|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod oratio non debeat esse
vocalis, sed mentalis tantum. Oratio enim debet esse occulta, et ad
Deum tantum; quia est petitio decentium a Deo; unde dicitur Matth.
6, 6: tu autem, cum oraveris, intra cubiculum, et clauso ostio,
ora patrem tuum. Sed oratio vocalis non est occulta, nec ad Deum
tantum esse videtur; quia Deus ad cor respicit, non ad voces. Ergo
oratio sine voce esse debet.
2. Praeterea, oratio est pars contemplationis. Sed contemplatio
non existit in aliquo exteriori actu, sed tantum in interiori. Ergo
oratio non debet voce exteriori fieri.
3. Praeterea, per orationem debet intellectus in Deum ascendere,
secundum Damascenum, et affectus in Deum dirigi, secundum
Augustinum. Sed occupatio animae circa corporales actus retrahit
ascensum intellectus et affectus ad divina; quia anima non potest
intense circa diversa occupari. Ergo oratio debet esse sine voce
tantum in corde.
1. Sed contra est quod dicitur in Psal. 141, 1: voce mea ad
dominum clamavi.
2. Praeterea, oratio est actus latriae, ut dictum est. Sed actus
latriae non solum in interioribus actibus, sed etiam in exterioribus
consistit. Ergo oratio non solum debet esse in corde, sed etiam in
voce.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod oratio non debet esse diuturna. Matth.
6, 7: orantes autem nolite multum loqui. Sed qui diu vocaliter
orat, multum loquitur. Ergo oratio vocalis ad minus non debet esse
diuturna.
2. Praeterea, divinum praeceptum non est praetergrediendum. Sed
dominus praecepit orantes sic orare: pater noster et cetera. Ergo
videtur quod non oportet alias orationes addere.
3. Praeterea, oratio ad Deum fusa, debet esse cum fiducia,
Jacob. 1, 6: postulet autem in fide nihil haesitans. Sed
prolixitas petitionis est signum diffidentiae in petitionibus quae ad
homines diriguntur; unde verba multiplicantur ad hoc quod animus ejus
ad quem petitio dirigitur, flectatur. Ergo oratio ad Deum non debet
esse diuturna.
1. Sed contra est, 1 Timoth. 5, 5: quae vere vidua est et
desolata (...) vacet orationibus die ac nocte. Ergo oratio debet
esse diuturna.
2. Praeterea, omnis Christi actio nostra est instructio. Sed
Christus legitur diutius orasse, ut patet Lucae 22. Ergo oratio
nostra debet esse diuturna.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod nunquam debeat aliquis ab oratione
cessare. Lucae 18, 1: dicebat autem ad illos similitudinem,
quoniam oportet semper orare, et nunquam deficere.
2. Praeterea, 1 Thessal., ult.: sine intermissione orate.
3. Praeterea, oratio est quaedam Annuntiatio desiderii ad eum per
quem explendum expectatur. Sed homo semper debet desiderare ea quae
oranda sunt, scilicet bona spiritualia. Ergo oratio debet esse
semper.
1. Sed contra, quando homo orat, non potest operibus misericordiae
vacare. Sed quandoque tenetur eis vacare. Ergo homo non semper debet
orare.
2. Praeterea, oratio, secundum Hugonem, est pars
contemplationis. Sed homo non semper debet vacare contemplationi, sed
quandoque ad actionem se extendere. Ergo non debet semper orare.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod actualis attentio sit de necessitate
orationis. Quia, sicut dicit Gregorius, illam orationem Deus non
audit cui ille qui orat, non intendit. Sed ad hoc fit oratio ut a
Deo exaudiatur. Ergo supervacua est oratio, si sit sine attentione.
2. Praeterea, Hugo de sancto Victore dicit: si cum orationem
fundimus, aliud quodlibet in corde versamus, etiam si illud bonum
sit, a culpa liberi non sumus. Sed oratio quae habet culpam
adjunctam, non habet suam efficaciam. Ergo requiritur ad orationem
actualis attentio.
3. Praeterea, oratio est ascensus intellectus ad Deum, secundum
Damascenum, ut supra. Sed quando deest attentio, intellectus non
ascendit in Deum. Ergo non est oratio.
4. Praeterea, omne opus virtutis debet ex electione procedere. Sed
oratio est opus virtutis. Ergo debet esse cum attentione, sine qua
non est electio.
1. Sed contra est quod nullus tenetur ad impossibile. Sed
impossibile est mentem diu attentam teneri ad aliquid quin ad alia
subito rapiatur. Ergo non est de necessitate orationis quod semper
comitetur ipsam attentio.
2. Praeterea, in aliis operibus meritoriis non requiritur quod
semper adsit actualis attentio; sicut non oportet quod ille qui
peregrinatur, semper de peregrinatione sua cogitet. Ergo videtur quod
nec in oratione sit necessarium.
Quaestiuncula 5
1. Ulterius. Videtur quod attentio orationi noceat. Quia, ut
dicit Hugo de sancto Victore, pura est oratio, quando ex abundantia
devotionis mens ita accenditur ut cum se postulatura ad Deum
converterit, etiam suae petitionis obliviscatur. Sed qui obliviscitur
suae petitionis, non videtur attendere orationi. Ergo cum oratio
maxime debeat esse pura, videtur quod impediatur oratio per
attentionem.
2. Praeterea, sicut intentio orationem dirigit, ita etiam alios
exteriores actus. Sed in aliis exterioribus actibus plurimum noceret,
si actualis intentio semper adesset; quia optimus citharaedus pessimus
redderetur, ut Avicenna dicit. Ergo nocet attentio, si continue
adsit orationi.
3. Praeterea, non potest mens humana ad plura simul intenta esse.
Sed aliquando oportet orantem esse attentum ad finem quem intendit,
vel ad cogitandum de Deo, cui orationem fundit: quod omittere
orationi nocet. Ergo nocivum est oranti, si semper ad orationem quam
facit, attentionem habeat.
1. Sed contra, Augustinus dicit in regula: Psalmis et hymnis cum
oratis Deum, hoc versetur in corde quod profertur in ore.
2. Praeterea, Joan. 4, 24: spiritus est Deus: et eos qui
adorant eum, oportet in spiritu et veritate adorare. Ergo attentio
quae facit spiritu orare, orationi non nocet.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod duplex est oratio:
scilicet privata, quam quisque pro se facit; et publica, quae
facienda incumbit ministris Ecclesiae, ut dictum est. Et quia haec
publica oratio non fit ab orante solum pro se, sed pro aliis; ideo non
debet solum esse mentalis, sed vocalis etiam, ut per orationem voce
expressam etiam alii ad devotionem excitentur, et ad continuandum
intentionem suam orantibus; et propter hoc etiam cantus ab Ecclesia
instituti sunt. Unde Augustinus dicit de seipso, quod flebat
uberrime in hymnis et canticis suave cantantis Ecclesiae, et quod
voces illae influebant auribus ejus, et eliquabatur veritas in cor
ejus. Oratio autem privata est quam quis pro seipso facit; et haec
quidem potest et voce et sine voce fieri, secundum quod magis orantis
animo suppetit. Sed tamen vox orationi adjungitur propter quatuor.
Primo ut homo excitet seipsum verbis ad devote orandum. Secundo ut
intentionem custodiat ne evagetur; magis enim tenetur ad unum, si
verba etiam orantis affectui conjunguntur. Tertio ex vehementia
devotionis in orante vox sequitur; quia motus superiorum virium, si
sit fortis, etiam ad inferiores redundat; unde et cum mens orantis per
devotionem accenditur, in fletus et suspiria et jubilos et voces
inconsiderate prorumpit. Quarto propter debitum justitiae; quia
Deo, cui reverentia exhibetur, non solum mente, sed etiam corpore
serviendum est.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut dicit Gregorius, bonum opus sic
debet agi in publico, ad aedificationem scilicet, ut semper intentio
maneat in occulto; unde ille qui publice orat, si exterius non gloriam
hominum, sed solius Dei quaerit, in occulto manet intentio, et soli
Deo orat per intentionem; etsi etiam proximo innotescat oratio ad
aedificationem.
Ad secundum dicendum, quod actus immediate ad Deum directi, etiamsi
exteriores sint, ad vitam contemplativam pertinent, et sunt
contemplationis partes, secundum quod large accipitur; quamvis non
sint, secundum quod stricte sumitur pro ipsa meditatione sapientiae,
ut dictum est. Unde etiam lectio, quae immediate ad meditationem
divinorum ordinatur, pars contemplationis ponitur, quae fit voce
quandoque.
Ad tertium dicendum, quod quando duae vires ordinatae sunt ad idem,
una non impedit aliam in suo actu, sed magis juvat, sicut sensus
imaginationem, quando ad idem ordinantur; sic intentio expressa per
vocem non impedit ascensum intellectus ad Deum, nisi nimia cura in
verbis proferendis fiat, sicut illi qui verba composita in oratione
proferre nituntur.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod in oratione praecipue
attenditur orantis devotio; et ideo tantum debet oratio protendi,
quantum devotio orantis conservari potest; et ideo si diu possit
devotio conservari, debet oratio esse diuturna et prolixa; si autem
prolixitas fastidium vel taedium pariat, oratio non est diutius
protrahenda. Unde Augustinus in Lib. de orando Deum: dicuntur
fratres in Aegypto crebras quidem habere orationes, sed eas tamen
brevissimas et raptim quodammodo jaculatas, ne illa vigilanter erecta,
quae oranti plurimum necessaria est, per diuturniores moras evanescat
atque hebetetur intentio; ac per hoc ipsi satis ostendunt hanc
intentionem sicut non esse obtundendam si durare non potest, ita si
perduraverit, non esse rumpendam.
Ad primum ergo dicendum, quod secundum Augustinum ibidem, absit ab
oratione multa locutio, sed non desit multa precatio, si fervens
perseveret intentio; nam multum loqui est in orando rem necessariam
verbis superfluis agere; multum autem precari est ad eum quem
precamur, diuturna et pia cordis exercitatione pulsare.
Ad secundum dicendum, quod sicut Augustinus in eodem Lib. dicit,
liberum est aliis atque aliis verbis, scilicet ab his quae in oratione
dominica petuntur, eadem tamen secundum rem in orando dicere; sed non
debet esse liberum alia secundum rem in orando dicere. Et ideo
praecepto dominico non obligamur ad verba illa, sed solum ad res illas
petendas a Deo; quia, ut in eodem Lib. dicit, quaelibet alia verba
dicamus, quae affectus orantis vel praecedendo format ut clareat, vel
consequendo accendit ut crescat, nihil aliud dicimus quam quod in
oratione dominica positum est, si recte et congruenter oramus.
Ad tertium dicendum, quod petitio fit homini ad hoc quod desiderium
petentis ei innotescat ad flectendum ipsum verbis; sed orationem ad
Deum fundimus, ut desiderium nostrum exerceamus; et ideo utile est
diu orare, si diuturna exercitatione desiderium crescat.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod aliquis actus dicitur durare
dupliciter: aut secundum essentiam; aut secundum virtutem, sive
effectum suum: sicut motio ejus qui lapidem projicit, durat per
essentiam actus dum manum lapidi movendo apponit; sed virtus motionis
manet dum lapis ex vi impulsionis primae movetur. Similiter etiam
dico, quod orationis duratio dupliciter potest considerari: vel
secundum essentiam actus; et sic non debet aliquis continue orare, vel
semper, quia oportet etiam interdum circa alia occupari: vel secundum
virtutem; et sic ejus virtus praecipue quantum ad sui initium manet in
omnibus operibus aliis quae facimus ordinate, quia omnia ad vitam
aeternam habendam ordinare debemus; et ideo desiderium vitae aeternae,
quod est orationis principium, manet in omnibus operibus bonis secundum
virtutem: et propter hoc dicitur in Glossa 1 Thessal.: non cessat
orare qui non cessat bene agere. Et sicut virtus motionis primae
continue debilitatur, ut quandoque lapis impulsus quiescat, vel
contrario modo moveatur, nisi iterum impellatur; ita, ut dicit
Augustinus, curis vitae desiderium quodammodo tepescit; et ideo
certis horis ad negotium orandi mentem revocamus, ne desiderium quod
tepescere inceperat, omnino frigescat.
Ad primum ergo dicendum, quod dominus per hoc quod dixit, quod
oportet semper orare, non intendit quod orationis actus nunquam
interrumpatur, sed quod non interrumpatur quasi nunquam resumendus;
quod quidem faciunt qui si statim non exaudiuntur, ab oratione
cessant; quia orationis diuturnitate impetratur quod petitur, sicut
per exemplum dominus probat.
Ad secundum dicendum, quod sicut Augustinus dicit, sine
intermissione orare, nihil aliud est quam beatam vitam sine
intermissione desiderare. Vel dicendum, quod sine intermissione orare
ibi accipit apostolus, ut ab oratione statutis horis non desistamus;
vel ut per beneficia pauperibus exhibita, eorum orationes nostras
faciamus, etiam quando nos ab oratione desistimus, ut in vitis patrum
quidam sanctus exponit.
Ad tertium patet solutio ex dictis.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod attentio actualis requiritur ad
orationem aliquo modo, vel ad vitandum transgressionem, quae est in
illa oratione quae est in praecepto, vel ad meritum in illa quae non
est in praecepto; sed non omnibus modis. Sicut enim dictum est,
aliquis actus manet per essentiam et virtutem quandoque; sed quandoque
transit actu et manet virtute, sicut in exemplo de projectione lapidis
patuit; et sic manere actum in virtute est quidam medius modus inter
ipsum esse et in habitu et in actu; quia quod in habitu est, neque
virtute neque per essentiam actus est. Secundum hoc ergo dico, quod
attentio in oratione manere debet semper secundum virtutem, sed non
requiritur quod semper maneat per essentiam actus. Manet autem
secundum virtutem, quando aliquis ad orationem accedit cum intentione
aliquid impetrandi, vel Deo debitum obsequium reddendi, etiam si in
prosecutione orationis mens ad alia rapiatur; nisi tanta fiat
evagatio, quod omnino depereat vis primae intentionis; et ideo oportet
quod frequenter homo cor revocet ad seipsum.
Ad primum ergo dicendum, quod verbum Gregorii intelligendum est,
quando attentio nullo modo conjungitur orationi.
Ad secundum dicendum, quod verbum Hugonis intelligendum est quando
aliquis ex proposito mentem ad alia distrahit in orando; tunc enim sine
culpa non est, praecipue si in aliis sponte se occupat quae mentem
distrahunt, sicut sunt exteriora opera; et si ad contrarium mens
evagetur, etiam culpa mortalis erit. Si autem sine hoc quod
percipiamus, mens ad alia evagetur; vel culpa caret, vel parvissima
culpa est; nisi praecedens cogitatio, ex qua contingit evagatio
talis, in culpa esse dicatur.
Ad tertium dicendum, quod ascendit intellectus in Deum, quando
orationem ad Deum ordinavit, et virtus illius ascensus in tota
oratione manet.
Ad quartum dicendum, quod in operibus virtutis non oportet quod semper
actualis electio adsit, sicut non oportet quod ille qui eleemosynam
dat, semper de eleemosyna cogitet; sed sufficit semel cogitasse, dum
eleemosynam dare disposuit; nisi contraria cogitatione praecedens
intentio interrumpatur.
Quaestiuncula 5
Ad quintam quaestionem dicendum, quod attentio in oratione potest esse
duplex: primo enim est attentio ad verba quibus petimus; deinde ad
petitionem ipsam; et ad ea quae petitionem ipsam circumstant, sicut
est necessitas pro qua petitur, Deus qui rogatur, et alia hujusmodi;
et quaecumque harum attentionum adsit, non est reputanda inattenta
oratio. Unde etiam illi qui non intelligunt petitionis verba, ad
orationem attenti esse possunt. Sed tamen ultima attentio est
laudabilior quam secunda, et secunda quam prima. Et quia anima non
potest vehementer attenta esse ad diversa, ideo prima attentio potest
nocere, ut minor sit orationis fructus, si secundam evacuat; vel
secunda, si tertiam omnino tollat; sed non e contrario. Tamen
attentio, communiter accipiendo, non nocet, sed multum prodest, ut
ex verbis Augustini inductis apparet.
Ad primum ergo dicendum, quod quando mens per dilectionem in Deum ita
rapitur, ut petitionis suae immemor sit, attentio orationi adest, ut
dictum est, quamvis non secunda vel prima, sed tertia.
Ad secundum dicendum, quod ratio illa procedit de prima attentione,
quae, si sit nimia, ineptam interruptionem faciet, scilicet si in
singulis verbis homo cogitare velit qualiter formanda sunt; quandoque
etiam faciet errorem, quia sic cogitanti minus verba occurrent. Talis
autem attentio sufficit ut sit tanta quanta sufficit ad integram
verborum pronuntiationem.
Ad tertium dicendum, quod ea quae habent ordinationem ad invicem,
possunt simul intelligi inquantum hujusmodi; quia inquantum ad invicem
ordinata accipiuntur, sic intellectus eorum ordinem comprehendendo, ea
unum facit; et ideo simul potest intellectus ferri et ad orationem et
ad orationis finem. Tamen in quodcumque feratur, orationi debita
attentio non deest.
|
|