|
Quaestiuncula 1
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod homo non debeat aliquid
determinate petere in oratione. Quia periculosum est petere quod
petere non oportet. Sed quid oremus, sicut oportet, nescimus;
Rom. 8, 26. Ergo non debemus aliquid determinate petere.
2. Praeterea, in oratione homo debet spem suam jactare in Deum,
sicut dicitur in Psal. 54, 23: jacta super dominum curam tuam,
et ipse te enutriet. Sed ille qui aliquid in oratione determinat, non
videtur super dominum curam suam jactare totaliter. Ergo talis oratio
est reprehensibilis.
3. Praeterea, determinatio petitionis non fit nisi ad innotescendum
desideratum. Sed Deus, quem oramus, melius scit desideria nostra
quam nos ipsi. Ergo non debemus in oratione aliquid determinate
petere.
1. Sed contra, dominus congruam formam orandi tribuit. Sed in
oratione dominica determinatae petitiones continentur. Ergo oportet
aliquid determinate petere.
2. Praeterea, postulatio est orationis pars. Sed habet
determinatam petitionem, ut Hugo dicit, ubi Sup. Ergo determinate
aliquid petendum est.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod in oratione non sint temporalia petenda.
Matth. 6 super illud: primum quaerite regnum Dei, et haec omnia
adjicientur vobis, dicit Glossa ordinaria: intelligendum est non quod
post regnum illa quaerantur. Ergo nullo modo licet temporalia orando
petere.
2. Praeterea, quicumque orat pro aliquo, solicitus est pro illo.
Sed pro temporalibus etiam necessariis soliciti esse non debemus, ut
patet Matth. 6, 25: nolite soliciti esse quid manducetis. Ergo
temporalia non sunt petenda in oratione.
3. Praeterea, non debemus orando petere nisi quod est bonum
nostrum. Sed temporalia non sunt bona nostra, ut patet per
Augustinum in Glossa super illud Matth. 6: primum quaerite regnum
Dei. Ergo temporalia non sunt in oratione petenda.
1. Sed contra est quod in oratione dominica continetur: panem
nostrum quotidianum da nobis hodie: in qua non solum spiritualis, sed
etiam corporalis panis petitur, ut patet per Glossam Lucae 11.
Ergo licet pro temporalibus orare.
2. Praeterea, Bernardus dicit: petenda sunt temporalia quantum
necessitas petit.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod homo non debeat pro alieno bono orare.
Primo per hoc quod dicitur Hierem. 7, 16: tu ergo noli orare pro
populo hoc.
2. Praeterea, praesumptuosum est ut homo se ad ea quae supra se
sunt, ingerat. Sed redundantia gratiae ex uno in alium pertinet ad
excellentiam plenitudinis quae fuit in Christo secundum quod est caput
nostrum. Ergo non debet sibi aliquis usurpare ut pro alio oret.
1. Sed contra est quod dicitur Matth. 5, 44: orate pro
persequentibus et calumniantibus vos.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod determinatio ejus quod
in oratione petendum est, ad tria valet. Primo ad hoc quod attentio
orantis determinetur ad aliquid, quae plurimum est in oratione
necessaria. Secundo ut nobis innotescat desiderium nostrum, et
quantum in ipso profecerimus. Tertio ut ferventius petamus: quia bona
quanto particularius inspiciuntur, tanto ferventius concupiscuntur
sicut de delectabilibus corporalibus philosophus dicit 3 Ethic. Unde
Augustinus in Lib. de orando Deum, dicit: ideo per certa
intervalla ipsum etiam verbis determinatis oramus Deum, ut illis rerum
signis nos ipsos admoneamus, quantum ad primum; et quantum in ipso
desiderio profecerimus, nobis innotescamus, quantum ad secundum; et
ad hoc agendum nos ipsos acrius excitemus, quantum ad tertium.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut Augustinus ibidem solvit,
apostolus hoc dicit propter tribulationes temporales, quae ad profectum
nostrum plerumque immittuntur, et tamen ab eis omnibus liberari
petimus, quia in se malae sunt, quamvis secundum quid sint bonae: sed
de quibusdam bene scimus quod ea petere oportet, sicut et quod
desiderare.
Ad secundum dicendum, quod in dubiis debet homo quantum ad hoc curam
suam jactare in Deum, ut si aliter expediat quam petatur, divino
arbitrio relinquatur: quam formam orandi dominus exemplo suo tradidit,
cum dixit, Matth. 26, 39: non sicut ego volo, sed sicut tu.
Sed in illis quae Deus nos vult velle, oportet quantum ad hoc curam
nostram in ipsum projicere ut eorum impetrationem ejus auxilio
expectemus.
Ad tertium patet solutio ex dictis.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod oratio est quaedam desiderii
executio; et ideo illud quod licet desiderare, licet orando petere eo
modo quo licet illud desiderare. Sed in illis quae desiderantur, est
duplex distinctio attendenda: prima est quia quaedam desiderantur
propter seipsa, quaedam propter aliud: secunda est, quia quaedam non
habent superfluitatem desiderii, sicut virtutes; quaedam autem
habent, sicut voluptates, divitiae, et hujusmodi. Bona autem
temporalia et propter aliud desideranda sunt, et cum quadam mensura,
scilicet secundum quod sunt necessaria ad vitam praesentem agendam; et
ideo hoc etiam modo orari pro eis potest.
Ad primum ergo dicendum, quod nec primo nec secundo debent quaeri
temporalia, quasi principaliter intenta; possunt autem quaeri ut
propter aliud desiderata: quod quidem desiderium est electionis, non
voluntatis proprie, quia voluntas est finis.
Ad secundum dicendum, quod superflua solicitudo prohibetur illis
verbis, non autem necessaria.
Ad tertium dicendum, quod temporalia non sunt bona nostra secundum
se, sed secundum quod ordinantur ad alia; et sic accipiunt rationem
boni utilis; et sic pro eis orari potest, ut philosophus dicit in 5
Ethic.: oportet non haec, scilicet temporalia bona, orare, sed
quod homo eis bene utatur.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod cum praecepto caritatis homo
debeat proximum sicut seipsum diligere, eadem ei debet optare quae
sibi; et ideo etiam eadem pro eis potest orare quae et pro se orat.
Ad primum ergo dicendum, quod dominus loquitur quantum ad hoc quod in
illo populo erant impedimenta, quare oratio prophetae exaudiri non
poterat, scilicet incorrectus error illorum, et finalis
impoenitentia, ut Glossa ordinaria, ibidem, dicit.
Ad secundum dicendum, quod ille qui orat, non propria virtute nititur
obtinere quod petit, sed virtute ejus quem orat; et ideo quando
aliquis pro alio orat, non sibi usurpat gratiam plenitudinis, sed ei
attribuit quem orat, a quo gratiam proximo dandam petit.
|
|