|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod peccatum veniale non
possit dimitti sine gratiae novae infusione. Peccatum enim veniale
transiens actu, in anima manet reatu. Sed reatus fundatur super
macula. Cum ergo macula non possit ab anima abstergi nisi per
gratiam, sicut nec tenebra nisi per lucem, videtur quod veniale
dimitti non possit sine gratiae infusione.
2. Praeterea, veniale peccatum consistit in hoc quod minus amatur
Deus quam debet. Sed minoratio ista non potest tolli nisi caritate
augmentata, secundum cujus augmentum nova missio spiritus sancti
attenditur, ut in 1 Lib., dist. 15, quaest. 5, art. 1,
quaestiunc. 2, in corp., dictum est, et per consequens nova
gratia. Ergo peccatum veniale sine gratiae infusione remitti non
potest.
1. Sed contra, novae gratiae additio gratiam praeexistentem auget,
si eam inveniat. Sed cum peccatum veniale gratiam non auferat; si
sine gratiae infusione dimitti non posset, oporteret quod quandocumque
dimittitur veniale, gratiae gratia adderetur. Ergo semper homo post
veniale rediret in majorem gratiam; quod falsum est: quia tunc
frequens iteratio venialium non disponeret ad mortale.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod gratia sine contritione possit peccatum
veniale remittere. Quia, sicut dicit Gregorius, quod est aqua ad
caminum, hoc est veniale ad fervorem caritatis. Sed fervor caritatis
potest esse sine contritione: potest enim aliquis in Deum ferventer
converti, et tamen de peccato non dolere, quod est conteri. Ergo
peccatum veniale potest dimitti sine contritione.
2. Praeterea, contritio non solum importat dolorem de praeterito
peccato, sed etiam propositum non peccandi de cetero. Sed alicui
dimittitur veniale peccatum, qui non habet tale propositum: quia scit
se sine peccato veniali praesentem vitam agere non posse. Ergo sine
contritione peccatum veniale dimitti potest.
3. Praeterea, aliquis in peccato veniali existens, potest dormiens
mori, et taliter quod statim evolet; puta si propter fidem prius
confessam constanter occidatur. Sed dum dormit, conteri non potest.
Ergo cum ei peccatum veniale dimittatur, videtur quod possit sine
contritione peccatum veniale dimitti.
1. Sed contra, si gratia sine aliquo adjuncto peccatum veniale
remittere posset, gratia secum veniale non compateretur. Sed
compatitur secum veniale. Ergo oportet aliquem motum contritionis
advenire ad peccati venialis dimissionem.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod de peccato veniali teneatur homo etiam
confiteri. Jacob. 5, 16: confitemini alterutrum peccata vestra;
in quo praeceptum confessionis datur, ut in littera dicitur. Sed
secundum Glossam loquitur de confessione venialium et mortalium; quia
dicit quod majora solis sacerdotibus, sed leviora sociis confiteri
possumus. Ergo tenemur confiteri venialia.
2. Praeterea, de venialibus tenetur homo satisfacere: quia
satisfacere est actus justitiae: ad justitiae autem actum tenemur.
Sed satisfactio debet esse secundum arbitrium sacerdotis, qui vicem
Dei obtinet; quod esse non potest nisi confessione praecedente. Ergo
de venialibus homo confiteri tenetur.
3. Praeterea, praeceptum Ecclesiae est ut homo semel in anno saltem
confiteatur. Sed aliquis est qui non habet nisi venialia. Ergo
tenetur illa confiteri.
1. Sed contra, nullus tenetur ad impossibile. Sed confiteri omnia
venialia est impossibile, cum cognitionem nostram effugiant. Ergo non
tenemur illa confiteri.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod per benedictionem episcopalem, aquam
benedictam, et hujusmodi, peccatum veniale remitti non possit. Quia
ex eisdem causis aliquid fit et corrumpitur, ut dicitur in 2 Ethic.
Sed peccatum veniale causatur ex actu nostro. Ergo oportet quod
aliquid in nobis sit per quod dimittatur; et ita, cum ista sint
extra, per ea peccatum veniale dimitti non potest.
2. Praeterea, peccatum veniale, ut dictum est, non dimittitur sine
contritione. Sed ipsa contritio per se sufficit ad dimissionem. Ergo
praedicta nihil operantur ad dimissionem.
3. Praeterea, praedicta omnia aequalem habent habitudinem ad omnia
peccata venialia. Si ergo per ea aliquod veniale dimittitur, omnia
dimittuntur; et sic frequentissime homo esset sine veniali; quod non
videtur verum.
1. Sed contra est quod communiter dicitur, quod multa sunt remedia
contra venialia peccata; scilicet tunsio pectoris, aspersio aquae
benedictae, unctio extrema, et omnis sacramentalis unctio; benedictio
episcopi, panis benedictus, generalis confessio, compassio alieni
delicti, dimissio, Eucharistia, oratio dominica, et alia quaecumque
levis poenitentia.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod homo in peccato mortali
a Deo avertitur, sibi alium finem constituens: et ideo lumen gratiae
amittit, sicut et lumen solis qui visum a sole avertit; et propter hoc
non potest peccatum mortale remitti nisi per gratiae infusionem. Sed
homo per peccatum veniale non adhaeret commutabili bono quasi fini; et
ideo non avertitur a fine, quod est incommutabile bonum; unde per
veniale homo gratiam non amittit; et ideo non oportet quod ad hoc quod
remittatur veniale, gratia aliqua infundatur de novo; sed sufficit
quod gratia quae jam habetur, in actum prodeat: quia ipsum veniale non
tollebat habitum, sed solummodo impediebat virtutis actum.
Ad primum ergo dicendum, quod macula potest esse dupliciter. Uno
modo per privationem pulchritudinis: et sic in veniali non manet aliqua
macula, quia gratiam non tollit, quae est animae decor. Alio modo
per hoc quod pulchritudo quae est gratiae, impeditur ne exterius
appareat, sicut per pulverem pulchritudo faciei foedatur; et talis
macula est in veniali, quia impeditur decor gratiae ne in actibus
exterius ostendatur: unde non oportet quod talis macula per infusionem
gratiae tollatur, sed per actum qui gratiae impedimentum tollat.
Ad secundum dicendum, quod veniale peccatum non consistit in hoc quod
homo minus amet Deum in habitu: quia veniale non diminuit caritatem;
alias eam quandoque totaliter tolleret: sed in hoc quod amor Dei non
ostenditur in omnibus actibus hominis, aliqua deordinatione in eis
existente.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod peccatum veniale non
dimittitur, ut dictum est, quamdiu voluntas manet in illo. Ipsam
autem recedere voluntatem ab eo quod quis prius volebat, est displicere
ei quod voluit. Talis autem displicentia dolor contritionis dicitur,
quando est gratia informata; et ideo peccatum veniale sine contritione
non dimittitur. Sed sciendum, quod contritio potest accipi
tripliciter: vel actu, vel habitu, vel medio modo. Habitu quidem
contritio existens non sufficit ad peccati venialis dimissionem: quia
tunc quicumque haberet poenitentiae virtutis habitum, cujus actus est
quaelibet contritio, consecutus esset peccati venialis dimissionem; et
sic peccatum veniale cum gratia esse non posset. Nec iterum requiritur
quod semper sit actualis contritio; quia sequeretur quod peccatum quod
quis in memoria vel in cognitione non habet, remitti non posset. Et
ideo dicendum, quod requiritur contritio medio modo, quia scilicet
etsi actu peccatum non displiceat explicite, displicet tamen
implicite: quia ex virtute actus quem agit, sequeretur displicentia
explicita peccati venialis, si cogitatio ad illud ferretur.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis fervor caritatis possit esse dum
homo in Deum fertur motu caritatis, sine hoc quod actu de peccato
veniali cogitet explicite; tamen in illo motu implicite continetur
displicentia venialis peccati, vel unius, vel omnium; quia si
ferventer in Deum fertur, displicet ei omne quod a Deo retardat;
unde potest esse tam fervens motus caritatis in Deum quod omnia peccata
venialia consumat etiam sine actuali cognitione ipsorum.
Ad secundum dicendum, quod peccata mortalia sunt in potestate nostra,
ut vitentur non solum singula, sed etiam omnia; venialia autem, etsi
singula vitari possint, non tamen omnia; quod ex infirmitate naturae
contingit: et ideo in contritione de venialibus non exigitur propositum
non peccandi venialiter, sicut in contritione de mortali exigebatur;
sed quod displiceat ei et peccatum praeteritum, et infirmitas qua ad
peccatum veniale inclinatur, quamvis ab eo omnino immunis esse non
possit.
Ad tertium dicendum, quod passio pro Christo suscepta vim Baptismi
obtinet, ut supra dictum est, dist. 4, quaest. 3, art. 3,
quaestiunc. 3; et ideo purgat ab omni veniali et mortali, nisi
actualiter voluntatem renitentem invenerit: et propter hoc illud
peccatum veniale quod forte etiam post confessionem frequenter
incurrit, non tardat ipsum quin evolet, et praecipue cum ipsa poena
martyrii habeat vim purgandi. De aliis autem qui moriuntur
dormientes, dicendum, quod dimittitur eis illud veniale etiam quantum
ad culpam post mortem.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod confessio ad hoc necessaria est
ut poenitens satisfactionem accipiat secundum modum delicti. Peccato
autem veniali non debetur poena satisfactoria taxata, quia poena illa
esset proportionata poenae peccati mortalis, a qua peccatum veniale in
infinitum distat; unde per solam contritionem interiorem peccatum
veniale remitti potest. Et quod aliqua satisfactio exterius
injungitur, hoc est magis ad devotionem excitandum vel contritionem,
quam ad satisfaciendum; et ideo ad confessionem venialium non tenemur
neque necessitate absoluta: quia sic nec de eis poenitere, nec ea
vitare tenemur: nec etiam necessitate quae est ex suppositione finis,
scilicet remissionis eorum: quia etiam sine confessione vel actu, vel
proposito existente possunt venialia remitti; tamen perfectionis est ea
confiteri.
Ad primum ergo dicendum, quod verbum illud Jacobi quantum ad peccata
mortalia est praeceptum; sed quantum ad venialia est consilium.
Ad secundum dicendum, quod ratio illa procedit ex falsa suppositione,
ut ex dictis patet.
Ad tertium dicendum, quod in casu illo, propter praeceptum
Ecclesiae, dicunt aliqui quod tenetur homo venialia confiteri. Alii
vero dicunt, quod sufficit quod se repraesentet sacerdoti, et se
immunem a peccato mortali ostendat, ut ad communionem admitti possit.
Praeceptum enim Ecclesiae est ad obligandum illos qui habent aliqua
quae confiteri debeant: cadit enim sub praecepto magis taxatio temporis
quam ipse confessionis actus; unde si alicui per gratiam collatum esset
ut a peccato veniali immunis esset, sicut beatae virgini est collatum,
non teneretur ad illud praeceptum.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod, sicut dictum est, veniale
peccatum dimittitur per fervorem caritatis, qui explicite vel implicite
contritionem contineat; et ideo illa quae nata sunt de se excitare
fervorem caritatis, peccata venialia dimittere dicuntur: hujusmodi
autem sunt quae gratiam conferunt, sicut omnia sacramenta, et quibus
impedimenta fervoris et gratiae auferuntur, sicut aqua benedicta, quae
virtutem inimici reprimit, et episcopalis benedictio, vel etiam
exercitium humilitatis ex parte nostra; sicut tunsio pectoris, et
oratio dominicalis, et hujusmodi.
Ad primum ergo dicendum, quod actus noster requiritur ad dimissionem
venialis; sed ista dicuntur peccatum veniale remittere, inquantum in
actum, nostrum fervorem excitant.
Ad secundum dicendum, quod ista sine contritione non delent peccatum
veniale; sed dicuntur delere, inquantum contritionem causant.
Ad tertium dicendum, quod secundum quantitatem fervoris est quantitas
remissionis; et ideo secundum quod per ista major vel minor
concitatur, qui de pluribus vel paucioribus, implicite ad minus,
contritionem contineat, secundum hoc plura vel pauciora venialia
dimittuntur, et non omnia semper.
|
|