|
Postquam Magister determinavit de poenitentia generaliter, hic ad
partes poenitentiae descendit; et dividitur in partes duas: in prima
distinguit poenitentiae partes; in secunda movet quasdam quaestiones
circa comparationem partium poenitentiae ad invicem, 17 dist.,
ibi: hic oritur quaestio multiplex. Prima in duas: in prima
distinguit partes quasi poenitentiam integrantes, scilicet
contritionem, confessionem, et satisfactionem; in secunda distinguit
partes quasi subjectivas, ibi: praedictis vero adjiciendum est et
cetera. Prima in duas: in prima distinguit poenitentiae partes; in
secunda docet poenitendi modum secundum partes illas, ibi: ideo
discretio poenitenti necessaria est. Circa primum duo facit: primo
ostendit numerum partium; secundo singulas partes prosequitur, ibi:
compunctio nobis commendatur. Ideo discretio poenitenti valde
necessaria est. Hic ostendit modum poenitendi; et circa hoc duo
facit: primo ostendit modum dignae poenitentiae; secundo modum
falsae, ibi: et sicut sunt digni fructus poenitentiae, ac vera
satisfactio; ita et indigni fructus. Circa primum tria facit: primo
assignat ex verbis Augustini modum poenitendi quantum ad contritionem
cordis; secundo quantum ad confessionem oris, ibi: caveat ne ductus
verecundia dividat apud se confessionem; tertio quantum ad
satisfactionem operis in abstinendo a sacris et ab illicitis, ibi:
caveat etiam ne prius ad dominicum corpus accedat quam confortetur bona
conscientia. Praedictis vero adjiciendum videtur et cetera. Hic
assignat alias poenitentiae partes quasi subjectivas; et circa hoc duo
facit: primo distinguit eas; secundo prosequitur de altera earum, et
scilicet poenitentia venialium, quae habet specialem dubitationem,
ibi: quae autem pro venialibus sit satisfactio sufficiens, Augustinus
insinuat. Hic quaeruntur quatuor. Primo de partibus poenitentiae.
Secundo de remissione venialium in hac vita, quae ad unam partem
poenitentiae pertinet. Tertio de circumstantiis peccati, secundum
quas formari debet poenitentiae modus. Quarto de impedimentis verae
poenitentiae. Circa primum quaeruntur duo: 1 de partibus
poenitentiae quasi integralibus; 2 de partibus secundo assignatis.
|
|