|
Quaestiuncula 1
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod aliquis non possit sibi
eleemosynam facere. Eleemosyna enim est actus liberalitatis vel
justitiae. Sed hae virtutes propter hoc quod in communione
consistunt, non sunt nisi ad alterum, ut de justitia dicitur in 5
Ethic. Ergo eleemosyna non potest esse ad seipsum.
2. Praeterea, nullus dat nisi quod habet; nec aliquis recipit nisi
id quod non habet. Sed nullus potest aliquid simul habere et non
habere. Ergo non potest sibi dare eleemosynam.
1. Sed contra, homo debet diligere proximum sicut seipsum. Sed
proximum ita debet diligere affectu, quod etiam affectu ei benefaciat.
Ergo et sibi debet benefacere, et eleemosynas dare.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod malis non sit eleemosyna danda, per id
quod dicitur Eccli. 12, 4: da misericordi, et non suscipias
peccatorem; et iterum: benefac humili, et non des impio.
2. Praeterea, proditor domini sui reputaretur qui de rebus a domino
sibi concessis hostes domini sui nutriret. Sed omnis peccator est
hostis domini. Ergo non debet ei eleemosyna de rebus a Deo nobis
concessis dari.
1. Sed contra, Matth. 5, 44: estote filii patris vestri qui
in caelis est, qui solem suum facit oriri super bonos et malos. Sed
hoc non dicitur nisi propter imitationem. Ergo debemus et bonis et
malis dare.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod meliori sit magis subveniendum semper.
Quia eleemosyna datur propter Deum, ut ex ipsius definitione patet.
Sed bonus est Deo propinquior quam malus. Ergo meliori semper magis
eleemosyna est danda.
2. Praeterea, eleemosyna habet efficaciam ex parte etiam
recipientis, qui obligatur ad orandum pro eleemosynam dante. Sed opus
boni est efficax ad merendum magis. Ergo magis semper debet dari
eleemosyna magis bono.
3. Sed contra, eleemosyna, cum sit actus misericordiae, miseriam
intuetur. Sed malus est magis miser quam bonus. Ergo magis est
eleemosyna malis danda quam bonis.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod eleemosyna potest
dupliciter fieri, ut ex praedictis patet: scilicet per collationem
alicujus rei temporalis, et hoc modo nullus sibi ipsi eleemosynam
facere potest; vel per exercitium alicujus actus spiritualis, vel
corporalis. Et quia homo ratione diversarum partium in seipsum agere
potest; sicut anima movet corpus, et una pars animae aliam, et una
pars corporis aliam: ideo talem eleemosynam aliquis potest facere
sibi. Sed ad subveniendum sibi in corporalibus natura satis inclinat;
et ideo de hoc non oportuit dari praeceptum, sed solum de subveniendo
animae, ad quam non ita multi inclinantur; unde dicitur Eccli.
30, 44: miserere animae tuae, placens Deo.
Ad primum ergo dicendum, quod liberalitas, secundum quod consistit in
dationibus, non potest esse ad seipsum; sed secundum quod consistit in
sumptionibus, potest esse ad seipsum, sicut et illiberalitas. Sunt
enim aliqui illiberales ad seipsos, qui propter cupiditatem rerum sibi
necessaria subtrahunt. Sed justitia nullo modo potest esse ad
seipsum, quia habet rationem aequalitatis, quae semper ad alterum esse
debet.
Ad secundum patet solutio ex dictis.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod secundum Augustinum, sic
diligendi sunt homines, ut eorum non diligantur errores. Et quia
exhibitio beneficii dilectioni correspondet, ideo peccatori ad
sustentationem naturae debemus eleemosynam facere, si indigeat, cum
praecipiatur nobis benefacere amicis et inimicis; sed ad fovendum eorum
malitiam non debemus eis aliquid dare. Vel si constaret quod de eo
quod eis datur, in peccatum abuterentur, non deberet eis dari
aliquid, nisi necessitas extrema exposceret; et hoc modo intelligenda
est auctoritas inducta.
Unde patet solutio ad primum.
Ad secundum dicendum, quod peccator, etsi sit inimicus Dei quantum
ad culpam, non tamen quantum ad naturam: quia Deus nihil odit eorum
quae fecit; Sap. 11.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod cui magis benefaciendum sit, ut
dicit philosophus 9 Ethic., non est facile determinare propter
multas diversitates boni et necessarii. Tamen hoc est tenendum, quod
semper magis reddendum est debitum quam beneficium impendendum, ut ipse
ibidem dicit, nisi ex parte altera adsit major bonitas vel necessitas;
et ideo parentibus et propinquis et benefactoribus, et eis a quibus
spiritualia accipit, magis debet eleemosynam facere, si indigeant, et
ceteris paribus, melioribus magis, et magis etiam indigentibus magis;
et sic secundum has tres conditiones debet gradus in eleemosynis
constitui, scilicet secundum honestum et necessarium et debitum.
Assignare autem in singulis quando unum alteri eorum praeferatur, est
impossibile: quia singulares eorum conditiones, quae attendendae
sunt, sunt infinitae, et non cadunt sub arte. De his autem ratio
docet, et prudentiae consilium.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis Deo propinquior sit semper
melior, non tamen semper debet ei magis dari: quia eleemosynarum
largitio ad necessitatem proximi sublevandam divinitus instituta est;
unde si indigentia ex parte altera nimis excedat, magis servabitur
intentio instituentis eleemosynam quam si meliori daretur.
Ad secundum dicendum, quod principalius consideratur efficacia
eleemosynae ex parte dantis quam ex parte recipientis; et ideo ex parte
dantis debet esse ordinata datio, quae eleemosynae efficaciam auget.
Ad tertium dicendum, quod quamvis peccator sit magis miser in
spiritualibus, non tamen in corporalibus; et ideo non est sibi semper
magis providendum per corporales eleemosynas.
|
|