifestat,
ad restitutionem, ut quidam dicunt.
4. Praeterea, multi etiam boni viri non reprehendunt eos quos vident
injuste accipere aliena; unde durum esset dicere, quod tenerentur ad
restitutionem omnium. Ergo etiam ille qui non reprehendit, non
tenetur, ut a quibusdam dicitur, restituere. Similiter etiam potest
objici de illis qui non obstant, et tamen obstare possunt.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod non sit semper restitutio facienda ei qui
damnum passus est. Nullus enim potest restituere ei quem non
cognoscit. Sed quandoque fur nescit cujus sit res quam furto accepit.
Ergo videtur quod non teneatur ei restituere.
2. Praeterea, ille qui accepit, non tenetur nisi ad restitutionem.
Sed aliquando ad eum cui debet fieri restitutio, non posset pervenire
sine magno damno; forte etiam cum majori quam sit pretium rei
restituendae. Ergo videtur quod in tali casu non teneatur ei
restituere.
3. Praeterea, aliquis in depraedatione civitatum injuste accipit
aliqua. Sed non potest ei cujus fuit, restituere: quia vel nescit
eum, vel mortuus est. Ergo videtur quod non teneatur restituere.
4. Praeterea, aliquis praelatus Ecclesiae injuste aliquas res
Ecclesiae concedit alicui. Sed iste non tenetur reddere Ecclesiae,
ut videtur, quia venirent ad manus illius praelati, qui non est dignus
ea recipere. Ergo videtur quod non semper ei qui damnum passus est,
sit restitutio facienda.
1. Sed contra est, quia per restitutionem integratur aequalitas
justitiae. Sed aequalitas justitiae est ut quod aufertur a lucro,
apponatur ad damnum, ut dicitur in 5 Ethic. Ergo videtur quod
restitutio sit semper facienda ei qui damnum passus est.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod inaequalitas justitiae
opposita duobus modis contingit. Uno modo in rebus exterioribus, ut
quando unus rem alienam detinet; alio modo in actionibus et
passionibus, sicut cum quis alium per violentiam reverberat; et haec
duo aliquando separata sunt, ut per se patet; aliquando autem
conjunguntur, ut cum quis per violentiam accepit, in quo ei a quo
accepit, injuriam et contumeliam infert; et secundum hoc reparatio
aequalitatis justitiae dupliciter significatur. Reparatio enim
inaequalitatis existentis in rebus, restitutio dicitur; reparatio
autem inaequalitatis existentis in actionibus et passionibus,
satisfactio nominatur; et ideo quandoque est satisfactio sine
restitutione aliqua, ut cum quis se proximo humiliat de aliquibus
contumeliis ei dictis; aliquando autem restitutio sine satisfactione,
ut cum quis mutuum reddit; aliquando autem utrumque exigitur; ut cum
quis alicui per violentiam rem suam subtraxit: et sic loquimur hic de
restitutione rei male ablatae, in quo homo proximum et Deum offendit.
Quidam ergo dicunt, quod talis restitutio non est pars
satisfactionis, quia non debetur Deo tantum; nec est ad arbitrium
sacerdotis, sed est ad satisfactionem praeambulum. Sed hoc nihil
est: quia omne peccatum quod in proximum committitur, etiam in Deum
commissum est; sicut et in dilectione proximi dilectio Dei
includitur; unde et satisfactio proximi conjunctam habet satisfactionem
Dei. Nec obstat quod non est ad arbitrium sacerdotis: quia sacerdos
non est ibi vicarius proximi, sicut est vicarius Dei; et ideo
satisfactio quae est Deo facienda, dependet ex arbitrio ejus; sed
satisfactio quae est proximo et Deo simul facienda, non. Et ideo
alii dicunt, quod est satisfactionis pars. Sed hoc verum non est:
quia satisfactio offensam removet, et a poena liberat. Nullus autem
ex hoc ipso quod offendere desistit, consequitur hoc quod de offensa
praecedenti reconciliationem inveniat, vel poenam pro illa debitam
evadat; sed hoc solum consequitur, quod majorem offensam et poenam non
cumulat; et sic cessare ab offensa nulla pars satisfactionis est, sed
est praeambulum ad satisfactionem. Et ideo, cum restitutio nihil
aliud sit quam ab offensa cessare, quia ex hoc ipso quod rem alienam
detinet eo invito, offendit; constat quod non est pars satisfactionis
proprie acceptae, sed est praeambulum ad satisfactionem; non tamen
propter rationem prius assignatam: quia bene concedimus quod
satisfactio proximo facta, est pars satisfactionis Deo factae; sed
restitutio non est pars satisfactionis neque Deo neque proximo factae.
Ad primum ergo dicendum, quod de offensa homo proximo non
reconciliatur per hoc quod sua ei restituit, sed per hoc quod supra hoc
aliquid humilitatis ei exhibet; et ita non sequitur quod restitutio sit
satisfactionis pars.
Ad secundum dicendum, quod restitutio non est contrarium ad
acceptionem vel detentionem injustam; sed magis est negatio vel
privatio ipsius; et ideo non oportet quod hoc sufficiat ad
satisfactionem, sicut nec est satisfactorium pro gula ut quis non
immoderate comedat, sed ut etiam a moderatis abstineat.
Ad tertium dicendum, quod cessare a peccato dicitur esse pars
poenitentiae, non quidem desistendo a peccato praeterito sicut
praeambulum ad poenitentiam, sed praecidendo causas futurorum
peccatorum, ut dictum est prius.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod per satisfactionem oportet quod
homo sicut Deo, ita proximo reconcilietur. Reconciliatio autem nihil
aliud est quam amicitiae reparatio. Manente autem causa dissolutionis
amicitiae, amicitia reparari non potest; quae quidem causa fuit
inaequalitas ex injusta acceptione vel detentione causata; et ideo ille
satisfacere non potest, nec Deo reconciliari, qui rem male ablatam,
vel detentam male, non restituit. Sed sciendum, quod amicitia, ut
philosophus dicit in 8 Ethic., non requirit semper aequale, sed
quod possibile; et ideo si aliqua sunt ablata quae omnino restitui non
possunt, sufficit voluntas restituendi cum tanta restitutione quanta
possibilis est secundum conditionem utriusque ad arbitrium bonorum.
Ad primum ergo dicendum, quod ille qui malitiam alicujus manifestat et
qui habet corrigere, vel etiam, si sit incorrigibilis, in conspectu
Ecclesiae, ut confusus a peccato desistat, vel saltem ut alii ab ejus
consortio corruptivo discedant, servato ordine caritatis fraternae,
non injuste famam aufert; unde non tenetur ad famae restitutionem. Si
autem intentione diffamandi hoc fecerit, injuste aufert, etiam si
verum sit quod dicit; et tunc tenetur ad famae restitutionem vel
dicendo se falsum dixisse, si falsum dixit; vel quocumque alio modo,
non mentiendo, si verum dixit, sine hoc tamen quod se verum dixisse
dicat; quia non debet alterius famam cum mendacio restituere.
Ad secundum dicendum, quod restitutio principaliter inventa est in
damnis quae inferuntur in rebus fortunae, quae restitui possunt: in
his autem quae objectio tangit, quae non possunt ad simile bonum
restitui, debet fieri restitutio qualis possibilis est, scilicet ad
arbitrium bonorum.
Ad tertium dicendum, quod ille qui impedit aliquem ne praebendam
consequatur, si hoc faciat quia indignus est, vel ut de alio melius
provideatur, non injuste facit; unde non tenetur ad restitutionem; si
autem animo laedendi ipsum, tenetur ad restitutionem, non quidem tanti
quantum valebat praebenda, quia ipse eam non bene erat consecutus; sed
pensatis conditionibus utriusque secundum arbitrium bonorum.
Ad quartum dicendum, quod ille qui subfodit semina, non tenetur ad
tantum quantum agri fructus valituri erant, sed quantum ager sic
seminatus valere consuevit; quia multis de causis potest impediri
agrorum fructus. Et similiter dicendum est de eo cui debitum non
restituitur suo tempore; quia non tenetur restituere tantum quantum
lucrari potuisset; sed secundum aestimationem lucri quod accidere
consuevit, pensato labore, et infortuniis etiam, quae in lucro
accidere alias possent; quia lucrum non causatur tantum ex pecunia,
sed ex industria et labore.
Ad quintum dicendum, quod illud praeceptum legis quamvis sit de
moribus, non tamen est morale, sed judiciale. Talia enim praecepta
pro loco et tempore populo illi dabantur; unde tunc non obligant nisi
de novo statuerentur ab aliquo qui statuendi haberet potestatem.
Nihilominus tamen inquantum habebant aliquid significationis per
Christum, impleta sunt hujusmodi praecepta, sicut et caeremonialia.
Ad sextum dicendum, quod Zachaeus non dixit hoc quasi necessarium,
sed ex abundanti.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod quidam versus dantur de illis
qui tenentur ad restitutionem, tales: jussio, consilium, consensus,
palpo, recursus, participans, mutus, non obstans, non manifestans.
Sed tantum quinque istorum sunt quae ad restitutionem semper obligant;
quorum primum est jussio, quando aliquis jubet aliquem depraedari:
alias tyranni non tenerentur ad restitutionem. Secundus est consensus
ad rapinam perpetrandam in eo sine quo rapina fieri non poterat.
Tertium est recursus, quando scilicet aliquis receptator latronum
est, et eis patrocinium praestat. Quartum est participatio, quando
aliquis latroni se sociat ad spoliandum, et partem spoliorum accipit.
Quintum est non obstans, cum scilicet ex officio obstare tenetur, ut
principes terrae, qui justitiam servare debent, si non obstant cum
obstare possint, ad restitutionem tenentur. In aliis autem causis
enumeratis non obligatur semper quis ad restitutionem, nisi in certis
casibus, quando probabiliter credit quod consilium suum fuit efficax,
et quod alias injusta ablatio commissa non fuisset. Similiter etiam
non omnis palpo, idest adulator, ad restitutionem tenetur; sed ille
qui adulando ad auferendum incitat, dicens hoc signum strenuitatis
esse. Similiter etiam mutus dicitur qui ex officio reclamare tenetur
et non reclamat; nec tunc semper tenetur ad restitutionem, nisi
operetur ut fiat injusta ablatio; sed debet inducere eum qui abstulit,
ut reddat. Similiter etiam non omnis qui non manifestat, tenetur ad
restitutionem; sed ille qui pro latrocinio celat, et particeps est
lucri. In omnibus autem his, si principalis restituit, alii
deobligantur a debito restitutionis.
Et per hoc patet solutio ad objecta.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod restituere est iterato statuere
aliquem in suae rei possessione; et ideo patet quod illi qui privatus
est re sua, debet fieri restitutio.
Ad primum ergo dicendum, quod quando incertus est dominus rerum
ablatarum, pauperes sunt heredes; et ideo non deobligatur a debito
restitutionis, nisi det pauperibus pro anima illius cui restitutio
debebatur, adhibita tamen prius diligentia debita.
Ad secundum dicendum, quod si sit res magni valoris, debet sibi
transmittere, si potest commode; nec obstat si damnum de remissione
patitur, quia ipse sibi causa fuit injuste auferendo. Si autem
transmittere non possit, vel res sit non magni valoris, potest eam
dare propinquis illius si habet, vel alicui coenobio, si non habet
propinquos, cum protestatione tali quod ei reddere teneantur, si
requisiverit, vel unquam comparuerit.
Ad tertium dicendum, quod ille qui illo modo accipit, debet
pauperibus illius villae restituere, vel in alios usus communitatis
illius civitatis expendere secundum arbitrium episcopi, vel illorum ad
quos pertinet cura illius civitatis.
Ad quartum dicendum, quod debet fieri restitutio Ecclesiae, ut res
illae deveniant ad successorem illius praelati; quia quamvis ipse eas
recipere non mereatur, Ecclesia tamen perdere eas non debet.
|
|