|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod hypocrisis non sit
peccatum. Quia peccatum non dicitur secunda tabula post naufragium.
Sed secundum Hieronymum, secunda tabula post naufragium est peccatum
abscondere, quod ad hypocrisim pertinet. Ergo non est peccatum.
2. Praeterea, vitare scandalum proximorum et famam propriam
custodire quilibet debet. Sed haec fiunt per hypocrisim. Ergo non
est peccatum.
1. Sed contra, Matth. 6, super illud: nolite fieri sicut
hypocritae tristes, dicit Glossa: hypocrita est qui simulat quod non
est, repraesentator alterius personae. Sed simulare quod non est,
semper est peccatum, sicut et mendacium. Ergo hypocrisis semper est
peccatum.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod non sit speciale peccatum. Quia
peccatum simulationis dividitur contra peccatum apertae malitiae. Sed
aperta malitia non est speciale peccatum. Ergo nec hypocrisis.
2. Praeterea, omne peccatum speciale in aliquibus actibus consistit
specialiter. Sed hypocrisis in omnibus actibus virtutum consistit, et
praecipue in oratione, jejunio, et eleemosyna, ut patet in Evangelio
Matth. Ergo hypocrisis non est speciale peccatum.
1. Sed contra, peccatum simulationis virtuti opponitur quae dicitur
veritas. Sed veritas est specialis virtus, ut patet in 4 Ethic.
Ergo et simulatio, sive hypocrisis, est speciale peccatum.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod semper sit mortale peccatum. Quia
peccatum veniale non impedit veniam de peccatis mortalibus. Sed
hypocrisis impedit, ut in littera patet. Ergo est mortale peccatum.
2. Praeterea, Hieronymus dicit, quod in comparatione duorum
malorum levius est aperte peccare quam sanctitatem simulare. Sed
aperte peccare est peccatum mortale. Ergo et sanctitatem simulare
semper.
3. Praeterea, philosophus dicit, quod illi qui amicitiam simulant,
magis sunt accusandi quam illi qui numisma violant, quanto contra
melius fraudem committunt. Sed qui numisma violant, semper mortaliter
peccant. Ergo et hypocritae.
4. Praeterea, omne quod excluditur a visione Dei est peccatum
mortale. Sed hypocrisis est hujusmodi, ut patet Job 13, 16: in
conspectu ejus non veniet omnis hypocrita. Ergo semper est mortale
peccatum.
1. Sed contra, veritatis virtus corrumpitur tam per mendacium oris,
quam per simulationem operis. Sed mendacium non est semper mortale.
Ergo nec simulatio.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod hypocrisis non debeat poni impedimentum
poenitentiae prae aliis vitiis. Quia quanto aliquod peccatum est
gravius, tanto magis poenitentiam impedit. Sed alia interiora peccata
quaedam sunt majora quam hypocrisis. Ergo illa magis debent poni
impedimentum poenitentiae.
2. Praeterea, hypocrisis, secundum Gregorium, est filia inanis
gloriae. Sed causa magis operatur ad aliquid quam effectus. Ergo
magis debet poni inanis gloria impedimentum poenitentiae quam
hypocrisis.
1. Sed contrarium in littera apparet.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod hypocrita proprie
dicitur qui personam alterius repraesentat, quasi submissus, vel
suppositus loco alterius; unde in theatris illi qui personam aliorum
gerebant repraesentantes, dicebantur hypocritae; et sic accipit
hypocritas philosophus in 3 Ethic.: et ideo ille qui cum non sit
virtuosus, personam virtuosi ostentat, hypocrita dicitur: hypocritis
enim Graece, Latine dicitur simulator. Et quia ostentare de se
melius quam sit, est vitium jactantiae, sive verbis, sive factis
fiat, ut dicitur in 4 Ethic.; ideo hypocrisis semper est peccatum.
Ad primum ergo dicendum, quod aliud est peccatum occultum non
propalare, quod discretionis est, et secunda tabula dicitur eo modo
quo supra, dist. 14, qu. 1, art. 2, qu. 3, dictum est; et
aliud virtutem ostentare, cum aliquis peccato subjacet, quod
hypocrisis est.
Ad secundum dicendum, quod peccatum occultare sufficit ad vitandum
scandalum; sed peccatum sub specie virtutis palliare hypocrisis est,
et malum semper; et per hoc quis famam non conservat, sed furatur.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod privationes specificantur per
habitus oppositos; et ideo illud peccatum est generale quod aufert
aliquam conditionem quae requiritur in qualibet virtute, sicut
inobedientia, prout est generale peccatum. Hypocrisis autem aufert
conformitatem signi ostendentis conditionem personae ad rem
significatam; quae quidem conformitas ad unam virtutem specialiter
pertinet, scilicet veritatem; et ideo est speciale peccatum.
Ad primum ergo dicendum, quod apertum, non importat aliquam specialem
rationem peccati; et ideo aperta malitia non nominat peccatum
speciale, sicut simulatio, quae specialem rationem peccati importat.
Ad secundum dicendum, quod non est inconveniens quod aliquod speciale
peccatum vel specialis virtus utatur actibus aliarum virtutum vel
vitiorum materialiter, sicut magnanimitas utitur omnibus aliis actibus
virtutum, ut in eis magna operetur, ut dicitur in 4 Ethic.: et
similiter cum hypocrisis sit quaedam species jactantiae, quia non
jactat quodlibet, sed sanctitatem, utitur omnibus actibus quae
sanctitatem ostendere possunt, et praecipue illis in quibus magis
sanctitas ostenditur, sicut est oratio jejunium, et eleemosyna.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod hypocrisis habet eamdem rationem
peccati, sicut et mendacium: mendacium autem non semper est peccatum
mortale, sed quando est perniciosum; et similiter hypocrisis non
semper est peccatum mortale, sed quando est perniciosa, cedens in
nocumentum alterius personae, dum propter creditam sanctitatem alium
defraudat re quam habet, vel habere debet; aut in nocumentum fidei et
Ecclesiae, dum propter sanctitatem creditam de ipso, ei contra fidem
et Ecclesiam creditur.
Ad primum ergo dicendum, quod peccatum veniale quod poenitentiam non
impedit, non impedit remissionem peccati mortalis, quae per
poenitentiam fit; sed per aliquod peccatum veniale potest impediri
poenitentiae opus ne sit poenitentiae; quia peccatum veniale impedit
actum virtutis, quamvis non tollat habitum; et sic impedire potest
veniam peccati.
Ad secundum dicendum, quod verbum Hieronymi intelligendum est
secundum quid, et non simpliciter: quia quantum ad unam circumstantiam
unum peccatum potest esse gravius illo quod est gravius simpliciter.
Vel dicendum, quod etiam aperte peccare non semper est mortale, sed
quandoque veniale.
Ad tertium dicendum, quod philosophus loquitur, quando simulatio
amicitiae in nocumentum personae redundat.
Ad quartum dicendum, quod loquitur de hypocrita qui totum bonum quod
agit, ad ostentationem ordinat. Vel dicendum, quod loquitur quantum
ad hoc quod opera bona ex hypocrisi facta ad conspectum Dei non
perducunt.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod opera poenitentiae, exteriora
praecipue, nata sunt sanctitatem ostendere; et ideo eis utitur
hypocrisis intentionem poenitentiae rectae excludens; et propter hoc
directius impedit poenitentiae effectum quam alia vitia etiam graviora.
Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad secundum dicendum, quod inanis gloria surgit quandoque ex operibus
etiam recta intentione factis; sed hypocrisis semper intentionem
factorum pervertit, et ideo magis impedit poenitentiae fructum.
|
|