|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod circumstantiae peccatum
non aggravent. Nihil enim augetur nisi ex suo simili; unde intensio
qualitatis quantitatem non auget corporalem, sed additio alterius
corporis. Sed circumstantiae non sunt peccata, sed sunt quaedam
peccati accidentia. Ergo peccatum non aggravant.
2. Praeterea, tota ratio mali in peccato est ex parte aversionis,
non autem ex parte conversionis. Sed omnes circumstantiae sequuntur
peccatum ex parte conversionis. Ergo non aggravant malitiam peccati.
3. Praeterea, privationes non intenduntur neque remittuntur. Sed
malum privatio quaedam est boni, ut Augustinus dicit Lib. 3
Confess., cap. 7, et in Enchirid. Ergo malitia peccati per
circumstantias intendi non potest.
1. Sed contra, ex quibus causatur unumquodque, ex eisdem augeri
potest. Sed ex circumstantiis inordinatis fit peccatum, inquantum per
defectum circumstantiae modus virtutis corrumpitur. Ergo
circumstantiae aggravant peccatum.
2. Praeterea, rhetores ex circumstantiis trahunt argumenta ad
accusandum vel excusandum, laudandum vel vituperandum, ut dictum est.
Sed accusatio vel excusatio, laus et vituperium fiunt de bono vel
malo, aut minus bono aut minus malo. Ergo circumstantiae augent actus
bonitatem et malitiam.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur, quod inter omnes circumstantias magis
aggravent locus et tempus. Quia, sicut dicit philosophus in 3
Ethic., principalia sunt in quibus est actus, de hujusmodi
circumstantiis loquens. Sed in quo signat ipsum tempus et locum. Cum
ergo principales circumstantiae magis aggravent, videtur quod tempus et
locus maxime aggravant.
2. Praeterea, videtur, quod quis. Quia ex voluntate principaliter
oritur peccatum. Sed voluntas se tenet ex parte agentis. Ergo
conditio personae magis aggravat.
3. Praeterea, videtur quod ingratitudo in Deum. Quia peccatum
accipit rationem mali ex aversione. Sed ingratitudo directe pertinet
ad aversionem. Ergo ex hoc magis gravitas peccati consideratur.
4. Praeterea, videtur quod tentatio praecedens. Quia per illas
circumstantias maxime aggravatur peccatum, per quas redditur venia
dignum vel indignum. Sed peccatum quod ex infirmitate agitur veniale
dicitur, quasi venia dignum, quod est cum aliquis gravi tentatione
praevenitur: peccatum autem quod ex malitia agitur, dicitur
irremissibile, quia non habet in se aliquid venia dignum; quod
contingit cum aliquis ex electione tentationem praeveniens, malum
operatur. Ergo haec circumstantia maxime aggravat.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod circumstantia non possit trahere in aliam
speciem vel in aliud genus peccati. Quia accidentia non variant
speciem. Sed circumstantiae sunt accidentia actus, ut dictum est.
Ergo ex eis species peccati non variantur.
2. Praeterea, actus habet speciem ex objecto. Sed diversae
circumstantiae non mutant objectum actus. Ergo non trahunt in aliud
genus peccati.
3. Praeterea, sicut circumstantiae concurrunt ad actum peccati, ita
ad actum virtutis. Sed non variatur actus virtutis secundum speciem.
Ergo nec actus peccati.
1. Sed contra, illud quod est causa alicujus, potest variare illud
secundum speciem. Quia ex diversis causis diversi sequuntur effectus.
Sed circumstantiae deficientes sunt causa peccatorum; unde secundum
Dionysium, malum contingit ex particularibus defectibus. Ergo
diversitas circumstantiarum potest speciem variare.
2. Praeterea, praepropere, laute, nimis, ardenter, studiose,
sunt diversae species gulae. Sed sumuntur secundum diversas
circumstantias, ut per se patet. Ergo circumstantiae variant speciem
peccati.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod circumstantia aggravet in infinitum.
Quia una circumstantia corrumpit virtutem. Sed virtus non corrumpitur
nisi per peccatum mortale, quod habet quantitatem infinitam. Ergo
circumstantia aggravat in infinitum.
2. Praeterea, secundum Augustinum nullum est adeo veniale, quin
fiat mortale dum placet. Sed placentia est quaedam circumstantia, et
reducitur ad quomodo. Ergo circumstantia facit de veniali mortale; et
sic aggravat in infinitum.
3. Praeterea, plus distat actus virtutis ab actu peccati mortalis,
quam actus venialis peccati a mortali. Sed una circumstantia mutata
facit de actu virtutis actum peccati mortalis, sicut cognoscere suam ut
non suam. Ergo multo magis facit de veniali mortale; et sic idem quod
prius.
4. Sed contra, quantitas accidentalis non excedit quantitatem
substantialem. Sed quantitas ex circumstantia peccati proveniens est
ei accidentalis. Cum ergo quantitas venialis peccati sit finita,
quantitas ex circumstantia non erit infinita; et ita non aggravat in
infinitum.
5. Praeterea, ea quae in infinitum differunt, non conveniunt in
genere. Sed eorum quae non conveniunt in genere, unum non potest in
aliud transmutari, sicut linea in colorem. Ergo non potest per
circumstantiam actus peccati trahi ad infinitam quantitatem.
Quaestiuncula 5
1. Ulterius. Videtur quod omnis circumstantia sit confitenda.
Genes. 19, praecipitur Loth de Sodomis exeunti, ne moraretur in
omni loco circa regionem. Sed poenitens de Sodomis, idest de
peccato, per confessionem exit. Ergo non solum peccatum, sed omnes
circumstantias peccati confiteri debet.
2. Praeterea, poenitens debet peccatum suum sacerdoti confiteri, ut
ab eo modum satisfactionis accipiat. Sed pro graviori peccato major
injungitur satisfactio. Ergo debet sacerdoti circumstantias
notificare, quibus qualitas peccati consideratur.
3. Praeterea, confessio debet contritioni respondere. Sed homo
debet de singulis circumstantiis conteri, ut in littera Augustinus
dicit. Ergo videtur quod omnes debeat confiteri.
4. Sed contra, secundum philosophum in 3 Ethic., delectabile
carnis quanto magis in particulari consideratur, tanto magis appetitum
movet. Sed homo debet fugere appetitum talis delectabilis per
consilium apostoli 1 Corinth. 6. Ergo videtur quod peccatorum
carnalium ad minus non debeat aliquis omnes singulares circumstantias
confiteri.
5. Praeterea, ex circumstantiis recitatis aliquando alicujus
personae peccatum innotescit. Sed homo in confessione debet se
accusare, non alterum infamare. Ergo videtur quod non debeamus
circumstantias confiteri.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, sicut dicit Augustinus in
6 de Trin. In his quae non mole magna sunt, idem est esse majus
quod est esse melius in bonis, sicut et similiter in malis idem est
esse majus quod est esse pejus. Malitia autem in actu peccati ex hoc
est quod deficit a debita proportione ad finem, ad quem proportionatus
redditur per debitam commensurationem circumstantiarum, ut dictum est;
et ideo defectus debitae circumstantiae malitiam in actu causat. Et
quia per unam circumstantiam deficientem vel oppositam magis elongatur
terminus a debita proportione ad finem; ideo circumstantia facit actum
magis malum vel minus; et secundum hoc dicitur aggravare peccatum.
Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa procedit in illis in quibus
est augmentum per additionem; in illis enim in quibus est augmentum per
intensionem non oportet additionem similis in specie fieri, sicut non
oportet quod albedo albedini addatur ad hoc quod fiat magis album, ut
dicitur in 4 Phys.: et similiter non oportet quod peccatum peccato
addatur ad hoc quod fiat magis peccatum.
Ad secundum dicendum, quod ex inordinata conversione ad commutabile
bonum redditur actus improportionatus ad conversionem ad finem; et ideo
fundamentum aversionis est conversio in peccato; et propter hoc
circumstantiae quae ex parte conversionis se tenent, possunt peccati
malitiam augere.
Ad tertium dicendum, quod quamvis privationes non intendantur ex
seipsis, tamen intendi ex causis suis quandoque dicuntur, sicut
caecitas per elongationem ab actu videndi; et similiter ex inordinata
conversione malitia in actu intenditur.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod bonum dicitur secundum ordinem
ad finem, ut in 3 Metaph. dicitur. Cum ergo malum sit privatio
boni, dupliciter potest contingere malum; vel secundum ipsam
relationem in finem, vel secundum aptitudinem relationis in finem; et
ideo peccatum dupliciter contingit: vel ex eo quod actus non est
proportionatus fini, sicut in his quae ex se mala sunt; vel quia
inordinate refertur in finem, sicut patet in his quae mala intentione
fiunt, etiamsi ex se bonum sit quod fit. Et quia propter quod
unumquodque, et illud magis; ideo quantitas malitiae peccati magis
consideratur secundum relationem inordinatam in finem, quam etiam
secundum improportionem ad finem. Ad ordinem autem ad finem pertinet
cujus gratia; et ideo super omnes alias consideranda est in judicando
de gravitate peccati. Ad hoc autem quod actus sit improportionatus
fini, pertinet haec circumstantia quid, per quam importatur ratio mali
in actu; et ideo omnia quae possunt peccato speciem tribuere, in hac
circumstantia inducuntur; et haec sunt in quibus consistit actus
moralis quantum ad bonitatem vel malitiam; et ideo haec est secunda
circumstantia in aggravando; et propter hoc philosophus dicit in 3
Ethic., quod principalissima in actu sunt in quibus consistit actus,
et cujus gratia. Aliae autem circumstantiae magis et minus aggravant,
secundum quod his magis vel minus propinquae sunt; et ideo tempus et
locus minus aggravare nata sunt, quia sunt omnino extrinseca. Sed
inter ea conditio personae magis: quia agens directius respondet fini;
et post hoc modus qui respondet actui, et post hoc instrumentum quod
pertinet ad modum agendi. Et hoc quidem ut in pluribus accipiendum est
ita esse; tamen nihil prohibet in aliquo aliter se habere: quia
sermones qui sunt in moribus, nihil determinatum habent, ut dicitur in
2 Ethic.
Ad primum ergo dicendum, quod philosophus non intendit principalissima
esse illa in quibus est actus sicut in mensurantibus ipsum, sed sicut
in complentibus rationem ipsius.
Ad secundum dicendum, quod voluntas quamvis sit agentis sicut
subjecti, tamen est finis sicut objecti; et ideo trahit rationem magis
a fine quam a conditione agentis, et ad finem magis reducitur: quia
potentiae et habitus distinguuntur penes objecta.
Ad tertium dicendum, quod ingratitudo secundum quod est
circumstantia, non ponit actualem contemptum, sed quasi
interpretatum; et ideo non oportet quod magis aggravet quam perversa
intentio, quae actualem aversionem a fine debito causat.
Ad quartum dicendum, quod venia dignum dicitur peccatum quod est
veniale ex causa, secundum quod privat voluntarium, vel diminuit vel
per ignorantiam vel per impotentiam; et ideo tota illa diversitas ad
cujus gratia reducitur: quia voluntarium intentionem finis respicit.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod aliquando circumstantiam trahere
in aliam speciem peccati manifestum est; sed quomodo possit esse, est
dubium. Quidam enim dicunt, quod hoc accidit inquantum illae
circumstantiae accipiuntur ut fines voluntatis, quia a fine actus
moralis accipit speciem. Sed hoc non videtur sufficienter dictum:
quia aliquando variatur species peccati sine hoc quod intentio feratur
ad circumstantiam illam; sicut fur ita libenter acciperet vas aureum
non sacratum sicut sacratum; et tamen in aliam speciem peccatum
mutatur, scilicet de furto simplici in sacrilegium; et praeterea
secundum hoc sola illa circumstantia quae dicitur cujus gratia, speciem
peccati mutare posset; quod falsum est. Et ideo aliter dicendum,
quod omnis circumstantia potest speciem peccati mutare, sed non semper
mutat. Cum enim privationes et negationes differant specie secundum
differentiam habituum et positionum oppositarum, et malum sit privatio
boni; oportet quod ubi diversum bonum ad virtutem necessarium
aufertur, ibi sit diversa species peccati. Una autem sola
circumstantia peccati rectitudinem virtutis aufert: unde si aliae
circumstantiae nullam aliam obliquitatem peccato tribuant, nisi ex
suppositione praecedentis, non mutabunt speciem peccati, sed forte
aggravabunt quantitatem peccati illius. Quandoque etiam neque
quantitatem peccati aggravabunt: quia etiam ex suppositione
praecedentis nullam inordinationem addunt. Quandoque etiam peccatum
diminuit, si aliqua circumstantia rationem peccati subtrahat; sicut
accipere rem alienam habet rationem peccati ex circumstantia quid,
inquantum res aliena est. Quod autem manu dextera vel sinistra
accipiat, aut de mane aut de sero, nihil ad rationem mali pertinet;
et ideo istae circumstantiae non excusant nec aggravant, nec speciem
mutant. Quod autem accipiat multum vel parum, ex se deformitatem
aliquando non importat, nisi ex suppositione primi: quia multum de
alieno recipere est ab aequalitate magis discedere; unde talis
circumstantia aggravat, sed peccatum non mutat. Quod autem rem
alienam consecratam accipiat, aliam deformitatem importat: quia
quaecumque irreverentia circa res sacras adhibita, specialem rationem
peccati habet; et ideo talis circumstantia dicitur speciem mutare. Si
autem coactus accipiat, talis circumstantia peccatum excusat in parte:
quia causa peccati, scilicet voluntarium, minuitur.
Ad primum ergo dicendum, quod quaecumque circumstantia aliquam speciem
peccati in actu causat, ad speciem actus, inquantum est moralis,
pertinet; unde non habet jam rationem circumstantiae peccati, quamvis
circumstet substantiam actus, ut prius dictum est.
Ad secundum dicendum, quod omnis actus secundum suam substantiam habet
speciem ab objecto; sed secundum rationem malitiae habet speciem a
defectu; et ideo secundum diversa quae deficere possunt, diversae
species causantur malitiae; et secundum hoc distinguuntur species
peccati, non solum ex objecto. In actibus autem virtutum secus est:
quia non constituitur ex qualibet singulari circumstantia, sicut actus
peccati ex quolibet singulari defectu rationem peccati habet.
Et per hoc patet solutio ad tertium.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod circumstantia, ut ex dictis
patet, quandoque aggravat peccatum et speciem mutat; quandoque autem
aggravat, sed speciem non mutat. Quando autem speciem non mutat, sed
aggravat; adhuc manet in ratione circumstantiae, et non potest in
infinitum quantitatem peccati augere, ut ex veniali mortale fiat:
quia, ut dictum est, circumstantia taliter aggravans ex suppositione
praecedentis deformitatis habet rationem majoris deformitatis ex ejus
virtute; unde si etiam illa sit infinita, non potest infinitam
deformitatem addere. Si autem speciem mutet, tunc potest in infinitum
aggravare; sed non semper hoc facit: quia quando ex deformitate
speciali, quam circumstantia addit, habet directe oppositionem ad
caritatem, quod ostenditur ex hoc quod est directe contra praeceptum
legis, cujus finis est caritas; tunc in infinitum gravitatem addit,
scilicet peccati mortalis. Quando autem illa deformitas non directe
habet oppositionem ad legem, ut sit contra eam, sed praeter eam, tunc
non aggravat in infinitum, sive sit peccatum veniale cui additur, sive
mortale; sicut ad actum gulae qui est praepropere, addit haec
circumstantia laute, specialem deformitatem, quae etiam ex se peccatum
faceret; sed non est directe contra legem; et ideo non aggravat in
infinitum. Et quia circumstantia quae speciem mutat, non est jam ut
circumstantia computanda, ut dictum est, ideo dicitur a magistris,
quod circumstantia non aggravat in infinitum.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis virtus secundum habitum non
corrumpatur nisi per peccatum mortale; tamen actus ejus corrumpitur et
impeditur etiam per peccatum veniale.
Ad secundum dicendum, quod placentia nunquam de veniali facit
mortale, nisi intantum crescat quod adhaereatur ei ut fini, et per
consequens supra Deum diligatur; et ita in contemptum Dei talis
placentia adducitur, quae habet de se specialem rationem peccati, et
propter hoc est circumstantia trahens in aliam speciem.
Ad tertium dicendum, quod ratio illa procedit de circumstantia quae
trahit in aliam speciem, quae jam rationem circumstantiae respectu
actus moralis, inquantum hujusmodi, amittit.
Et quia aliae rationes videntur concludere quod nullo modo
circumstantia aggravet in infinitum: ideo dicendum ad quartum, quod
quantitas ex circumstantia proveniens, quae in novam speciem traxit,
non est quantitas accidentalis, sed essentialis.
Ad quintum dicendum, quod peccatum veniale et mortale differunt in
infinitum ex parte aversionis, sed non ex parte conversionis, quia
utrobique est placentia finita: peccata autem speciem sortiuntur ex
parte conversionis, quia ex parte aversionis non differunt.
Quaestiuncula 5
Ad quintam quaestionem dicendum, quod omnes circumstantias confiteri
est impossibile; quasdam autem confiteri est necessitatis: sed in hoc
est differentia opinionis. Quidam enim dicunt, quod omnes
circumstantiae quae aliquam notabilem quantitatem peccato addunt,
confiteri necessitatis est, si memoriae occurrunt. Alii vero dicunt,
quod non sint de necessitate confitendae nisi circumstantiae quae ad
aliud genus peccati trahunt; et hoc probabilius est; sed addendum
est, quae ad aliam speciem mortalis trahunt: cujus ratio est, quod
venialia non sunt de necessitate confessionis, sed solum mortalia,
quae quantitatem infinitam quodammodo habent; et quia circumstantiae
aggravantes quae aliam speciem peccato non tribuunt, vel quae tribuunt
quidem, sed non mortalis peccati, non sunt de necessitate
confessionis. Tamen eadem confiteri perfectionis est, sicut et de
venialibus dictum est.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis de Sodomis, idest de peccato
mortali, non possit homo exire, nisi per confessionem ad minus in
proposito existentem; tamen de illis quae circa sunt, idest de
venialibus, et circumstantiis quae venialibus aequivalent, potest homo
sine confessione exire.
Ad secundum dicendum, quod determinata quantitas peccati non potest
sacerdoti innotescere, quia nec ipse peccator scit: unde sufficit quod
cognoscat quantitatem quae ex specie peccati consurgit.
Ad tertium dicendum, quod nec in contritione oportet quod de singulis
circumstantiis doleat poenitens, quantum est de necessitate salutis;
sed oportet quod de singulis peccatis ad minus in prima contritione
doleat, et de circumstantiis quae peccati speciem mutant. Hoc autem
quod Augustinus dicit, pertinet ad perfectionem contritionis.
Sed quia aliae rationes videntur concludere quod circumstantiae nullo
modo sint confitendae; ideo dicendum ad quartum, quod circumstantiae
particulares peccati carnalis, quae in aliam speciem peccati mortalis
trahunt, semper sunt confitendae: quia gratia quae in sacramento
poenitentiae datur, restaurat, si qua inclinatio ad peccatum ex talium
cogitatione proveniat vel in confitente vel in sacerdote. Unde dicit
Gregorius in pastorali: fit plerumque ut dum rectoris animus aliena
tentamenta cognoscit, auditis tentationibus etiam ipse pulsetur. Sed
haec nequaquam pastori timenda sunt: quia tanto facilius a sua
eripitur, quanto misericordius ex aliena tentatione fatigatur. Si
tamen sacerdotem lascivum et ad hujusmodi peccata pronum viderit, debet
accipere licentiam confitendi alteri sacerdoti: et si non dederit, ad
superiorem recurrere. Si autem circumstantiae non aggravant in
infinitum, novam speciem peccati mortalis conferendo, quandoque
laudabiliter reticentur adhibita debita discretione secundum
considerationem turpitudinis circumstantiae, et pronitatem
inclinationis ad peccatum ex ejus confessione in ipso confitente vel in
sacerdote.
Ad quintum dicendum, quod homo in confessione debet famam alterius
custodire quantum potest, sed suam conscientiam magis purgare debet:
et ideo si circumstantia quae ducit in cognitionem personae, sit de
necessitate confessionis, secundum regulam datam, tunc debet confiteri
occultando personam quantum potest. Si autem non sit de necessitate
confessionis, debet dimittere, ne peccatum alterius prodat.
|
|