|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ad jejunium ab
Ecclesia institutum omnes teneantur absque dispensatione. Praecepta
enim Ecclesiae obligant sicut praecepta Dei; unde apostolis dicitur
Luc. 10, 16: qui vos audit, me audit. Sed ad praecepta Dei
omnes tenentur absque dispensatione. Ergo et ad praecepta Ecclesiae.
2. Praeterea, illud quod utiliter statutum est, non potest sine
nocumento relaxari. Sed non sine utilitate statutum est Ecclesiae
jejunium. Ergo non potest per dispensationem sine nocumento relaxari.
3. Praeterea, secundum Bernardum in Lib. de dispensatione et
praecepto, in praecepto superioris non potest inferior dispensare.
Sed quaelibet singularis persona est inferior quam Ecclesia, quae
jejunium sub praecepto statuit, nisi forte ille qui est caput totius
Ecclesiae, vel loco capitis, scilicet Papa. Ergo nullus alius
potest in jejunio dispensare nisi Papa.
1. Sed contra, Innocentius III in quadam decretali, loquens de
materia ista, dicit, quod non subjacet legi necessitas. Ergo
necessitate imminente potest aliquis sine peccato jejunium ab Ecclesia
institutum praetermittere per dispensationem.
2. Praeterea, praecepta legis naturalis non possunt per aliquod
statutum immutari. Sed praeceptum legis naturalis est ut homo ad
necessitatem cibum sumat. Ergo si necessitas exposceret, posset
jejunii abstinentiam non servare.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod justi non teneantur ad jejunium
Ecclesiae, 2 Corinth. 3, 17: ubi spiritus domini, ibi
libertas. Sed justi spiritu Dei sunt imbuti. Ergo liberi sunt ab
onere statutorum Ecclesiae; et sic non obligantur ad jejunium ab
Ecclesia institutum.
2. Praeterea, Matth. 9, 15, dominus dicit: non possunt
filii, quamdiu cum eis est sponsus, lugere. Jejunium autem ad luctum
pertinet. Sed cum justis sponsus Ecclesiae Christus spiritualiter
est; Eph. 3, 17: habitare Christum per fidem in cordibus
vestris. Ergo cum spiritualis praesentia corporali praeemineat,
videtur quod non teneantur ad jejunium.
3. Praeterea, nullus tenetur satisfacere qui non peccavit. Sed
jejunium est quaedam satisfactionis pars. Ergo si sunt aliqui justi
qui nunquam peccaverunt, videtur quod tales ad jejunium non tenentur.
1. Sed contra, apostolus perfecte justus fuit. Sed ipse corpus
suum castigavit per jejunia et alia corporalia exercitia, ut dicitur 1
Corinth. 9, 27: ne forte reprobus efficiar. Ergo et alii justi
debent jejunare.
2. Praeterea, justitia hominis ordinem Ecclesiae non subvertit,
sed perficit. Sed quamdiu manet ordo, manet obedientia inferioris ad
superiorem praecepta: quia hoc eis est debitum. Ergo per justitiam
homo non absolvitur quin teneatur jejunare, et alia praecepta
Ecclesiae Dei debeat servare.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod etiam pueri teneantur ad jejunium.
Joel. 2, 15, dicitur: sanctificate jejunium; et postea
sequitur: congregate parvulos, et sugentes ubera. Ergo parvuli ad
jejunium tenentur.
2. Praeterea, magis propinquus est praecepto puer quam bestia. Sed
Jonae 2, 7, dicitur: homines et jumenta (...) non gustent
quidquam, nec aquam bibant. Ergo multo magis pueri ad jejunium
tenentur.
3. Praeterea, pueri plus possunt jejunare quam (ut videtur)
provecti, quia habent plus de humido. Sed qui plus habet, magis
tenetur. Ergo pueri magis tenentur ad jejunium quam provecti.
1. Sed contra, praeceptum Ecclesiae necessitatem cibi subtrahere
non debet. Sed pueri indigent frequenti cibo: quia non possunt semel
tantum sine laesione alimentum accipere quod eis ad totam diem
sufficiat, propter debilitatem naturae. Ergo ad jejunium non
tenentur.
2. Praeterea, jejunium est ordinatum ad satisfaciendum, et
concupiscentiam comprimendum. Sed satisfactio pro peccatis praeteritis
non competit pueris; quia innocenti vita degunt, et a puritate pueri
dicuntur; similiter nec est in eis concupiscentia impugnans, etsi
habitus eis insit, ut Augustinus dicit. Ergo non tenentur ad
jejunium.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod provecti et sani non excusentur a jejunio
propter peregrinationem. Est enim dimittendum illud quod non est
necessitatis, ut servetur id quod est necessitatis. Sed peregrinatio
non est necessitatis. Cum ergo jejunium ab Ecclesia institutum sit
necessitatis, quia cadit sub praecepto; videtur quod non debeat
propter peregrinationem aut iter, jejunium intermitti.
2. Praeterea, videtur quod nec ratione paupertatis. Quia paupertas
de se inducit ad jejunandum. Ergo non est causa quare aliquis jejunare
non debeat.
3. Praeterea, videtur quod nec ratione operis alicujus servilis quis
a jejunio excusetur. Quia lucrum spirituale debet praeponderare lucro
corporali. Sed hujusmodi opera ad lucrum corporale ordinantur,
jejunium autem ad spirituale. Ergo non est jejunium propter hujusmodi
opera intermittendum.
1. Sed contra, afflictio non est addenda afflicto. Sed omnia
praedicta habent de se afflictionem. Ergo aliquo modo excusantur ab
afflictione jejunii.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod per praecepta juris
positivi, ut dictum est, removentur aliqua quae non sunt de se mala et
semper; unde in aliquo casu possunt esse bona et necessaria quae
talibus prohibentur praeceptis; et ideo non fuit intentio legislatoris
ut semper observaretur praeceptum suum, nisi in illis casibus in quibus
bonum virtutis potest conservari. Et ideo dicendum ad primam
quaestionem de jure naturali et positivo, quod jus positivum a jure
naturali procedere dicitur, inquantum per jus positivum modus
observandi jus naturale determinatur; quia intentio cujuslibet
legislatoris est inducere homines ad virtutes, ut dicitur in 2
Ethic., quae pertinent ad jus naturale. Modus autem observandi ea
quae sunt de lege naturali, non potest esse uniformis in omnibus
propter diversitates quae in singularibus contingunt, sicut nec idem
modus curationis potest adhiberi omnibus laborantibus eadem
aegritudine; et ideo legislator non potest aliquod praeceptum ponere
quod non oporteat in casu aliquo praetermitti. Tamen considerans quod
frequentius accidit, legem ponit, in illis casibus in quibus modus
determinatus per legem non competit judicium reservans aliquibus qui hoc
habeant definire; et haec est dispensatio praelatis commissa in jejunio
ab Ecclesia instituto, et in aliis hujusmodi Ecclesiae praeceptis.
Ad primum ergo dicendum, quod praecepta Dei sunt de eo quod est de
necessitate salutis secundum se; et ideo in quolibet casu observare
illa oportet; sed praecepta Ecclesiae quamvis vim obligandi habeant ex
actu praecipientium, non tamen semper obligant propter materiam in qua
proponuntur.
Ad secundum dicendum, quod secundum utilitatem quae ut frequentius
accidit, utiliter hujusmodi praecepta instituta sunt; sed propter
necessitatem in aliquo casu emergentem etiam utiliter dimittuntur.
Ad tertium dicendum, quod inferior potest dispensare in praecepto
superioris quando dispensatio sibi a superiori relinquitur.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod praeceptum a legislatore
positum, tunc solum ad observandum non obligat, quando observatio
intentionem legislatoris evacuat vel impedit, qua intendit homines
inducere ad virtutem, vel bonum statum eorum quibus legem proponit.
Cum autem justitia profectum jejunii quem legislator intendit, non
impediat, sed augeat, quia efficitur magis meritorium ex hoc quod
aliquis est justus, non absolvitur a jejuniorum observatione.
Ad primum ergo dicendum, quod libertas quam spiritus Dei inducit,
est libertas justitiae, quae opponitur servituti peccati, sed
conjungitur servituti Dei; et ita ad obedientiam mandatorum ejus, et
eorum qui vicem Dei gerunt in terris obligatur.
Ad secundum dicendum, quod duplex est jejunium; luctus, et
exultationis; et dicitur jejunium luctus, quod quidem cum amaritudine
peccatorum vel praesentis miseriae geritur; jejunium vero
exultationis, cum ex spirituali jucunditate a carnalibus se abstrahit;
quia gustato spiritu, desipit omnis caro justis. Ergo semper habitu
spiritualiter sponsus praesens est, sed non est semper actu; immo
quandoque est eis praesens ut judex, cum sua peccata recogitant, vel
quae fecerunt, vel in quae cadere possunt, nisi carnem cohibeant; et
tunc eis competit jejunium moeroris. Aliquando autem est eis praesens
actu, ut sponsus, quando ejus dulcedine perfruuntur: et tunc competit
eis exultationis jejunium, et non maeroris.
Ad tertium dicendum, quod jejunium non tantum inducitur pro peccatis
praeteritis, sed etiam ad praeservandum a futuris; et ideo in his quae
non peccaverunt, competit ut medicina praeservans. Tamen praesens
vita sine peccato omnino agi non potest, quamvis a criminibus aliquis
abstineat, ut Augustinus in Lib. de poenitentia dicit; et ideo
sicut omnibus in hac vita existentibus competit poenitentia, ita et
jejunium.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod pueri indigent multo cibo, eo
quod cibus in eis non solum exigitur ad actum nutritivae, sed etiam ad
actum augmentativae virtutis, quia de residuo nutrimenti fit
augmentum. Et quia virtus naturae in eis nondum convaluit, non
possunt simul multum de cibo assumere, quia naturalis virtus illud
convertere non posset; et ideo indigent frequenti cibi sumptione; et
propter hoc eis non competit jejunium, dum sunt in augmento. Tempus
enim augmenti, secundum philosophum, est usque ad finem tertii
septennii ut in pluribus, quia res naturales non currunt semper eodem
modo, sed ut frequenter; et ideo ante hoc tempus non arctantur pueri
ad omnia jejunia Ecclesiae servanda. Sed quia quanto ad terminum
praedictum appropinquant, tanto virtus naturae magis roboratur, et
augmentum tardius procedit, cum in primis quinque annis perveniat puer
ad medietatem totius augmenti, ut philosophus dicit; ideo secundum
quod magis appropinquant ad praedictum terminum, sunt eis jejunia magis
commensuranda.
Ad primum ergo dicendum, quod loquitur in casu quando magna
tribulatione imminente major afflictio ad placandum Deum superaddenda
est.
Et similiter dicendum ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod quamvis pueri plus habeant de humido quam
provecti; quia tamen illud est minus inspissatum, citius potest a
calore consumi; et ideo frequentiori refectione indigent.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod sicut dictum est, intentio
legislatoris est conservare homines et inducere ad bonum statum
virtutis; qui quidem consistit in conservatione vitae, et valetudine
sufficienti ad opera quae quis facere debet; nec tamen suo praecepto
exigit ab homine totum quod potest, cum non intendat ordinare statum
hominis quantum ad unum diem vel ad parvum tempus, sed ad totam vitam;
a quo deficeret, si semel homo totum quod posset, faceret; et ideo
sive aegritudine imminente, sive labore viae, sive quocumque alio,
cum quo simul et jejunio praedictus status conservari non potest, non
tenetur ex praecepto jejunare; sed secundum dispensationem superioris,
ut supra dictum est, jejunium solvere potest.
Ad primum ergo dicendum, quod si sit talis peregrinatio quae possit
sine incommodo differri, debet peregrinationem differre, si simul cum
ea jejunare non potest. Si autem peregrinatio commode differri non
potest, vel quia tempus jejunii hominem in via praeoccupat, vel quia
dies festus alicui imminet, ad quem ex devotione homo pergere cupit,
vel quia mora in poenitentia periculum habet vel spirituale vel
corporale, potest cum dispensatione sui superioris omnia praedicta
pensantis peregrinari, et jejunium solvere. Hoc tamen intelligitur de
his qui labore itineris adeo affliguntur, quod simul cum jejunio
itinerari non possunt. Nec obstat quod praeceptum debet praeponi
consilio; quia intentio praeceptum hujusmodi dantis non est alias pias
et magis necessarias causas excludere. Secus autem est de praeceptis
legis naturae, quae hoc prohibent quod secundum se et semper malum
est.
Ad secundum dicendum, quod paupertas non semper excusat a jejunio,
sed in illo casu quando simul habere non potest tantum hora comestionis
quod ad victum totius diei sufficiat, sicut frequenter egenis
contingit, qui frustatim eleemosynas quaerunt; vel etiam quando ex
praecedenti inedia tantum debilitati sunt quod jejunium sufferre non
possunt.
Ad tertium dicendum, quod de operariis distinguendum videtur: quia si
jejunando possunt competenter victum pro persona sua habere, et pro
familia cujus cura eis incumbit (sive quia alias divites sunt, sive
quia de eo quod minori labore fit, qui secum jejunium compatiatur,
lucrari sufficientia possunt), a jejunio non excusantur. Si autem
alias non possunt tantum laborare quod victum sufficientem acquirant,
nisi jejunium frangendo; possunt secundum dispensationem sacerdotis sui
jejunium solvere, et laborare. Ex quo patet quod intentio majoris
lucri non necessarii eos a peccato non excusat, si jejunium frangant:
nec iterum illi a peccato immunes sunt qui operarios conducere nolunt
nisi tali pacto ut jejunium solvant, nisi forte sit causa necessaria,
quae festinationem operis pro quo laboratur, exposcat.
|
|