|
Quaestiuncula 1
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod solus Deus debeat
orari, per definitionem orationis: quia Damascenus dicit, quod
oratio est ascensus intellectus in Deum.
2. Praeterea, oratio est actus latriae, ut dictum est. Sed latria
soli Deo debetur. Ergo et oratio.
3. Praeterea, virtus orationis plus in affectu consistit quam in
voce: quia hoc negotium, ut Augustinus dicit, plus gemitibus quam
vocibus agitur. Sed solius Dei est cogitationes cordium et
affectiones percipere. Ergo ei soli fit oratio.
4. Sed contra est quod dicitur Job 5, 1: voca si est qui tibi
respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere. Ergo oratio potest
fieri ad sanctos Dei, non solum ad Deum.
5. Praeterea, orationis species est supplicatio. Sed supplicatio
homini fieri potest. Ergo et oratio.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod possit oratio dirigi etiam ad sanctos non
in patria existentes. Non enim ad sanctos orationem fundimus, nisi
inquantum sunt Deo viciniores nobis: quia Deus per ea quae sunt sibi
magis propinqua, in distantia radios suae bonitatis emittit, ut
Dionysius dicit. Sed sancti etiam in hoc mundo existentes sunt nobis
superiores. Ergo debemus eos orare.
2. Praeterea, illi qui sunt in Purgatorio, sunt certi de sua
salute. Ergo sunt in meliori statu quam nos sumus. Ergo possumus eos
orare.
3. Praeterea, in dialogis legitur quod Paschasius, qui etiam post
mortem miraculum fecit, revelatus est beato germano Capuano episcopo
in Purgatorio esse. Ergo videtur quod ad eos qui non sunt in patria,
possit oratio dirigi.
1. Sed contra, quia non est ejusdem orari, et quod pro eo oretur.
Sed pro omnibus sanctis qui sunt in mundo, vel Purgatorio, oratur.
Ergo non debent ipsi orari.
2. Praeterea, sancti non orantur nisi inquantum sunt in plena
divinitatis participatione. Sed non participant plene divinitatem nisi
inquantum participant beatitudinem, ut Boetius probat in 2 de
consolatione. Ergo sancti qui sunt in beatitudine, tantum orandi
sunt.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod oratio non fiat ad Deum ratione
essentiae, sed magis ratione personae. Quia hoc modo debemus orare,
sicut Christus nos docuit. Sed ipse docuit nos ad personam patris
orationem dirigere; Joan. 16, 23: si quid petieritis patrem in
nomine meo, dabit vobis. Ergo oratio fit ad Deum ratione personae.
2. Praeterea, illud quod attribuitur Deo ratione divinae naturae,
toti Trinitati competit, et singulis personis. Sed Ecclesia non
dirigit aliquam orationem ad spiritum sanctum. Ergo non oratur Deus
ratione naturae, sed ratione personae.
1. Sed contra, secundum hoc aliquis oratur quod bona sua communicare
potest. Sed communicare seipsum competit Deo inquantum est bonus.
Cum ergo bonitas sit attributum essentiale, videtur quod oratio
dirigatur ad Deum ratione naturae.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod illud quod orando
petimus, est beata vita, ut Augustinus dicit: quia omnia alia quae
petimus, non petimus nisi secundum quod ad hanc ordinantur. Beatam
autem vitam dat directe solus Deus. Sed tamen etiam sancti
cooperantur nobis ad hoc quod beatam vitam obtineamus; et ideo oratio
directe et proprie fit ad Deum, sicut a quo expectamus quod orando
petimus; sed tamen orantis intentio ad sanctos convertitur, ut quorum
auxilio a Deo impetrat quod expectat; et ideo dicit Cassianus
collatione 9, quod oratio proprie fit ad Deum, sed deprecatio ad
sanctos.
Ad primum ergo dicendum, quod in definitione debent poni ea quae per
se sunt. Quamvis autem aliquo modo ad sanctos oratio fieri possit,
sicut ad intercessores pro nobis, tamen proprie et per se oratio in
Deum fertur.
Ad secundum dicendum, quod oratio est actus latriae; nec tamen cum
sancti orantur, eis latria exhibetur; sed illi a quo petitio orantis
explenda speratur.
Ad tertium dicendum, quod sancti agnoscunt in verbo omnia quae ad
eorum gloriam pertinent. Et quia ad magnam eorum gloriam est quod
alios juvare possunt, quasi Dei cooperatores existentes; ideo statim
in verbo vident vota eorum qui eos interpellant.
Ad quartum dicendum, quod ad aliquem sanctorum nos convertendos esse
docet, ut ad mediatorem orationis, non ad quem principaliter oratio
dirigatur.
Ad quintum dicendum, quod oratio hic accipitur ad similitudinem
rhetoricae orationis, ut ex dictis patet, et ideo sicut illa soli
judici fit, quamvis etiam aliis superioribus supplicationes fieri
possent, vel aliquae petitiones; ita etiam oratio ad solum Deum
directe dirigitur; sed supplicatio etiam directe ad alios dirigi
potest.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod nihil petitur ab aliquo qui non
habet; unde cum beata vita sit quae in orando petitur, ad illos solos
dirigi potest qui jam beatam vitam habent, non autem ad illos qui in
mundo sunt, neque ad illos qui in Purgatorio sunt: quamvis illis qui
in mundo sunt supplicatio vel petitio aliqua fieri possit.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis sancti in mundo existentes sint
nobis superiores, et possint pro nobis orare; non tamen adhuc ad illum
gradum superiorem pervenerunt, ut scilicet beatitudinem, quam nos non
habemus, illi habeant.
Ad secundum dicendum, quod quamvis illi qui sunt in Purgatorio, sint
in majori securitate quam nos, tamen sunt in majori afflictione; et
iterum non sunt in statu merendi: et ideo magis indigent quod pro eis
oretur, quam quod ipsi orent.
Ad tertium dicendum, quod in miraculis praecipue attenditur fides et
devotio orantis; unde etiam dominus mulieri quam sanavit, dixit,
Matth. 9, 22: fides tua te salvam fecit. Et quia ille propter
excellentiam meritorum credebatur in patria esse, ideo orabatur; et
talis oratio propter fidem orantium exaudiebatur tunc, ut vita illius
approbaretur, non quod ille pro aliis in Purgatorio existens oraret.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod Deus praecipue oratur,
inquantum est beatus, et aliis beatitudinem largiens; et quia hoc
convenit ei ratione essentiae, ideo ratione essentialium attributorum
oratur.
Ad primum ergo dicendum, quod ea quae sunt essentiae, a patre sunt in
aliis personis; et ideo fit quaedam reductio ab aliis personis in
patrem, ut patet per Hilarium; et propter hoc etiam dicitur pater
principium totius deitatis; et sic nos in patrem, sicut in principium
non de principio, reducens Christus, nos ad patrem orationem dirigere
per filium docuit.
Ad secundum dicendum, quod spiritus sanctus ex personali proprietate
habet quod sit donum; et ideo magis competit quod ipse petatur quam
quod ab eo aliquid petatur: quamvis etiam ad spiritum sanctum Ecclesia
orationes aliquas dirigat, et hymnos, qui loco orationum in Ecclesia
recitantur; sicut patet: nunc sancte nobis spiritus, et veni creator
spiritus, et hujusmodi.
|
|