|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod eleemosyna decedentem
in peccato mortali a poena infernali liberet. Tobiae 4, 2 dicitur:
eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat, et non patietur animas
ire in tenebras. Sed in hoc nulla esset eleemosynae commendatio, si
illos a tenebris eriperet qui tenebrarum debitores non erant. Ergo et
decedentes in peccato mortali, qui tenebrarum debitores sunt, a
tenebris Inferni liberat.
2. Praeterea, Ambrosius dicit, 1 Timoth. 4, super illud:
pietas ad omnia valet: pietatem autem sequens, si lubricum carnis
patiatur, vapulabit quidem, sed non peribit. Non autem potest
intelligi de lubrico veniali, de quo quis poenitet: quia etiam sine
eleemosynis per illud non periret. Ergo in peccato mortali
decedentes, per eleemosynam liberantur a perditione Inferni.
1. Sed contra, nullus liberatur a poena Inferni nisi per gratiam
Dei: gratia enim Dei vita aeterna est: Roman. 6. Sed ille qui
decedit in peccato mortali, caret gratia. Ergo nec per eleemosynas a
poena Inferni liberari potest.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod eleemosyna sit minus satisfactoria quam
alia opera satisfactionis; Matth. 17, 20, dicitur: hoc genus
Daemoniorum in nullo ejicitur nisi in jejunio et oratione; nec fit
aliqua mentio de eleemosyna. Ergo jejunium et oratio sunt efficaciora
ad delendum peccatum quam eleemosyna.
2. Praeterea, satisfactionis opus oportet esse poenale et Deo
acceptum. Sed jejunium est magis poenale quam eleemosyna, et oratio
est opus magis Deo acceptum quam eleemosyna, inquantum majorem
familiaritatem cum Deo conquirit. Ergo eleemosyna est minus
satisfactoria quam jejunium et oratio.
1. Sed contra est quod Glossa dicit, 1 Timoth., 4, super
illud: pietas ad omnia valet: omnis summa disciplinae Christianae est
in misericordia et pietate. Sed in illo consistit summa rei quod est
in re praecipuum. Ergo praecipuum inter alia satisfactionis opera est
eleemosyna.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod virtus eleemosynae magis consistat in
dato exteriori quam in affectu interiori. Ut enim dicitur communiter
in suffragiis mortuorum, citius liberantur pro quibus dantur plura,
etiam si pro alio bona voluntas impendatur. Ergo efficacia eleemosynae
magis consistit in dato quam in affectu.
2. Praeterea, efficacia eleemosynae est in expiando peccatum. Sed
ubi est majus datum, majus peccatum expiatur: quia pro majori peccato
major summa pecuniae in eleemosynis dandae injungitur. Ergo efficacia
eleemosynae praecipue consistit in dato.
1. Sed contra, super illud Psalm. 75: qui seminant in lacrymis
etc., dicit Glossa: magna voluntas multum dedit, multum seminavit:
in hac voluntate illa vidua quae duo minuta misit, non parum
seminavit. Ergo efficacia eleemosynae magis pensatur ex magnitudine
voluntatis quam ex magnitudine dati.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod causa poenae infernalis
est culpa mortalis. Manente autem causa, manet effectus. Unde, cum
ab eo qui in peccato mortali moritur, non possit ulterius culpa
mortalis tolli, sicut nec a Daemonibus; quia, ut dicit Damascenus,
quod est hominibus mors, est Daemonibus casus; patet quod neque
eleemosyna ab eo prius facta, neque post mortem ejus facta ab alio,
potest eum qui in peccato mortali decedit, a poena Inferni liberare.
Ad primum ergo dicendum, quod eo modo quo aliquis liberatur a peccato
mortali per eleemosynam, liberatur ab infernalibus tenebris. Liberat
autem eleemosyna a peccato mortali hominem adhuc in statu viae
existentem, dupliciter: vel impediendo futurum peccatum, sicut et
alia opera meritoria, quae hominem in gratia confirmant; vel a
praeterito liberando, inquantum disponit eum qui in peccatum incidit,
ad gratiam recuperandam, sicut et alia opera de genere bonorum recta
intentione facta.
Ad secundum dicendum, quod intelligitur de lubrico mortali. Quod
autem dicitur: non peribit, non est secundum necessitatem
intelligendum, sed secundum quamdam dispositionem; quia per hoc quod
operibus pietatis aliquis vacat in peccato mortali existens, disponit
se ad gratiam, ut non facile permittatur in perditionem ire. Vel si
intelligatur de veniali, efficacia eleemosynae in hoc ostenditur, quod
poena vapulationis diminuitur per eam; vel per ipsam veniale
impeditur, ne in mortale trahere possit.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod efficacia satisfactionis
invenitur in tribus satisfactionis partibus, sicut virtus totius
potentialis in partibus ejus, quae quidem complete in una invenitur,
et in aliis diminute: sicut tota virtus animae invenitur in rationali;
sed in sensibili anima invenitur diminute, et adhuc magis diminute in
vegetabili: quia anima sensibilis includit in se virtutem animae
vegetabilis, et non convertitur. Eleemosyna enim includit in se
virtutem orationis et jejunii duplici ratione. Primo, quia eleemosyna
eum constituit cui datur debitorem ad orandum et jejunandum, et alia
bona quae potest faciendum pro eo qui dedit. Secundo, quia eleemosyna
propter Deum data, est quasi quaedam oblatio Deo facta; unde
philosophus etiam dicit in 1 Ethic., quod bona opera habent aliquid
simile Deo sacratis; oblatio autem ipsi Deo facta vim orationis
habet. Et similiter inquantum bona exteriora ad corporis
conservationem ordinantur, subtractio exteriorum bonorum per
eleemosynam quasi virtute continet jejunium, quo maceratur corpus.
Similiter etiam oratio virtute continet jejunium, quia extensio
intellectus ad Deum debilitatem corporis parit, ut dictum est. Unde
eleemosyna completius habet vim satisfactionis quam oratio, et oratio
quam jejunium; et ideo dicitur 1 Timoth. 4, 8: corporalis
exercitatio ad modicum utilis est. Et propter hoc eleemosyna magis
indicitur ut universalis medicina peccati, quam oratio, sicut Luc.
11, 41: date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis; et Dan.
4, 24: peccata tua eleemosynis redime; et Tobiae 4, 2:
eleemosyna ab omni peccato liberat; et 1 Timoth. 4, 8: pietas ad
omnia valet.
Ad primum ergo dicendum, quod satisfactio est medicina et praeservans
a peccato futuro, et expians a praeterito. Et quamvis eleemosyna
habeat vim expiandi quodcumque peccatum praeteritum, non tamen habet
omnem vim praeservandi a futuro peccato: quia oratio et jejunium
praeservant a quibusdam peccatis non solum per modum meriti, quod etiam
eleemosyna facit, sed per modum contrariae assuetudinis; et sic ibidem
dicit Glossa quod jejunio sanantur corporis pestes, sed oratione
pestes mentis; et secundum hoc intelligitur quod aliqua peccata tantum
jejunio vel oratione sanantur.
Ad secundum dicendum, quod quamvis poena in satisfactione requiratur,
tamen principalius est in ea bonitas actus quam poenalitas. Et quia
eleemosyna plus habet de ratione boni quam jejunium, inquantum
immediatius se ad caritatem habet, et inquantum non est singulare bonum
facientis, sed commune facienti et patienti; eleemosyna plus erit
satisfactoria quam jejunium, similiter et quam oratio; quamvis hominem
magis familiarem Deo reddat quam eleemosyna, sicut contemplativa plus
quam activa; tamen intercessorum per eleemosynam multiplicatio plus
valet ad impetrandum peccatorum remissionem quam singularis unius
hominis oratio.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod eleemosyna, ut ex dictis
patet, habet efficaciam et ex ipso faciente, inquantum est quoddam
opus meritorium, et ex recipiente, inquantum obligatur ad orandum pro
illo qui eleemosynam dedit. Si ergo consideratur eleemosynae efficacia
ex parte recipientis, sic major efficacia in majori dato consistit,
inquantum per hoc plures et magis debitores efficiuntur; ex parte autem
dantis et respectu praemii essentialis, efficacia eleemosynae magis
pensatur ex affectu quam ex dato; sed respectu praemii accidentalis,
ut puta remissionis poenae, vel alicujus hujusmodi, magnificatur
efficacia eleemosynae ex magnitudine dati, nisi ex parte altera
intentio voluntatis magnitudini exterioris dati praeponderet. Potest
enim tam intensa esse voluntas quod etiam omnem poenam absorbeat et
reatum, sicut de contritione dicitur.
Et per hoc patet responsio ad objecta.
|
|