|
Quaestiuncula 1
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod superflue assignentur
eleemosynae corporales septem, quae hoc versu continentur: visito,
poto, cibo, redimo, tego, colligo, condo. Visito, scilicet
infirmum; poto, scilicet sitientem; cibo, scilicet esurientem;
redimo, scilicet incarceratum; tego, idest vestio nudum; colligo,
idest recolligo hospitem; condo, idest sepelio mortuum. Omnis enim
eleemosyna ad utilitatem ejus cui datur, debet ordinari. Sed
sepultura non est ad utilitatem mortui, ut Seneca dicit. Ergo non
fit eleemosyna in hoc quod mortuus sepeliatur.
2. Praeterea, dominus, Matth. 25, maxime opera commemorat
quibus homo a damnatione liberatur, et regnum meretur. Sed ibi non
computatur mortui sepultura. Ergo non est aliqua eleemosyna.
3. Praeterea, eleemosyna datur ad subveniendum necessitatibus
aliorum. Sed quaedam vestes non sunt ad necessitatem, sed ornatum;
et quidam cibi et potus non sunt ad necessitatem, sed ad
delectationem. Ergo non videtur quod semper vestire nudum et cibare
esurientem sit pars eleemosynae.
4. Sed contra, multae aliae sunt necessitates humanae vitae quam
praedictae, sicut caecus indiget ductione, claudus vectione. Cum
ergo eleemosyna ad omnes necessitates ordinetur, videtur quod
insufficienter eleemosynae praedictae numerentur.
5. Praeterea, inter omnes necessitates principalis est paupertas.
Sed de hac non fit aliqua mentio. Ergo insufficienter eleemosynae
praedictae numerantur.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod etiam eleemosynae spirituales
inconvenienter numerentur, quae hoc versu continentur: consule,
castiga, solare, remitte, fer, ora. Consule, idest doce
ignorantem, et dirige dubitantem; intelligitur enim in hoc duplex
eleemosyna, spiritualis scilicet doctrina, et consilium; castiga
delinquentem; solare, idest consolare tristem; remitte delinquentibus
in te; fer, idest porta infirmitates aliorum, et gravamina; ora pro
omnibus. Eleemosyna cadit sub praecepto, et obligat ad tempus
determinatum, ut praedictum est. Sed non est tempus docendi nisi
quando aliquis ignorans occurrit. Si ergo eleemosynae pars sit
doctrina, videtur quod quandocumque homo videat aliquem ignorantem,
debeat eum docere.
2. Praeterea, quicumque determinat aliquam quaestionem, docet
quaerentem. Sed ille qui dat consilium, quaestionem determinat; quia
consilium quaestio est, ut dicitur in 3 Ethic. Ergo non debet alia
eleemosyna poni consilium quam doctrina.
3. Praeterea, eleemosyna ad liberalitatem reducitur, ut dictum
est. Sed severitas contra liberalitatem dividitur, ut in 3 Lib.,
dist. 33, qu. 3, art. 4, dictum est de partibus justitiae.
Ergo cum castigare delinquentem pertineat ad severitatem, non videtur
quod debeat inter eleemosynas poni.
4. Praeterea, eleemosyna non computatur inter partes caritatis, sed
inter partes justitiae, cum sit opus satisfactorium. Cum ergo
remittere delinquenti et ferre molestias aliorum sit caritatis
perfectae, videtur quod non sint partes eleemosynae, quae est actus
misericordiae.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod eleemosynae corporales praeemineant
spiritualibus. Eleemosyna enim ordinatur ad subveniendum indigentiae.
Sed magis indiget corpus quam spiritus. Ergo potior est eleemosyna
corporalis quam spiritualis.
2. Praeterea, quanto minus recompensatur eleemosyna danti, tanto
eleemosyna est acceptior; unde dicitur Matth. 5, 5, quia
receperunt mercedem suam qui laudem suam per eleemosynas quaerunt. Sed
in corporalibus eleemosynis minor fit recompensatio, quia bona
spiritualia aliis communicata in possidente crescunt. Ergo eleemosynae
corporales sunt potiores.
3. Praeterea, quanto eleemosyna magis satisfacit desiderio
pauperis, tanto gratior est. Sed magis satisfit desiderio recipientis
per eleemosynas corporales quam spirituales; quia defectus corporales
magis sentiuntur. Ergo eleemosyna corporalis potior est.
1. Sed contra est, quia per eleemosynas spirituales subvenitur
spiritui, per corporales autem corpori. Sed spiritus praeeminet
corpori. Ergo et eleemosyna spiritualis corporali.
2. Praeterea, quanto est nobilius datum, tanto est nobilior
eleemosyna, sicut etiam in eleemosynis corporalibus patet. Sed bonum
spirituale, quod in eleemosynis spiritualibus datur, est melius quam
corporale, quod datur in corporibus. Ergo eleemosynae spirituales
sunt potiores corporalibus.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod eleemosyna corporalis
ordinatur ad subveniendum necessitati corporis; quae quidem est
duplex; scilicet communis, et specialis ratione alicujus accidentis.
Communis quidem necessitas corporis est duplex; una ex hoc quod jam
mortem incurrit, et ad hoc ordinatur sepultura mortui; alia secundum
quod est nobis necessarium aliquid praeservans a morte, ne eam aliquis
incurrat; et hoc dupliciter. Uno modo prohibens corruptivum
interius, quod est defectio nutrimenti; et contra hoc ordinatur
cibatio esurientis, et potatio sitientis, secundum quod his duobus
indigetur ad nutrimentum. Alio modo prohibens corruptivum exterius;
et ad hoc etiam ordinatur duplex eleemosyna, scilicet tegere nudum, et
colligere hospitem in domo; quia his duobus contra aeris intemperiem
indigemus, scilicet veste, et domo. Similiter etiam necessitas
specialis potest esse duplex; vel ex causa intrinseca, sicut
infirmitas; et contra hanc ordinatur visitatio infirmorum; vel ex
causa extrinseca, sicut detentio incarceratorum; et contra hoc
ordinatur redemptio captivorum.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis sepultura non prosit mortuo
secundum se corporaliter, prodest tamen ei secundum quod in memoriis
hominum remanet; tum quia in confusionem mortui reputatur quod
insepultus jacet; tum quia ex ipso tumulo magis in memoria manet, et
aliqui ad orandum pro ipso excitantur; unde monumentum dicitur a
memoria, ut Augustinus dicit in littera de cura pro mortuis agenda.
Ad secundum dicendum, quod dominus enumeravit illas eleemosynas in
quibus major indigentia apparet, ut evidentior appareat justitia
judicantis, dum hos pro eleemosynis remunerat, et illos pro omissione
condemnat; et tamen in aliis Scripturae locis talis eleemosyna
commendatur, sicut patet de Tobia et de Simone Machabaeo, qui
parentibus et fratribus suis sepulcra solemnia aedificaverunt, et etiam
Joseph qui corpus domini sepelivit, et ex hoc laudatur; Matth.
27.
Ad tertium dicendum, quod aliquando illud quod est ad delectationem
vel ornatum, in necessitatem vertitur; et hoc dupliciter; vel propter
infirmitatem, quia infirmi sunt sustentandi delicatis cibis et vestibus
mollioribus, ne natura gravetur; vel propter pristinam consuetudinem,
aut etiam dignitatis statum, in quo aliquis, etiam pauper, sine
confusione non potest aliis uti; et ideo etiam Augustinus in regula
his duobus generibus hominum praecipit uberius subveniendum.
Ad quartum dicendum, quod omnes aliae necessitates ad aliquam istarum
reducuntur. Quidquid enim ad subventionem morbi pertinet, hoc totum
sub visitatione infirmi continetur.
Ad quintum dicendum, quod sicut nummus, eo quod est mensura quaedam,
ut philosophus dicit 5 Ethic., continet omnia necessaria vitae
virtute; ita etiam paupertas continet omnes necessitates; et ideo
subvenire pauperi non est specialis eleemosyna ab aliis distincta, sed
generalis, quae omnes includit.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum quod eleemosynae spirituales dicuntur
quibus defectibus proximi in spiritualibus subvenitur: quod quidem fit
dupliciter. Uno modo quando aliquis impetrat proximo subventionem a
Deo, et hoc facit oratio; alio modo quando aliquis subvenit proximo
per seipsum, et hoc vel contra defectum poenae, vel contra defectum
culpae. Si primo modo, hoc est dupliciter; quia poena spiritualis
vel est in intellectu secundum ignorantiam, et contra hunc defectum est
doctrina respectu intellectus speculativi, et consilium respectu
intellectus practici; vel est in affectu, scilicet tristitia, et
contra hunc defectum est consolatio. Si autem secundo modo, scilicet
contra defectum culpae; hoc dupliciter. Uno modo ex parte ipsius
peccantis, cujus inordinationi subvenit castigatio; alio modo ex parte
alterius qui ex culpa peccantis laeditur; et sic contra culpam est
duplex remedium: scilicet remissio ex parte ejus in quem directe culpa
committitur, et supportatio ex parte ejus cui peccantis societas est
onerosa. Vel aliter. Defectus cui subvenitur per eleemosynas
spirituales, aut est defectus poenae in intellectu practico, vel
speculativo; et sic est doctrina et consilium, ut dictum est, vel in
affectu; et sic est consolatio; aut est defectus culpae, et sic vel
in seipsum cum spe emendationis, et sic est castigatio; aut sine spe
emendationis, et sic non restat nisi per orationem divinum subsidium
implorare; vel in proximum, et sic quantum ad culpam indiget
remissione; quantum ad poenam quam infert, supportatione.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut dare eleemosynam corporalem non
cadit sub praecepto obligante nisi ad tempus necessitatis, et ut alicui
in necessariis vitae subveniatur; ita ad doctrinam alterius non
obligatur homo propter debitum officium nisi in his quae sunt de
necessitate salutis, et quando non esset qui instrueret, vel quando
aliquis alium errantem videret; nisi esset alius qui ex officio id
facere teneretur; alias autem docere est consilium, et supererogatio
quaedam, sicut et de eleemosynis corporalibus dictum est.
Ad secundum dicendum, quod non omnis quaestio est consilium, sed
quaestio quae est de rebus agendis a nobis. Et quia dubitatio sive
ignorantia talis habet rationem specialem defectus, inquantum deficit
scientia, quae debet esse regitiva in opere; ideo specialis eleemosyna
ponitur consilium praeter doctrinam.
Ad tertium dicendum, quod poenam castigando infligere contingit
dupliciter; aut inquantum est afflictiva illius cui infertur; et sic
ad severitatem pertinet, quae aequalitatem justitiae servat, secundum
quod poenam culpae recompensat; aut secundum quod cedit in bonum ejus
in quem poena infertur; et sic largo modo ad liberalitatem reducitur,
prout omne beneficium impensum quodammodo liberalitas est.
Ad quartum dicendum, quod caritas est mater omnium virtutum; et ideo
non est inconveniens, si actus qui sunt aliarum virtutum quasi
elicientium, sint etiam caritatis quasi imperantis.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod eleemosyna habet efficaciam, ut
dictum est, et ex parte dantis, et ex parte recipientis. Ex parte
autem dantis efficacia eleemosynae pensatur per conditionem ipsius actus
quo subsidium proximo confertur; et sic, simpliciter loquendo,
eleemosyna spiritualis dignior est, quia actus spirituales digniores
sunt corporalibus donis. Ex parte autem recipientis potest mensurari
eleemosyna dupliciter; vel ratione boni quod confertur, et sic adhuc
eleemosyna spiritualis praeeminet: vel ratione necessarii, et sic
quaedam spirituales sunt quibusdam corporalibus potiores, scilicet quae
contra culpam ordinantur, quibuscumque eleemosynis corporalibus: quia
homo magis debet vitare culpam quam aliquem defectum corporalem, etiam
mortem. Quaedam vero corporales, quae scilicet sunt ad sustentationem
vitae, quibusdam eleemosynis spiritualibus magis sunt necessariae,
scilicet quae sunt ad bene esse; sed illae quae sunt ad bene esse
spirituale, sunt magis necessariae illis quae sunt ad bene esse
corporale. Sic ergo patet quod omnibus corporalibus eleemosynis
aliquae spirituales potiores sunt, et similiter in genere loquendo de
utrisque.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis corpus habeat plures indigentias
quam spiritus, tamen indigentiae spiritus sunt magis fugiendae quam
indigentiae corporis, sicut eligibiliores sunt spirituales quam
corporales divitiae.
Ad secundum dicendum, quod recompensatio non diminuit efficaciam
eleemosynae, sed intentio recompensationis; unde quamvis aliquis
docendo ipse etiam addiscat, non tamen quandoque propter hoc facit,
sed solum ut alteri subveniat. Et praeterea intentio acquirendi
aliquod spirituale bonum non minuit rationem meriti: quia per ipsum
Deo conjungimur, ut frequenter contingit.
Ad tertium dicendum, quod etsi minus sentiat aliquis defectus
spirituales, hoc est propter defectum ejus. Non autem mensuratur
eleemosyna per hoc quod acceptat qui recipit, sed secundum quod
acceptare debet: alias meritum dantis ex recipientis penderet
arbitrio; quod falsum est.
|
|