|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod definitio eleemosynae,
quam quidam assignant, scilicet: eleemosyna est opus in quo datur
aliquid indigenti ex compassione propter Deum, sit inconvenienter
assignata. Visitare enim infirmos species eleemosynae est. Sed in
hoc opere non datur aliquid. Ergo datio non debet poni in definitione
eleemosynae.
2. Praeterea, ipsum datum eleemosyna dicitur, quia dicimur
eleemosynam dare. Sed ipsum datum non est opus, sed res quaedam.
Ergo eleemosyna non est opus.
3. Praeterea, in eleemosynis aliquid quandoque datur clericis
praebendatis, qui tamen non indigent, sed divites sunt. Ergo non est
de ratione eleemosynae quod indigenti detur.
4. Praeterea, opus quod fit ex electione, est magis laudabile quam
opus quod fit ex passione; quia est Deo conformius, qui nihil ex
passione operatur. Sed compassio est passio quaedam; quia nullus
compatitur nisi patiatur. Ergo non est ex necessitate eleemosynae quod
ex compassione detur.
5. Praeterea, actus non respicit speciem a fine ultimo, sed a
proximo; alias omnes actus virtutum essent unius speciei. Sed ultimum
quod ponitur in definitione debet esse differentia specifica. Cum ergo
Deus sit ultimus finis omnium actionum nostrarum, videtur quod non
debeat poni in definitione eleemosynae quasi finalis differentia.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod eleemosyna non sit satisfactionis pars.
Non enim est necessarium satisfacere nisi ei qui peccavit. Sed si
nunquam homo peccasset, necesse haberet eleemosynas dare. Ergo non
est satisfactionis pars.
2. Praeterea, totum non potest esse perfectum, si pars ei
subtrahatur. Sed potest aliquis perfecte satisfacere de aliquo
peccato, etiam si nullam eleemosynam det. Ergo satisfactionis pars
non est eleemosyna.
3. Praeterea, nihil potest esse pars totius nisi differat ab aliis
ejus partibus. Sed eleemosyna non differt a jejunio et oratione
secundum quod ad poenitentiam pertinet, quia hoc eis omnibus competit
inquantum sunt poenalia, ut ex dictis patet. Ergo eleemosyna non est
satisfactionis pars.
4. Praeterea, in sacramentis necessitatis, ut in Baptismo,
adhibetur remedium quod nulli possit deesse, sicut aqua. Sed
poenitentia est sacramentum necessitatis, ut ex praemissis patet.
Ergo, cum dare eleemosynam non possit cuilibet competere qui peccare
potest, quia non est nisi possidentium aliquid; videtur quod non
debeat poni poenitentiae et satisfactionis pars.
1. Sed contra, Luc. 3, super illud: facite fructus dignos
poenitentiae, dicit Glossa Bedae quod dare eleemosynam sit pars
poenitentiae. Sed non nisi ratione satisfactionis. Ergo est pars
satisfactionis.
2. Praeterea, in foro saeculari non solum punitur aliquis per
corporis laesionem, sed etiam per bonorum subtractionem. Sed
satisfactio in foro poenitentiae fit per opera poenalia. Ergo debet
non solum jejunium, quo affligitur corpus, sed etiam eleemosyna, in
qua subtrahuntur res temporales, pars poenitentiae esse.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod eleemosyna non sit actus virtutis. Quia
1 Timoth. 4, ubi dicitur quod pietas ad omnia valet, exponitur pro
eleemosynarum largitione. Sed pietas non est virtus, sed donum.
Ergo eleemosyna non est actus virtutis.
2. Praeterea, nulla passio est virtus, ut philosophus probat in 2
Ethic. Sed eleemosyna ex misericordia procedit, quae passio est, ut
patet per Glossam super illud Psal. 36: tota die miseretur:
eleemosyna a misericordia incipit. Ergo non est actus virtutis.
3. Praeterea, nihil est in genere quod non sit in aliqua ejus
specie. Sed non potest reduci, ut videtur, ad aliquam speciem
virtutis: quia tantum tres virtutes inveniuntur circa exteriora bona
operari, in quibus non est eleemosyna: scilicet justitia,
liberalitas, magnificentia. Eleemosyna autem non est actus
justitiae, quia non reddit alienum, sed dat suum: similiter nec actus
liberalitatis, quia liberalitas non attendit indigentiam, quam
attendit eleemosyna: similiter nec magnificentiae, quia potest esse in
parvis et in magnis. Ergo non est actus virtutis.
4. Sed contra est. Subvenire miseris est actus justitiae, ut patet
per Augustinum, et habitum est in 3 Lib., dist. 33, quaest.
2, art. 2, quaestiunc. 3. Sed subvenire miseris pertinet ad
eleemosynam. Ergo eleemosyna est actus justitiae, et sic actus
virtutis.
5. Praeterea, nihil est meritorium nisi actus virtutis: quia
felicitas est virtutis praemium, ut etiam philosophus dicit. Sed
eleemosyna est maxime meritoria. Ergo est actus virtutis.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod eleemosyna non cadat in praecepto,
Luc. 3, super illud: interrogaverunt eum turbae, dicit Glossa
interlinealis: ex verbis Joannis terrore perculsi consilium quaerunt.
Sed Joannes respondit quod intenderent eleemosynis. Ergo dare
eleemosynas est consilium, et non praeceptum.
2. Praeterea, quilibet potest licite sua retinere. Sed retinendo
sua non dat aliquis eleemosynam. Ergo dare eleemosynam non est in
praecepto.
3. Praeterea, si cadit eleemosyna sub praecepto, non cadit nisi sub
praecepto negativo: quia Ambrosius dicit: pasce fame morientem: si
non pavisti, occidisti. Non occidere autem est praeceptum negativum.
Sed non cadit sub praecepto negativo; alioquin homo teneretur semper
eleemosynam dare: quia praecepta negativa obligant semper, et ad
semper. Ergo dare eleemosynam non cadit sub aliquo praecepto.
4. Praeterea, omne quod cadit sub praecepto, aliquo tempore obligat
transgressores ad peccatum mortale. Sed hoc non est de eleemosyna:
quia semper potest probabilis opinio alicui remanere, quod si ipse non
subvenit, alius subvenire possit; non enim unus posset omnibus
subvenire. Ergo dare eleemosynam non cadit sub praecepto.
1. Sed contra est quod dicit Glossa Matth. 6: te autem faciente
eleemosynam: conscientiae facienti eleemosynam pro praecepto adimplendo
miscet se laudis appetitus. Ergo dare eleemosynam cadit sub
praecepto.
2. Praeterea, illud sine quo caritas esse non potest, cadit sub
praecepto. Sed sine eleemosynarum largitione in aliquo casu caritas
esse non potest, ut patet 1 Joan. 3, 17: qui habuerit
substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem
patientem, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas patris
manet in ipso? Quasi dicat, nullo modo. Ergo dare eleemosynam cadit
sub praecepto.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod eleemosyna nomen
Graecum est, eleemosyni, munus quod inopi datur; et dicitur ab
eleos, quod est miseratio, seu misericordia, quae miseriam alienam
suam facit. Unde sicut homo miseriam a se expellit quantum potest,
ita misericors miseriam alienam expellit ei subveniendo: quae quidem
subventio fit per hoc quod ei sua bona communicat; unde ipsa
communicatio bonorum propriorum ad miserum, nomen eleemosynae accepit.
Haec autem communicatio non potest esse meritoria et virtuosa, nisi
quando propter Deum fit; et ideo in definitione praedicta tanguntur
omnia quae ad perfectionem eleemosynae concurrunt, secundum quod est
meritoria. Ipsa enim miseria aliena, quae est misericordiae
principium, tangitur in hoc quod dicit, indigenti; misericordia
autem, quae ex miseria aliena nascitur in nobis, tangitur in hoc quod
dicit, ex compassione; sed misericordiae effectus in relevando alienam
miseriam quasi suam, tangitur in hoc quod dicitur, opus in quo aliquid
datur: hoc enim est essentiale ipsi eleemosynae; sed intentio directa
in Deum, quae dat ei rationem merendi, tangitur in hoc quod dicitur,
propter Deum.
Ad primum ergo dicendum, secundum philosophum in 5 Ethic., quod
omnia illa quorum pretium numismate potest comparari vel consuevit,
potest in ratione dati et accepti venire; et ideo illi actus qui in
subventione alienae miseriae exhibentur, etiam quasi dona accipiuntur,
cum sine pretio impenduntur.
Ad secundum dicendum, quod quia habitus distinguuntur ex actibus, et
actus ex objectis; ideo quandoque nomina aequivocantur ad habitus,
actus et objecta; sicut patet de fide, quae potest significare vel
habitum fidei vel actum ejus, aut ipsam rem creditam; et similiter
eleemosynae nomen aliquando significat ipsam rem datam, et sic non
definitur hic; aliquando ipsam dationem, et sic accipitur praedicta
definitio.
Ad tertium dicendum, quod clericis, etiam si ipsi non indigeant,
eleemosynae dantur, ut ministris pauperum, et dispensatoribus
eleemosynarum; et ideo, quod eis in eleemosynam datur, per eos
pauperibus transmittitur.
Ad quartum dicendum, quod sicut in 3, dist. 26, quaest. 1,
art. 5, in corp., dictum est, nomina passionum sensibilium
aliquando per quamdam similitudinem transferuntur ad actus voluntatis,
qui sine passione sunt; et sic compassio, quae proprie importat
passionem tristitiae de aliena miseria, dicitur quandoque de ipso actu
voluntatis, quo alicui displicet aliena miseria; et sine tali
compassione nunquam eleemosyna danda est: quia non subveniret aliquis
miseriae alienae, nisi vellet eum non esse miserum; et talis compassio
etiam in Deo est, quia ei mala nostra ex voluntate antecedente
displicent, et quandoque etiam ex consequente. Sed in nobis etiam
quandoque adjungitur compassio proprie dicta, quia appetitus superior
natus est appetitum inferiorem movere; unde si sit fortis impressio in
superiori, erit etiam in inferiori, nisi aliquid repugnet; et
secundum hoc misericordia et verecundia et quaedam aliae passiones
laudabiles sunt, inquantum ex debita electione boni procedunt.
Ad quintum dicendum, quod quamvis esse propter Deum non det speciem
eleemosynae quantum ad esse suum primum, tamen dat sibi ultimum
complementum, secundum quod est misericordia; et ideo ultimo in
definitione ipsius ponitur.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod a peccato desistere non est de
essentia satisfactionis, ut ex praedictis patet, sed est ad
satisfactionem praeambulum, sicut fundamentum ipsius. Unde cum
aliquis peccet hoc ipso quod non facit hoc quod facere tenetur, constat
quod id quod quis alias facere tenetur, non est de essentia
satisfactionis, sed praeambulum ad ipsam. Unde cum ad eleemosynarum
largitionem quandoque aliquis teneatur, quandoque non, ut postea
patebit; constat quod illarum eleemosynarum largitio ad quam quis
tenetur, non est pars satisfactionis, sed praeambulum ad ipsam.
Illae vero eleemosynae ad quas quis alias non tenetur, possunt
satisfactoriae esse, cum sint opera bona et poenalia, quod exigebatur
ad opus satisfactorium: punitur enim quis non solum afflictione
corporis facta, sed ex subtractione rerum.
Et per hoc patet solutio ad primum. Quidam tamen dicunt, quod etiam
primae satisfactoriae sunt ex largitione divinae misericordiae.
Ad secundum dicendum, quod ratio illa procedit de parte integrali.
Eleemosyna autem non est talis pars satisfactionis, sed magis
subjectiva; et ideo etiam sine ipsa satisfactio suam completam rationem
habet in qualibet suarum partium per se, sicut animal in qualibet
suarum specierum.
Ad tertium dicendum, quod poena dicitur malum inquantum subtrahit
aliquod bonum, quia sic naturae nocet. Unde sicut est diversa ratio
boni in divitiis, quas appetit concupiscentia carnis, et honoribus,
in quos tendit superbia vitae; ita est diversa ratio poenae in
eleemosyna quae subtrahit divitias, et in jejunio quod subtrahit
delicias, et in oratione, quae altitudinem superbi spiritus deprimit
per humilitatem; et propter hoc sunt diversae partes satisfactionis.
Nec differt de praedictis bonis utrum sint simpliciter bona, vel
aestimata bona, quantum ad rationem poenae, sicut neque quantum ad
rationem appetitus; poena enim voluntati contrariatur, ut Anselmus
dicit.
Ad quartum dicendum, quod eleemosyna non tantum consistit in
collatione pecuniae, sed etiam in aliis obsequiis propter Deum
proximis factis, ut dictum est; unde etsi alicui pecunia desit, non
tamen facultas dandi eleemosynam deest; et si deesset omnino facultas
respectu eleemosynarum corporalium propter penuriam rerum et corporis
debilitatem, non tamen deesset facultas respectu eleemosynarum
spiritualium, quia posset alteri vel consulere, vel orare saltem; et
si etiam facultas omnino deesset, voluntas completa sufficeret.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod cum virtus sit habitus quo
dirigimur ad bene operandum, oportet quod omnis actus quod de se
rectitudinem importat, ad aliquam virtutem reducatur, quamvis etiam in
sui ratione non exprimat omne illud quod ad perfectionem virtutis
requiritur; sicut dare quando dandum est, dicitur esse actus
liberalitatis, quamvis in hoc non exprimatur omnis debita circumstantia
quae ad actum liberalitatis exigitur. Cum ergo eleemosyna, secundum
quod dictum est, importet quamdam rectitudinem, quia significat
dationem ordinatam ad subventionem miseriae, quod ipsum nomen
declarat, cum eleemosyna ab eleos quod est miseratio, seu
misericordia, dicatur, patet quod eleemosyna de se dicit virtutis
actum, quamvis non exprimat omnes conditiones quae ad actum virtutis
requiruntur. Dationes autem et acceptiones ordinat liberalitas; unde
oportet quod eleemosyna sit aliquo modo actus liberalitatis, cujus
misericordia pars ponitur a quibusdam, ut in 3 dictum est, dist.
33, quaest. 3, art. 4; eo quod liberalitas conjectat bonum
communiter in dationibus; sed misericordia conjectat in eis aliquod
speciale bonum, quod est relevatio miseriae aliorum; unde eleemosyna
est actus misericordiae, et per consequens liberalitatis.
Ad primum ergo dicendum, quod pietas, secundum Augustinum, 10 de
Civit. Dei, more vulgi dicitur ipsa misericordia; et sic ad
pietatem pertinere dicitur eleemosyna, et non secundum quod est donum.
Qualiter autem pietas donum a misericordia differat, in Lib. 3,
dist. 33, quaest. 3, art. 4, quaestiunc. 6, dictum est.
Ad secundum dicendum, quod misericordia secundum quod importat
compassionem tantum ad miseriam alterius, non est virtus, sed passio;
secundum autem quod importat electionem compatientis, secundum hoc
virtus est.
Ad tertium dicendum, quod, ut patet, eleemosyna reducitur ad aliquam
virtutem etiam a philosophis assignatam; quia ad misericordiam
immediate, et ad liberalitatem mediate. Quamvis enim liberalitas
communiter non attendat indigentiam, nihil tamen prohibet aliquam
liberalitatis speciem indigentiam attendere.
Ad quartum dicendum, quod subvenire miseris, ut ibidem dictum est,
non est actus justitiae ratione sui, sed ratione suae partis, secundum
quod liberalitas etiam ad justitiam reducitur sicut pars.
Quintum concedimus.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod cum eleemosyna sit actus
virtutis, oportet quod aliquo modo cadat sub praecepto, quia praecepta
legislatoris ad virtutem ducere intendunt, ut dicitur 2 Ethic.
Reducitur autem ad hoc praeceptum: honora parentes; honor enim ille,
secundum Augustinum, ad reverentiam et subventionem in necessariis
pertinet; et nomine parentum omnis proximus intelligitur. Sed
praecepta affirmativa non obligant ad semper, quamvis semper obligent;
sed obligant pro loco et tempore, et secundum alias determinatas
conditiones. Cum autem usus divitiarum sit ordinatus ad subveniendum
necessitatibus praesentis vitae, quae quidem subventio debet esse
ordinata; patet quod qui divitiis non utitur, ad subveniendum
praesentis vitae necessitatibus, vel inordinate utitur, a virtute
recedit. Ordo autem subventionis talis debet attendi quantum ad duo.
Primo ex parte eorum quibus subvenitur, ut primo sibi, postea sibi
conjunctis subveniat, et deinde extraneis. Secundo ex parte
necessitatis talis debet esse ordo, ut prius absolutae necessitati
subveniatur quam alicui necessitati conditionatae, quae est cum quis
indiget aliquo ad sui status decentem conservationem; et ideo
praeceptum legis ad hoc obligat, ut illud quod superest alicui post
subventionem sibi factam et sibi conjunctis (puta familiae, quam
gubernare debet) respectu utriusque necessitatis, in eleemosynas
expendat ad subveniendum aliis respectu utriusque dictarum
necessitatum; sicut etiam natura illud quod sibi de alimento superfluit
ab actu nutritivae, in quo attenditur quasi necessitas absoluta, et
actu augmentativae, in quo attenditur quasi necessitas conditionata,
praeparat ad conservationem speciei, generativae virtuti
subministrans. Et similiter praeceptum legis obligat, quod etiam
necessitati extraneorum absolutae primo subveniatur quam necessitati
propriae vel propinquorum conditionatae; et ideo dicitur communiter,
quod dare eleemosynam de superfluo, cadit in praecepto; et sic dare
eleemosynam ei qui est in extrema necessitate; dare autem de eo quod
est necessarium necessitate secunda, non autem de eo quod est
necessarium necessitate prima, quia hoc esset contra ordinem
caritatis.
Ad primum ergo dicendum, quod facere aliquid boni, ad quod ex legis
praecepto non tenemur, ad supererogationem pertinet, de qua consilia
dantur; et ideo, cum dare aliquid de superfluo respectu primae
necessitatis, sed necessario secunda necessitate, ad subveniendum
majori necessitati, etsi non sit necessitas absoluta, sit bonum, ad
quod ex praecepto non obligamur; ideo est supererogationis, et propter
hoc de hoc est consilium; et sic intelligitur Glossa illa.
Ad secundum dicendum, quod sicut est accipere superfluum et diminutum
in datione, ita in retentione et acceptione, ut philosophus dicit in
5 Ethic.; et ideo aliquis, retinendo sua, contra virtutem facit
quandoque, et per consequens contra legem Dei, quae ad omnem virtutis
actum sufficienter ordinat, quamvis non faciat contra legem saecularis
fori, quae non potest perfecte ad omnes virtutes ordinare. Et
praeterea, quando alius est in statu extremae necessitatis,
efficiuntur sibi omnia communia; unde etsi per violentiam vel furtum
acciperet, non peccaret.
Ad tertium dicendum, quod eleemosyna, sicut dictum est, reducitur ad
praeceptum affirmativum quod est, honora parentes. Sed cum omne
praeceptum affirmativum pro tempore ad quod obligat, peccatum
omissionis inducat, omne autem peccatum sub prohibitione cadat,
praecepta affirmativa habent prohibitiones, sicut praecepta negativa,
annexas pro illo tempore ad quod obligant; sicut etiam quaelibet
affirmatio habet negationem conjunctam; et secundum quod illud peccatum
omissionis potest esse causa vel occasio alterius peccati, secundum hoc
intelligitur quod Ambrosius dicit: pasce; si non paveris,
occidisti.
Ad quartum dicendum, quod tempus ad quod obligat praeceptum de
eleemosynis faciendis, accipitur ex parte accipientis, et ex parte
dantis. Ex parte autem accipientis, quando apparent signa probabilia
extremae necessitatis futurae, nisi ei subveniatur; ut cum aliquis
videt alios impotentes vel pigros ad subveniendum, et pauperem
indigentem cibo et potu, et aliis vitae necessariis, nec sibi
satisfacere posse; non enim expectanda est ultima necessitas, quia
tunc forte non posset juvari natura jam fame vel siti consumpta. Dicit
enim Chrysostomus super Joannem: non oportet pauperem ululantem
deceptorem vocare. Quid dicis, o homo? Propter unum panem
deceptionem quis complicat? Utique, dicis. Quocirca maxime
misericordiam consequatur, ut maximae necessitati eripiatur. Ex parte
autem dantis, quando habet homo multa quibus non indiget neque ad
sustentationem vitae sui et suorum, neque ad decentem status sui
conservationem; etsi pauperes extremae necessitatis non compareant.
Neque oportet occasionem futurae necessitatis praetendere ultra
probabilia signa futurae necessitatis; quia haec est superflua
solicitudo, quam dominus prohibet Matth. 6, 31: nolite soliciti
esse, dicentes: quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo
operiemur? et cetera.
|
|