|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod oratio sit quidam
affectivae partis actus. Primo per Augustinum, qui sic definit
orationem: oratio est purus affectus mentis in Deum directus.
2. Praeterea, Hugo de s. Victore dicit quod oratio est devotio
quaedam ex compunctione procedens. Sed devotio ad affectum pertinet.
Ergo et oratio.
3. Praeterea, imperium et oratio non differunt nisi secundum
relationem ad superiorem et ad inferiorem, secundum quod imperatur
inferiori, sed oratur superior. Sed voluntas est quae imperat aliis
viribus. Ergo ipsa etiam est cujus est orare et petere.
4. Praeterea, oratio exterior interius desiderium insinuat orantis.
Sed oratio interior est quae per exteriorem innotescit. Ergo oratio
interior nihil aliud est quam interius desiderium; et sic ad affectivam
pertinet.
1. Sed contra, super illud Psalm. 63: exaudi Deus orationem
meam etc. dicit Glossa, quod oratio est quando vota nostra Deo
pandimus. Sed pandere, sive demonstrare, est actus rationis. Ergo
et orare.
2. Praeterea, secundum Damascenum, oratio est petitio decentium a
Deo. Sed decentia importat ordinem alicujus ad alterum. Cum ergo
ordinare sit rationis, et oratio rationis erit.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod sit actus doni, et non virtutis.
Quia, secundum Hugonem de s. Victore, ubi supra, oratio est
contemplationis pars. Sed contemplatio ad sapientiam pertinet; quia
ea perficitur superior pars rationis, quae contemplandis aeternis
inhaeret, ut Augustinus dicit. Ergo oratio est actus sapientiae.
2. Praeterea, ut dicit Damascenus, oratio est ascensus intellectus
in Deum. Sed ascendere ad donum intellectus pertinet; unde sexta
beatitudo, qua dicitur: beati mundo corde, quoniam ipsi Deum
videbunt; intellectus dono attribuitur, ut patet in Glossa, Matth.
5. Ergo oratio est actus intellectus doni.
3. Praeterea, Gregorius dicit: orare est amaros gemitus in
compunctione resonare. Sed gemere est actus scientiae doni; quia
tertia beatitudo, qua dicitur: beati qui lugent, ad donum scientiae
reducitur: Matth. 5, in Glossa, et ab Augustino, 2 Lib. de
Doctr. Christ. Ergo oratio est actus doni.
1. Sed contra, videtur quod sit actus virtutis. Jac. 1, 6:
postulet autem in fide nihil haesitans. Sed fides est virtus. Ergo
oratio quae est postulatio, est actus virtutis.
2. Praeterea, Augustinus dicit: fides credit, spes et caritas
orant, et orando impetrant. Sed spes et caritas sunt virtutes. Ergo
oratio est actus virtutis.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod oratio non sit actus cadens in
praecepto. Quod enim voluntatis est, non est necessitatis. Sed
oratio maxime est voluntatis, quia est quaedam volitorum petitio.
Ergo non necessitatis; et ita non cadit sub praecepto.
2. Praeterea, petitio non videtur aliquid aliud esse, nisi ut
nostrum desiderium alteri innotescat. Sed superfluum est alicui
exponere quod ipse scit. Ergo cum Christiana religio non contineat
aliqua superflua praecepta, alias superstitio esset; videtur quod non
cadat sub praecepto orare Deum, cui omnia desideria nostra sunt nota.
3. Praeterea, Deus liberalissime sua bona dat. Sed liberalius
datur quod sine precibus datur; quia, sicut Seneca dicit, nulla res
carius emitur quam quae precibus empta est. Ergo non debet per
praeceptum exigere preces de eo quod vult dare; nec iterum de eo quod
non vult dare; quia quod Deus non vult, nos non debemus velle, ut
sic sit conformitas nostrae voluntatis ad Deum; et quod non debemus
velle, non debemus petere. Ergo nullo modo oratio cadit sub
praecepto.
1. Sed contra, super illud Luc. 18: oportet semper orare etc.
dicit Chrysostomus: dum dicit: oportet, necessitatem dicit. Sed
necessitas talis non potest esse nisi ex praecepto. Ergo oratio cadit
sub praecepto.
2. Praeterea, oratio contra jejunium et eleemosynam dividitur. Sed
utraque illarum est in praecepto. Ergo et oratio.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod, sicut dicit
Cassiodorus in Psalm. 85, oratio dicitur quasi oris ratio. Unde
ex suo nomine oratio significat expressionem alicujus actus rationis per
effectum oris. Habet autem ratio duos actus, etiam secundum quod est
speculativa. Primus est componere et dividere; et iste actus rationis
exprimitur ore per orationem, quam philosophus in 1 Periherm.
describit. Secundus actus rationis est discurrere de uno in aliud
innotescendi causa; et secundum hoc syllogismus oratio quaedam
dicitur. Et quia sermones rhetorici, qui conciones dicuntur,
continent argumentationes ad persuadendum accommodatas, inde est quod
etiam orationes dicuntur, et rhetores oratores. Et quia orationes
istae, praecipue quantum ad genus causarum quod judiciale dicitur,
ordinantur ad hoc quod aliquid a judice petamus; unde et in jure
advocationes postulationes dicuntur; ideo translatum est ulterius hoc
nomen ad significandum petitionem quam Deo aliquis facit velut judici,
qui habet curam nostrorum actuum; et sic definit Damascenus
orationem: oratio est petitio decentium a Deo; sic enim loquitur hic
de oratione; et ideo cujus actus est petitio, ejus actus est oratio.
Sciendum est ergo, quod homo ab aliis animalibus differt quantum ad
virtutem et motivam partem, in duobus. Primo quantum ad volitum vel
concupitum; quod quidem aliis animalibus ex natura determinatum est,
homini autem non. Secundo quantum ad prosecutionem voliti sive
concupiti; quia alia animalia habent determinatas vias et instrumenta,
quibus sua desideria expleant; et ideo quam cito in eis fit desiderii
motus, tam cito membra ad actum applicant, nisi sit aliquid prohibens
per violentiam: homo autem non habet vias et instrumenta determinata;
et ideo ratio hujusmodi subvenit in his duobus; quia et inquirit
proprium et determinatum bonum quod desiderari oporteat, et instrumenta
ad opus determinat in prosecutione desiderati; et ideo in nobis actus
rationis praecedit et sequitur actus voluntatis. Praecedit quidem,
inveniens per consilium quid per voluntatem eligi oporteat; sequitur
autem per imperium, ordinando unicuique instrumento quod ei oporteat
facere; et hunc rationis actum imperativus modus exprimit in verbis.
Instrumenta autem quae ratio applicat per imperium ad prosecutionem vel
consecutionem desiderati, non solum sunt vires animae et membra
corporis, sed etiam exteriores homines; quia quae per amicos fiunt,
aliqualiter per nos fiunt, ut philosophus dicit in 3 Ethic. Sed
etiam exteriores amici non sunt in potestate nostra, sicut sunt membra
corporis et vires animae; et ideo applicatio praedicta eorum qui extra
nos sunt, ad consecutionem desiderati, quandoque dicitur imperium vel
praeceptum, quando scilicet illi sunt in potestate nostra: quandoque
autem dicitur petitio, quando non sunt in potestate nostra quasi nobis
subjecti; vel etiam deprecatio, si supra nos sunt; unde sicut
imperium est actus rationis, ita petitio et deprecatio; et hoc patet
per philosophum in 1 Ethic., qui dicit, quod ratio ad optima
deprecatur. Unde et per consequens oratio rationis est actus,
applicantis desiderium voluntatis ad eum qui non est sub potestate
nostra, sed supra nos, scilicet Deum. Unde definitio Damasceni:
oratio est petitio decentium a Deo, verissime essentiam orationis
declarat.
Ad primum ergo dicendum, quod dirigere affectum mentis in Deum
contingit dupliciter. Uno modo sicut in objectum; et hoc modo
affectus in Deum directus, est amor Dei; et sic non loquitur hic
Augustinus. Alio modo affectus in Deum dirigitur, ut in illum quo
affectus mentis desiderantis explendus est; et hanc directionem
affectus in Deum facit ratio praedicto modo, applicando ad ipsum illud
quod desiderat affectus; et ipsa directio affectus in Deum oratio
est; unde definitio illa materialis est, secundum quod per rem
directam significatur ipsa directio; sicut etiam quandoque per fidem
significatur res credita; et similis modus loquendi est cum dicitur,
quod ratio est desiderium boni, in Glossa 1 Thess. 5, quia ipsum
desiderium est res orata expleri.
Ad secundum dicendum, quod sicut in petitione exteriori dicitur
aliquid esse petitio dupliciter; scilicet secundum veritatem, ut cum
dicimus, da mihi hoc; et secundum interpretationem quamdam, ut cum
aliquis manum porrigit, vel necessitatem exponit: ita etiam interior
oratio quae fit ad Deum, est quidem secundum rei veritatem actus
rationis, ut dictum est, quodammodo Deum pulsantis; sed recogitatio
necessitatum propriarum et erectio spei ad Deum sunt quaedam orationes
per quamdam interpretationem; et sic etiam devotio oratio dicitur ab
Hugone de s. Victore, ubi supra.
Ad tertium dicendum, quod ille qui petit aut imperat aut deprecatur,
advocat aliquid ad consecutionem finis vel prosecutionem intenti. Hoc
autem non est voluntatis, quia ipsa simpliciter et absolute fertur in
suum objectum, quod est finis; sed est rationis, cujus est ordinare
unum ad aliud; et ideo proprie accipiendo imperium, non est
voluntatis. Sed dupliciter dicitur voluntas imperare. Uno modo per
quamdam interpretationem, sive aequivalentiam; quia enim imperans per
imperium suum movet, ideo actus animae ad quem motus statim sequitur,
imperium dicitur, et quia ad actum appetitivae, si sit completus,
statim sequitur motus in corporalibus organis, ideo appetitivae
virtutes dicuntur imperantes motum. Alio modo inquantum principium
imperii in voluntate est. Advocare enim aliquem ad finem suum, quod
ad imperium pertinet, praesupponit appetitum finis, et est quaedam
prosecutio illius; et propter hoc potentiae, vel artes operativae seu
habitus qui sunt circa finem, dicuntur imperare istis quae sunt circa
ea quae sunt ad finem; et secundum hoc voluntas, quae habet finem pro
objecto, dicitur imperare, inquantum imperium, quod est actus
rationis, in voluntate incipit, ad quam pertinet desiderium finis.
Ad quartum dicendum, quod verbum exterius prolatum est signum alicujus
dupliciter. Uno modo immediate, illius scilicet ad quod significandum
principaliter institutum est; sicut hoc nomen ignis, significat
elementum quoddam. Alio modo mediate, scilicet quando ipsa res quae
primo significatur, accipitur ut signum alterius rei; sicut ignis
significat caritatem propter aptitudinem quam habet illa res ad
significandam caritatem ex similitudine quadam. Oratio igitur exterior
vocalis significat immediate actum rationis deprecantis, si etiam
oratio exterior per modum rationis proponatur, ut cum dicitur, Sap.
9, 4: da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam. Sed mediata
significatione ipsum desiderium exprimit, sicut principium a quo
procedit, ut ex dictis patet; et secundum hoc intelligenda est
praemissa descriptio orationis, quod oratio est quando vota nostra Deo
pandimus.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod oratio actus quidam est.
Dicimus autem actum aliquem esse virtutis actum, si in sui ratione
aliquid claudat quod ad ordinem virtutis pertineat, etiam si non omnia
quae ad virtutem requiruntur, in sui ratione contineat; et ideo
oportet quod illius virtutis actus ponatur ad quam pertinet illa
conditio quae sibi ordinem virtutis tribuit. Oratio autem non importat
aliquam rationem virtutis ex genere actus; quod genus est petitio; sed
absolute actum potentiae demonstrat, nulla circumstantia vel in bonum
vel malum, vestitum. Adduntur autem a Damasceno ubi Sup. duae
differentiae, quae ordinem virtutis demonstrant, scilicet decentium et
a Deo; quod est petere quod oportet, et a quo oportet. Sed prima
conditio non complet rationem orationis, quia si ab homine decentia
petamus, talis petitio oratio non dicitur; nec etiam est de essentia
orationis, quia si etiam quis indecentia petat a Deo, orat quidem,
sed carnaliter orat; unde illa conditio magis pertinet ad bene esse
orationis quam ad rationem suae speciei. Relinquitur ergo quod ex hoc
oratio speciem trahit et ad rationem virtutis trahitur, quod est a Deo
petitio. Cum autem petitio, sive deprecatio quae ad superiorem fit,
reverentiam habeat adjunctam ex qua impetrare nititur quod intendit;
constat quod oratio ex hoc efficaciam habet ad impetrandum illud pro quo
oratur, quod Deo reverentiam exhibet; unde cum Deo reverentiam
exhibere sit actus latriae, ut in 3 Lib., dist. 9, qu. 1,
art. 1, quaestiunc. 1 ad 3, dictum est, oratio actus latriae
erit elicitive. Nec obstat quod latria in voluntate est, non in
ratione, cujus actus est oratio; quia justitia, cujus pars est
latria, materialiter utitur actibus omnium virium, ut ex eis reddat
cuilibet quod suum est; unde cohibet actum concupiscibilis, ne aliquis
moechetur; et actum irascibilis, ne quis occidat; et similiter utitur
actu rationis, ut ex eo Deo reverentiam exhibeat. Et quia latria est
virtus, et non donum, ut dictum est in 3 Lib., dist. 34, qu.
1, art. 1, ideo oratio erit actus virtutis, et non doni.
Ad primum ergo dicendum, quod contemplatio aliquando capitur stricte
pro actu intellectus divina meditantis; et sic contemplatio est
sapientiae actus. Alio modo communiter pro omni actu quo quis a
negotiis exterioribus sequestratus soli Deo vacat: quod quidem
contingit dupliciter; vel inquantum homo Deum loquentem in Scripturis
audit, quod fit per lectionem; vel inquantum Deo loquitur, quod fit
per orationem. Meditatio autem ad utrumque se habet quasi medium inter
ea; quia ex hoc quod nobis loquitur in Scripturis, ei per
meditationem intellectu et affectu praesentamur; et sic praesentati
ei, vel praesentem eum habentes, ei loqui possumus per orationem; et
ideo posuit Hugo, ubi Sup., tres contemplationis partes; primam
lectionem, secundam meditationem, tertiam orationem. Nec tamen
oportet quod sit oratio sapientiae actus ab ea elicitus, quamvis
sapientia per meditationem viam orationi praeparet.
Ad secundum dicendum, quod ascensus intellectus in Deum est duplex.
Unus quo ascendit in ipsum cognoscendum; et talis ascensus pertinet ad
donum intellectus; sed de hoc non loquitur Damascenus. Alius est
ascensus in Deum ut in quo auxilium quaerit, ut in Psalm. 122,
1, dicitur: ad te levavi oculos meos qui habitas in caelis; et talis
ascensus est oratio. Unde non sequitur quod sit actus doni
intellectus; sed potest ipsum praesupponere, sicut secundus ascensus
praesupponit primum.
Ad tertium dicendum, quod gemitus sive fletus non est oratio per
essentiam, sed est quasi fundamentum orationis. Superflua enim
videtur petitio, ubi necessitas deest; et ideo recognitio suae
miseriae, qua indigentem se aliquis videt, et sibi subvenire non
potest, quae gemitum in affectu facit, quasi oratio reputatur a Deo;
et propter hoc Augustinus dicit, quia orationis negotium plus
gemitibus quam verbis agitur, et plus fletu quam affatu.
Ad ea quae in contrarium objiciuntur, dicendum, quod fides, spes,
et caritas praesupponuntur ad latriam, ut in 3 Lib., dist. 9,
dictum est, et sic actus orationis eis attribuitur. Tamen etiam ad
orationem secundum propriae speciei rationem habent aliquam
convenientiam, et praeexiguntur ad eam. Petitio enim frustra ad
aliquem dirigitur, nisi credatur quod petitum praestare possit, et
speretur quod velit; et est praesumptuosa petitio, nisi ei fiat qui
aliquo modo petenti unitus sit; unionem autem caritas facit.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod oratio cadit sub praecepto et
determinate et indeterminate. Determinate quidem ad aliquas orationes
ex praecepto tenentur illi qui ex officio sunt medii inter Deum et
populum constituti, sicut ministri Ecclesiae; unde ex officio eis
incumbit preces ad Deum in persona totius Ecclesiae fundere; et ideo
ex statuto Ecclesiae tenentur ad horas canonicas dicendas. Sed
indeterminate ad orationem quilibet tenetur ex hoc ipso quod tenetur ad
bona spiritualia sibi procuranda, quae non nisi divinitus dantur; unde
alio modo procurari non possunt, nisi ut ab ipso petantur; et etiam ex
hoc ipso quod caritatis praecepto tenetur proximum sicut seipsum
diligere, tenetur ei in necessitate beneficus esse non solum per
corporales eleemosynas, sed etiam per spirituales; quarum una est
oratio, ut prius dictum est. Sed omnibus etiam qui Ecclesiae
ministerio non funguntur, videtur ab Ecclesia determinatum tempus
orandi statutum esse, cum ex canonum statuto teneantur diebus festis
divinis officiis interesse, ut ministris pro populo orantibus suam
intentionem conforment.
Ad primum ergo dicendum, quod ex hoc ipso quod aliquid est
voluntatis, excluditur necessitas absoluta etiam coactionis, non autem
necessitas ex suppositione finis; quia amor, qui maxime voluntarius
est, necessarius est, si quis velit ad salutis finem pervenire; et
hoc modo etiam oratio necessaria est, et sub praecepto cadens respectu
eorum quorum voluntas sub necessitate praedicta cadit.
Ad secundum dicendum, quod per orationem praecipimur vota nostra Deo
pandere, non ut eum doceamus quid desideremus, sed ut affectum et
intellectum nostrum dirigamus in illum.
Ad tertium dicendum, quod Deus orationem acceptat, et de eo quod
dare vult, et interdum de eo quod dare non vult. De eo quidem quod
dare vult, ut idonei simus ab ipso accipere; quod non esset, si ab eo
non speraremus quod desideramus. Nec esse durum homini debet, se Deo
per orationem subjicere, sicut homini per preces: quia in hoc totum
bonum nostrum consistit quod Deo subditi simus; non autem in hoc quod
homini subdamur. De eo autem quod dare non vult; quia ipse vult nos
pie velle quod ipse juste non vult, sicut in fine primi libri dictum
est.
|
|