|
Postquam distinxit Magister poenitentiae partes, hic movet quasdam
quaestiones de partibus illis; et dividitur in partes duas: in prima
movet quaestiones; in secunda prosequitur eas, ibi: dicunt enim
quidam sine confessione oris et satisfactione operis neminem a peccato
mundari. Et haec pars dividitur in duas: in prima prosequitur unam
quaestionem de comparatione contritionis ad confessionem, utrum
scilicet per solam contritionem aut confessionem peccatum dimittatur;
in secunda prosequitur quaestiones de ipsa confessione, ibi: jam
secundum quaestionis articulum inspiciamus. Circa primum tria facit:
primo ponit rationes ad partem affirmativam; secundo ad negativam,
ibi: quod qui negant, eas determinare laborant; tertio determinat
veritatem, ibi: quid igitur super his sentiendum sit, quid tenendum?
Jam secundum quaestionis articulum inspiciamus. Hic prosequitur
quaestiones de ipsa confessione secundum se; et dividitur in partes
duas: in prima prosequitur quaestiones superius motas de confessione ex
parte ejus cui facienda est confessio; in secunda concludit ex dictis
responsionem ad quamdam quaestionem de necessitate confessionis, ibi:
si ergo quaeritur ad quid confessio sit necessaria (...) dicimus,
quia punitio peccati est. Prima in tres: in prima prosequitur
secundam quaestionem superius motam, scilicet utrum oporteat homini
confiteri, et an sufficiat confessio Deo facta, ponendo rationes ad
veritatem, et contra veritatem; in secunda prosequitur tertiam
quaestionem, scilicet an oporteat sacerdoti confiteri, vel possit
fieri cuicumque, ibi: nunc priusquam praemissis auctoritatibus
(...) respondeamus, tertiam quaestionem intueamur; in tertia
respondet ad objectiones secundae quaestionis contra veritatem factas,
ibi: cum igitur ex his aliisque pluribus testimoniis perspicuum fiat
(...) peccata primum Deo, deinde sacerdoti esse confitenda
(...) illud Joannis Chrysostomi non est ita intelligendum et
cetera. Prima in duas: in prima objicit contra veritatem; in secunda
pro ipsa, ibi: sed quod sacerdotibus confiteri oporteat, non solum
illa auctoritate Jacobi (...) sed etiam aliorum pluribus
testimoniis comprobatur. Nunc prius quam praemissis auctoritatibus
(...) respondeamus, tertiam quaestionem intueamur. Hic duo
facit: primo ostendit quod quando facultas adest, confessio facienda
est sacerdoti; secundo distinguit in hoc de confessione venialium vel
mortalium, secundum Bedam, ibi: Beda vero inter confessionem
venialium et mortalium distinguit. Hic est triplex quaestio. Prima
de justificatione impii. Secunda de contritione. Tertia de
confessione. De satisfactione autem in 15 dist. dictum est. Circa
primum quaeruntur quinque: 1 quid sit justificatio impii; 2 quae
praeexiguntur ad ipsam; 3 quae concurrunt ad ipsam; 4 de ordine
ipsorum; 5 qualis sit.
|
|