|
Quaestiuncula 1
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod de necessario non sit
danda eleemosyna. Quia, ut dicit Augustinus, peccat qui praepostere
agit. Sed ordo caritatis hoc exigit ut homo magis sibi quam alteri
subveniat. Ergo peccat subtrahendo sibi necessarium, ut alteri
conferat.
2. Praeterea, philosophus dicit in 4 Ethic., quod qui dissipat
substantiam suam, idest divitias, destruit seipsum; et hoc praecipue
verum est quantum ad necessaria. Sed peccat qui seipsum occidit.
Ergo etiam peccat qui de necessariis sibi eleemosynam facit.
3. Sed contra est quod qui omnia dat, nihil sibi retinet de
necessariis. Sed dominus consulit Matth. 19, 21: vende omnia
quae habes, et da pauperibus. Ergo sine peccato potest homo de
necessariis sibi eleemosynam facere.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod etiam de malo acquisito et possesso
possit eleemosyna fieri. Luc. 16, super illud: facite vobis
amicos de mammona iniquitatis, dicit Glossa: iniquitas bene
dispensata in justitiam vertitur. Ergo videtur quod liceat de inique
possessis eleemosynam facere.
2. Praeterea, ei qui est in ultima necessitate constitutus, omnibus
modis subveniendum est. Sed contingit aliquem qui nihil habet nisi de
injusto acquisito et detento, alium in extrema necessitate videre.
Ergo debet ei eleemosynam facere; et sic de malo acquisito et detento
potest eleemosyna fieri.
1. Sed contra est quod Gregorius dicit: non est computanda
eleemosyna, si pauperibus dispensetur quod ex illicitis rebus
acquiritur.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod de turpi lucro non possit fieri
eleemosyna, sicut de meretricio, et aleato, et quod per simoniam
acquiritur. Quia secundum philosophum, dona habent aliquid simile
Deo sacratis. Sed ex hujusmodi non licet sacrificium vel oblationem
Deo offerre; Deuter. 23, 18: non offeres mercedem prostibuli
nec pretium canis in domum Dei tui. Ergo nec eleemosynae ex hujusmodi
fieri debent.
2. Praeterea, aleatorum lucrum est turpe lucrum. Acceptiones enim
eorum illiberales sunt, ut philosophus dicit in 4 Ethic. Sed ex
aleato non potest fieri eleemosyna, ut videtur: quia tenetur ad
restitutionem ejus. Ergo non potest fieri eleemosyna de turpi lucro.
1. Sed contra est quod Augustinus dicit: qui habetis aliquid de
malo, facite inde bonum. Ergo qui acquisivit aliquid de turpi lucro,
potest illud in bonum usum eleemosynae expendere.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod de rebus exterioribus
dicitur nobis aliquid necessarium dupliciter. Uno modo, sine quo non
potest aliquis esse et vivere. Alio modo dicitur nobis necessarium quo
indigemus ad honeste vivendum, vel decenter secundum statum nostrum.
Sed talis decentia non consistit in aliquo indivisibili: quia multis
additis homo non excedit status sui conditionem; multis etiam
subtractis conditio sui status decenter conservatur: sed tantum posset
addi, quod esset ultra conditionem status sui; et tantum diminui,
quod non servaretur honestas, vel sui status decentia; et hoc quidem
sermone determinari non potest, quia de singularibus non est judicium;
sed statur in hoc prudentiae arbitrio, et discretionis, quae docet de
omnibus. Utroque autem dictorum modorum potest aliquid esse alicui
necessarium dupliciter: vel ratione sui ipsius, et hoc dicitur a
quibusdam necessarium individui; vel ratione eorum quorum curam gerere
debet, et hoc dicitur necessarium personae, inquantum persona ad
dignitatem pertinet secundum quam alicui competit aliorum curam gerere.
Illud ergo sine quo non potest esse vel vivere aliquis, vel ipse, vel
illi quorum curam habet, non debet in eleemosynas expendi: hoc enim
dicitur necessarium simpliciter quasi necessitate absoluta, nisi forte
posset, antequam talis necessitas incumbat, per alium modum
resarciri; quia jam excideret ab hujusmodi necessitatis ratione.
Similiter etiam illud quo subtracto non potest servari decentia status
aliquo modo sui vel suorum, non debet aliquis in eleemosynas
expendere, nisi de facile resarciri possit, aut nisi aliquis statum
mutare vellet; quia nullus debet indecenter in aliquo statu manere;
vel nisi necessitas alia praeponderet, vel alicujus personae specialis
in necessitate ultima existentis, vel Ecclesiae, vel reipublicae:
quia bonum gentis est divinius quam bonum unius. Illud autem quo
posito vel subtracto nihilominus decentia status manet, potest in
eleemosynam dari; et de hoc est consilium, non praeceptum. Illud
autem quod necessarium reputatur ad aliquid quod est ultra decentiam
status, debet in eleemosynam dispensari; et hoc cadit sub praecepto.
Ad primum ergo dicendum, quod si aliquis necessarium, sine quo nullo
modo esse vel decenter vivere possit, sibi subtraheret, et alii
daret, ordinem caritatis perverteret in beneficiis observandis; non
autem si de aliis, sine quibus praedicta esse possunt, plus alteri
quam sibi tribuat: quia virtuosi est de talibus bonis corporalibus plus
aliis quam sibi tribuere, ut philosophus in 9 Ethic., dicit.
Ad secundum dicendum, quod ratio illa procedit de eo quod est
necessarium secundum primum modum.
Ad tertium dicendum, quod illi qui omnia dimittunt propter Deum,
statum vivendi mutant; cujus status decentia potest conservari per ea
quae a fidelibus et devotis vel quotidie ministrantur, vel jam
ministrata sunt in possessionibus et reditibus.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod illud dicitur licitum, quod
nulla lege prohibetur; unde illicite acquisitum dicitur quod contra
prohibitionem legis acquiritur. Sed hoc potest esse dupliciter: quia
aut lex prohibuit ipsum lucrum, vel causam lucri tantum. Si ipsum
lucrum est prohibitum, tunc impossibile est quod juste detineatur. Ex
hoc enim ipso efficitur aliquis injusti tituli et malae fidei
possessor, quod contra legem aliquid habet. Sed in talibus
distinguendum est. Quia aut non transfertur dominium, sicut in rapina
et furto, et tunc omnino restituere tenetur; et ideo ex hoc non potest
eleemosyna fieri: aut transfertur dominium; et tunc vel competit
repetitio ei a quo quis lucratus est secundum aliquod jus, sicut in
usura accidit, in qua, ut quidam dicunt, dominium transfertur; et
tunc de hoc etiam non potest eleemosyna fieri; aut non competit
repetitio secundum turpitudinem sceleris ex parte dantis, sicut in
simonia accidit; et tunc tale acquisitum non potest juste retineri,
sed debet in eleemosynas erogari. Si autem lex prohibuit actum ex quo
quis lucratur, sed non lucrum supposito actu, tunc quamvis acquirendo
tali actu contra legem fecerit, tamen tenendo non facit contra legem:
sicut cum quis de lenocinio vel meretricio lucratur; et ideo haec
retineri possunt, et de eis eleemosyna fieri potest.
Ad primum ergo dicendum, quod illud intelligendum est de illis quae
per illicitum actum acquisita sunt, et tamen juste possidentur. Vel
aliter dicendum, quod mammona iniquitatis dicuntur divitiae etiam
licite acquisitae et possessae, vel inquantum eas sola iniquitas
divitias esse reputat, ut Augustinus exponit 21 de civitate Dei;
vel inquantum sunt iniquitatis occasio; vel iniquitatis, idest
inaequalitatis; quia non aequaliter sunt hominibus distributae, bono
aliquando egente, et malo superabundante.
Ad secundum dicendum, quod in tali casu, si sine periculo pauperis
esse potest, debet ille qui alienum habet, significare ei cui debet;
et sive ille licentiam dederit, sive non, debet pauperi in ultima
necessitate existenti providere. Nec providet sibi de alieno, quia
necessitas talis omnia facit communia. Unde non tenetur ad
restitutionem, nisi ille cui debet, in simili necessitate esset: quia
etiam tunc teneretur sibi providere, si nihil habuisset ab eo.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod quando lucrum ipsum est lege
prohibitum, ut rapina, usura et simonia, non solum dicitur turpe
lucrum, sed iniquum; et de hoc dictum est qualiter eleemosyna fieri
possit vel non possit. Sed quando actus quo quis lucratus est, lege
prohibitus est, non autem ipsum lucrum, tunc vocatur turpe lucrum,
sicut est in meretricio, vel in similibus; et tunc de tali eleemosyna
fieri potest, quia non tenetur ad restitutionem.
Ad primum ergo dicendum, quod de tali lucro non debet fieri oblatio ad
altare, praecipue manifeste, propter scandalum et reverentiam
sacrorum, vel sceleris abominationem; sed hae causae non prohibent
quin ex tali eleemosyna fieri posset.
Ad secundum dicendum, quod ipsum lucrum aleatorum est lege
prohibitum. Sed in hoc distinguendum est; quia aliquid circa ludum
justum est prohibitum lege naturali aut divina, ut quod aliquis
lucretur ab his qui rem suam alienare non possunt, sicut sunt minores,
et furiosi, et similes; et iterum quod aliquis alterum trahat ex
cupiditate lucrandi; sed secundum jus positivum, omne tale lucrum est
interdictum. Quia autem jus positivum per dissuetudinem abrogatur,
non autem jus divinum; ideo dicendum videtur, quod si lucratus est ab
eo qui non habuit potestatem alienandi, tenetur ad restitutionem ei,
et sic non potest facere eleemosynam inde. Si autem lusit cum eo qui
habet potestatem alienandi quae sua sunt, si tractus lusit et amisit,
potest repetere; si lucratus est, non tenetur restituere; quia ille
qui amisit, non est dignus recipere, nec potest licite retinere; nisi
jus positivum per contrariam consuetudinem esset alicubi abrogatum. Si
autem alium traxerit, si amisit, non competit ei repetitio; si autem
lucratus est, tenetur ad restituendum illi a quo lucratus est, et non
potest inde facere eleemosynam.
|
|