|
Quaestiuncula 1
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod per binam comestionem
jejunium non solvatur. Quia jejunium est determinatum ad subtractionem
nutrimenti. Sed non solum nutrimur cibo, sed etiam potu. Cum ergo
potus assumptus praeter comestionem statutum ab Ecclesia jejunium non
solvat, videtur quod nec etiam cibi bina assumptio.
2. Praeterea, aqua potata impedit sumptionem Eucharistiae, sicut
et sumptio alterius cibi: quia solvit jejunium naturae, quod
requiritur in Eucharistiam sumentibus, sicut et alii cibi. Si ergo
aqua potata non solvit jejunium Ecclesiae, videtur quod nec alius
cibus assumptus.
3. Praeterea, electuaria etiam cibi quidam sunt. Sed eorum
assumptio jejunium non solvit; quod patet ex communi consuetudine
multorum, qui etiam diebus jejunii absque conscientia fractionis
jejunii electuaria in magna quantitate manducant. Ergo nec ciborum
aliorum iterata assumptio jejunium solvit.
4. Praeterea, odor jejunium non solvit. Sed odore aliqui
reficiuntur, sicut et cibo. Ergo nec cibus.
1. Sed contra est, quia in hoc distinguuntur jejunantes a non
jejunantibus, quia semel manducant. Si ergo bina comestio jejunium
non solveret, non esset differentia inter jejunantes et non
jejunantes.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod esus carnium jejunium non solvat. Quia
jejunium est institutum ad comprimendum concupiscentiam. Sed vinum
magis inflammat concupiscentiam quam carnes. Cum ergo potus vini non
solvat jejunium, nec esus carnium solvet.
2. Praeterea, legumina inflativa sunt, et sic ad luxuriam
provocant. Sed esus eorum non solvit jejunium. Ergo nec esus
carnium.
3. Praeterea, pisces aliqui ita delectabiliter comeduntur sicut
carnes aliorum animalium. Sed nulla caro piscium comesta jejunium
solvit. Ergo nec carnes avium aut quadrupedum.
4. Praeterea, sicut in diebus quadragesimalibus abstinetur a
carnibus, ita ab ovis et lacticiniis. Sed in diebus jejunii quidam
lacticiniis et ovis utuntur. Ergo et carnibus uti possunt sine hoc
quod jejunium solvatur.
1. Sed contra est generalis consuetudo Ecclesiae, quae jejunantibus
usum carnium interdicit.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod anticipatio temporis jejunium non
solvat. Sicut enim non servat tempus ab Ecclesia institutum qui
tardat comestionem, ita nec ille qui anticipat. Sed ille qui tardat,
non solvit jejunium ab Ecclesia institutum. Ergo nec ille qui
anticipat.
2. Praeterea, jejunium est actus abstinentiae. Sed abstinentia
impeditur non solum per anticipationem horae comestionis, sed etiam per
alias conditiones, quae hoc versu continentur: praepropere, laute,
nimis, ardenter, studiose. Ergo cum nimis comedere quantum ad
quantitatem non solvat jejunium, nec ardenter quantum ad aviditatem
comedendi, nec laute, quantum ad pretiosa quae in cibum quaeruntur,
nec studiose, quantum ad exquisitum modum cibaria praeparandi (alias
mortaliter peccarent qui in diebus jejuniorum hoc facerent, quasi
transgressores praecepti Ecclesiae; quod durum est dicere): videtur
quod nec praepropere comedere, quod est tempus anticipare, jejunium
solvat.
1. Sed contra est quod dicit Concilium Cabilonense: in
Quadragesima nullatenus credendi sunt jejunare qui ante manducaverunt
quam vespertinum celebretur officium. Ergo anticipatio temporis solvit
jejunium.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod jejunium dupliciter
solvitur. Uno modo quantum ad meritum, ita quod homo vel non
meretur, vel minus meretur; et de hac solutione jejunii non intendimus
ad praesens: quia conditiones quae meritum alicujus actus augent vel
minuunt, indeterminatae sunt, eo quod quandoque accidentaliter se
habent ad actum meritorium. Alio modo solvitur jejunium, secundum
quod est ab Ecclesia institutum; ex qua solutione homo efficitur
transgressor statuti Ecclesiae de jejunio servando, vel saltem non
observator, nisi ex dispensatione vel causa legitima dimittat; et de
hac solutione jejunii nunc quaerimus. Ad hoc autem praecipue valet
considerare intentiones statuentis. Intendit autem Ecclesia certum
modum statuere manducandi, ut scilicet semel in die jejunans manducet;
et ideo si aliquorum sumptio, secundum quae manducatio solet compleri,
iteretur, jejunium praedicto modo acceptum solvitur. Si autem aliqua
sumantur quae ad manducandum de se ordinata non sunt, sed ad alium
usum, qui usus communiter manducatio non vocatur; talis cibi vel potus
sumptio praeter manducationem unam ante vel post, non facit esse binam
manducationem; et ideo talis sumptio jejunium non solvit.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis aliquis potus aliquo modo
nutriat, tamen de se non ordinatur ad nutriendum, sed magis ad
dispositionem bonam eorum quae nutriunt, ut scilicet per membra
deducantur, et in stomacho non comburantur; unde sumptio potus
manducatio non dicitur: et ideo ille qui potat extra horam unicae
comestionis, non dicitur bis manducare; et propter hoc nec statutum
Ecclesiae frangit, nisi fraudem faciat: quia legem violat qui in
fraudem legis aliquid facit.
Ad secundum dicendum, quod aqua etsi solvat jejunium naturae, quia
aliquo modo nutrit; non tamen solvit jejunium Ecclesiae; quia
Ecclesia non attendit in statuendo id quod quocumque modo nutrire
potest, sed id quod principaliter ad nutriendum ordinatum est.
Ad tertium dicendum, quod quidam dicunt, quod si electuaria
comedantur ad delectationem, solvunt jejunium; si autem causa
medicinae sumantur, non solvitur jejunium. Sed statutum positivae
legis non attendit intentionem observantis, sed ipsum actum; eo quod
modus virtutis non cadit in praecepto, sed est finis praecepti; sed ex
intentione potest aliquis mereri vel demereri. Et ideo dicendum, quod
electuaria etsi aliquo modo nutriant, non tamen hic est principalis
usus eorum; unde nec loco manducationis sumi consueverunt; et ideo
talis sumptio jejunium Ecclesiae non solvit, quamvis homo possit
totaliter vel in parte ex hoc meritum jejunii perdere; vel etiam
mortaliter peccare, si sit immoderata libido. Non tamen est
transgressor praecepti Ecclesiae nisi in fraudem sumeret, aut si eis
quasi aliis cibis uteretur ad famem extinguendam.
Ad quartum dicendum, quod odor non nutrit, ut patet per philosophum
in libro de sensu et sensato, sed aliquo modo confortat; unde non
solvit neque jejunium naturae neque jejunium Ecclesiae.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod ille dicitur jejunium
Ecclesiae solvere qui modum abstinendi statutum ab Ecclesia non
servat. Cum autem jejunium Ecclesia instituerit ad satisfaciendum,
et concupiscentiam reprimendum, sicut determinavit ad abstinentiam
jejunii quantum ad numerum, ut scilicet semel tantum jejunans comederet
ad afflictionem carnis propter satisfactionem; ita taxavit ut a
carnibus abstineretur, quia hoc genere cibi praecipue concupiscentia
fovetur et roboratur; unde comestio carnium jejunium solvit ab
Ecclesia institutum.
Ad primum ergo dicendum, quod vinum concupiscentiam incitat
inflammando per modum alterantis; et quia tales alterationes non diu
manent, ideo potus vini non adeo efficaciter operatur ad
concupiscentiae fomentum, sicut esus carnium, quo praecipue materia
concupiscentiae ministratur, et calor naturalis confortatur radicitus
magis; et ex alia parte subtractio vini nimis debilitaret naturam
propter digestionis impedimentum.
Et similiter dicendum ad secundum de inflatione leguminum, quod est
accidentalis causa concupiscentiam provocans, et cito transit.
Ad tertium dicendum, quod pisces frigidiores sunt naturaliter quam
carnes, nec alimentum ita conveniens corpori praestant sicut aliae
carnes; unde non fuit tanta necessitas prohibendi pisces, sicut
carnes.
Ad quartum dicendum, quod quadragesimale jejunium arctius observatur
quam alia jejunia, quia eo Christi jejunium secundum modum nostrum
imitamur; et ideo, quamvis usus casei et ovorum in Quadragesima sit
generaliter interdictus, tamen in aliis jejuniis apud diversos in his
est diversus abstinentiae modus.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod, sicut dictum est, ille
jejunium solvit qui Ecclesiae determinationem non servat. Unde cum
Ecclesia instituit certum tempus comedendi jejunantibus; qui nimis
notabiliter anticipat, jejunium solvit. Non enim Ecclesia arctare
intendit ad subtilem temporis inspectionem; nec oportet astrolabium
accipere ad horam comestionis cognoscendam. Unde sufficit si circa
horam illam quam Ecclesia instituit, jejunans sumat cibum, etiam si
aliquantulum propter aliquam necessitatem anticipet.
Ad primum ergo dicendum, quod omittere praeceptum Ecclesiae non
licet, sed supererogare licet; et ideo cum tardatio horae ad
poenalitatem jejunii faciat, licet tardare per horam, sed non
anticipare.
Ad secundum dicendum, quod ea in quibus non potest accipi certa
mensura, non cadunt sub determinatione legislatoris. Et quia non
potest accipi certa mensura in quantitate cibi vel aliis conditionibus
numeratis, sicut in tempore accipi potest; ideo conditiones aliae
quatuor non cadunt sub determinatione praecepti Ecclesiae; et ideo
quamvis per inordinationem circa illas circumstantias peccet, et
meritum jejunii amittat vel in toto vel in parte, non tamen Ecclesiae
statutum transgreditur; et ideo jejunium non solvit.
|
|