|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod praeparatio, per quam
aliquis facit quod in se est, ad justificationem non praeexigatur.
Ille enim qui ad peccandum nititur, non praeparat se ad faciendum quod
in se est. Sed aliquando aliquis justificatur qui ad peccatum tendit,
sicut de Paulo patet actuum 9. Ergo praedicta praeparatio ad
justificationem non praeexigitur.
2. Praeterea, major est caritas in Deo quam illa quam homini
praecipit. Sed homini praecipit ut benefaciat inimicis, Matth. 5.
Ergo ipse multo fortius benefacit justificando his qui peccando
inimicitias contra ipsum exercent; et sic idem quod prius.
3. Praeterea, Dei bonitate nihil majus cogitari potest. Sed bonum
est diffusivum sui, secundum Dionysium. Cum ergo major diffusio
bonitatis esset, si etiam renitentibus daretur gratia, videtur quod
gratiae infusio, per quam fit justificatio, praeparationem non
praeexigat.
1. Sed contra, ille qui clausum habet oculum materialem, non potest
lumen materiale suscipere. Sed ille qui se non praeparat faciendo quod
in se est, non aperit oculum spiritualem, quem peccando clausit.
Ergo non potest lumen gratiae spiritualis recipere; et sic non potest
justificari.
2. Praeterea, Augustinus dicit: qui creavit te sine te, non
justificabit te sine te. Ergo praeexigitur praeparatio ex parte
nostra.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod nihil sit in homine quod facere possit ut
ad gratiam habendam se praeparet. Quia super illud Exod. 7,
induravit cor ejus etc., dicit Glossa, quod ita induratum est cor
ejus, quod nihil poterat facere acceptabile Deo. Sed nihil ad
gratiam habendam praeparat nisi opus acceptabile Deo. Ergo non erat
in eo facere aliquid per quod se praepararet; et eadem ratio est de
aliis.
2. Praeterea, Augustinus dicit, quod cum fides justificationem
impetrat, voluntas concomitatur gratiam, non ducit; est pedissequa,
non praevia. Sed si homo posset se ad gratiam nondum habitam
praeparare, voluntas ejus esset praevia gratiae. Ergo non potest homo
aliquid facere per quod se ad gratiam praeparet.
3. Praeterea, nullus potest se ad gratiam praeparare nisi recte
agendo. Sed secundum Augustinum in Lib. Retract., a mortalibus
recte non vivitur nisi prius liberum arbitrium a peccati pravitate
liberetur; quod fit per gratiam. Ergo ante gratiam habitam non potest
se ad gratiam praeparare.
4. Praeterea, fides intentionem dirigit. Sed operatio quae sine
recta intentione fit, non potest ad gratiam praeparare. Ergo oportet
quod fides praecedat praeparationem; et ita cum fides ad gratiam
pertineat, ut Augustinus ex verbis apostoli probat; ante gratiam
praeparatio ad gratiam esse non potest.
1. Sed contra, Deus non praecipit homini impossibile. Sed
praecipit ei quod se ad gratiam aliquid faciendo praeparet, ut patet
Jac. 4, 8: appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Ergo
possibile est homini facere quod se ad gratiam praeparet.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod non sit necessarium eum qui facit quod in
se est, justificari. Illud enim quod fit gratis, fit ex
liberalitate, non ex necessitate. Sed justificamur gratis, ut patet
Rom. 3. Ergo non est necessarium quod justificemur, quantumcumque
simus praeparati.
2. Praeterea, Deus comparatur ad nos sicut figulus ad lutum, ut
patet Isai. 64, et Hierem. 18, et Rom. 9. Sed
quantumcumque lutum sit praeparatum, non est necessarium quod ex eo
formetur vas. Ergo quantumcumque homo sit praeparatus, non est
necessarium quod ei gratia infundatur.
3. Praeterea, illud quo posito necesse est alterum esse, videtur
sufficienter ad illud ordinari. Sed actus noster, qui sufficienter ad
aliquid ordinatur, dicitur esse meritorius illius. Ergo aliquis
merebitur justificationem secundum opera quibus se praeparavit, si
necessario ad praeparationem illam sequitur justificatio.
1. Sed contra, impossibile est summam veritatem mentiri. Sed ipsa
veritas promisit se gratiam daturum ei qui quod in se est, facit.
Zach. 1, 3: convertimini ad me, et ego convertar ad vos; et
Apoc. 3, 20: si quis aperuerit mihi, intrabo ad eum. Ergo
necesse est eum qui facit quod in se est, justificari.
2. Praeterea, Rom. 5, super illud: justificati ex fide, dicit
Augustinus in Glossa: Deus recipit confugientes ad se; aliter in eo
esset iniquitas. Sed impossibile est in Deo esse iniquitatem. Ergo
necessarium est quod justificet illos qui faciunt quod in se est.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod voluntas, quae est
susceptiva perfectionis justitiae, non potest huic perfectioni subjici
ab extrinseco agente cui nil conferat; quia hoc esset per violentiam
agens, quae in voluntatem non cadit, cum cogi non possit; et ideo
oportet quod ipsa cooperetur ad suam perfectionem; et haec cooperatio
dicitur praeparatio ad gratiam, quae facit quod in se est. Sed non
semper oportet quod talis praeparatio tempore justificationem
praecedat, sicut oportet in mutationibus naturalibus quod alteratio
tempore semper praecedat generationem; quia cum actus voluntatis sit in
sua potestate, a principio potest esse tantum intensus, quantum
sufficit ad praeparationem; sed dispositio naturalis ad formam
successive ad hanc intentionem procedit. In illis autem qui non per
propriam voluntatem culpam incurrunt, et usum voluntatis non habent,
non exigitur ex parte eorum aliqua praeparatio, sicut de pueris patet
in Baptismo.
Ad primum ergo dicendum, quod justificatio, de qua nunc loquimur,
semper est cum cooperatione voluntatis, quae praeparatio dicitur. Sed
haec cooperatio, ut dictum est, quandoque diu ante incipit quam gratia
infundatur; quandoque autem, quia perfecta est, statim
justificationem adjunctam habet; unde potest contingere quod aliquis
dum est in proposito et intentione peccandi, subito ejus voluntas
convertatur ad Deum, vel ex aliquo exteriori occasionem accipiens,
sicut fuit in Paulo; vel etiam ex aliquo interiori instinctu, quo cor
hominis movetur a Deo. Unde non sequitur quod talis gratiam habeat
non faciens quod in se est.
Ad secundum dicendum, quod homini non praecipitur quod illa bona
faciat inimicis suis quorum capaces non sunt, sed illa quae suscipere
possunt; et hoc Deus maxime implet, quia bona quibus capaces sunt,
scilicet naturalia, eis largitur qui contra ipsum peccando inimicitias
exercent. Boni tamen gratiae capaces non sunt nisi voluntate
consentiente; et sic quod ipse paratus est dare, illi recipere
nolunt.
Ad tertium dicendum, quod talis diffusio boni non potest intelligi
nisi aliquis perfectionem illam suscipiat, cui renitens non est capax;
et ideo ratio illa procedit ex falso.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod praeparatio quae exigitur in
materia ad hoc quod formam suscipiat, duo includit; scilicet quod sit
in debita proportione ad formam et ad agens quod debet formam inducere;
quia nihil se educit de potentia in actum. Debita autem proportio ad
suscipiendum actum agentis attenditur secundum debitam approximationem
ad agens. In spiritualibus autem non est intelligenda localis
approximatio, sed spiritualis, quae est dupliciter. Primo per
similitudinem naturae, secundum quod res corruptibiles dicuntur magis a
primo distare quam incorruptibiles in 2 de Gener., et propter hoc
debilius esse recipiunt; et similiter spiritualia propinquiora esse
Deo quam corporalia: et propter hoc Angeli, secundum Dionysium,
abundantius de divina bonitate recipiunt. Secundo secundum affectum;
quia, secundum Augustinum, Deo non loco, sed affectu propinquamus.
Sed debita proportio materiae ad formam est dupliciter; scilicet per
ordinem naturalem materiae ad formam, et per remotionem impedimenti.
Ad hoc ergo quod voluntas se ad gratiam justificantem praeparet,
oportet quod se in debita proportione ad Deum qui dat et ad gratiam
quae datur, ponat. Sed proportio ad Deum per naturae similitudinem
non est in potestate voluntatis; similiter nec proportio capacitatis
gratiae, quia haec ei praeexistunt a creatione; unde relinquitur quod
in ipsa voluntate sit appropinquare Deo per affectum et desiderium, et
ordinari ad gratiam per remotionem impedimenti, quod quidem
impedimentum est peccatum; et ideo per displicentiam peccati et
affectum ad Deum se aliquis ad gratiam praeparat; et quando haec duo
efficaciter facit, dicitur facere quod in se est; et gratiam recipit.
De primo horum dicitur Jac. 4, 8: appropinquate Deo, et
appropinquabit vobis; de secundo Apoc. 3, 20: si quis aperuerit
mihi, intrabo ad eum.
Ad primum ergo dicendum, quod si opus Deo acceptabile dicatur opus
meritorium, tunc planum est quod nec Pharao nec aliquis in peccato
mortali existens, potest facere opus Deo acceptum. Si autem omne
opus quod est bonum ex genere, et bona intentione factum, dicatur opus
acceptabile Deo; tunc dicitur Pharao non potuisse, non quia omnino
non potuerit, sed propter fixionem obstinatae voluntatis ad malum, in
quam inciderat divina gratia desertus.
Ad secundum dicendum, quod voluntas nostra est omnino pedissequa
respectu divinae gratiae, et nullo modo praevia; quia ipsa voluntas
bona, quae gratiam gratum facientem praecedit, ex Deo nobis
provenit, qui gratuita sua voluntate nos ad hoc provocat vel
flagellis, vel aliquo auxilio interiori aut exteriori. Nec tamen
voluntas haec est praevia, sed pedissequa respectu gratiae gratum
facientis; quia non est causa ipsius, sed aliqualiter ad ipsam viam
parat.
Ad tertium dicendum, quod sine gratia gratum faciente non potest recte
a mortalibus vita duci, secundum quod ly recte importat rectitudinem ad
finem ultimum pertingentem; potest tamen etiam sine ea recte aliquid
agi rectitudine quam habet actus ex materia et circumstantiis et fine
debito, sed non sine gratia quae dicitur gratuita Dei voluntas.
Ad quartum dicendum, quod recta intentio ad finem ultimum determinate
perducens, non potest esse sine fide; sed tamen finis ultimus,
scilicet Deus, potest esse in intentione ejus etiam qui finem non
habet, per generalem vel naturalem cognitionem quam de Deo habet;
unde etiam ille qui fidem non habet, potest se ad fidem habendam
praeparare et ad gratiam, si secundum suam cognitionem peccatum sibi
displiceat, et in Deum affectus ejus feratur.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod duplex est necessitas; scilicet
necessitas absoluta, et necessitas ex suppositione. De prima quidem
necessitate loquendo, non est necessarium eum gratiam recipere qui se
sufficienter ad gratiam parat; quia neque per se necessitas, secundum
quam Deum necesse est esse, neque necessitas coactionis vel
prohibitionis, in his quae divina voluntate fiunt, cadere potest.
Loquendo autem de necessitate quae est ex suppositione divini
propositi, quo propter benevolentiam suae bonitatis voluit unicuique
eam communicare secundum suam capacitatem, necessarium est quod
cuilibet materiae praeparatae forma infundatur. Non tamen eodem modo
est in omnibus formis; quia formae quae mediantibus secundis agentibus
in materia producuntur, necessario in materia disposita recipiuntur
necessitate conditionata in comparatione ad Deum, cujus virtute cetera
agentia agunt; sed necessitate absoluta per comparationem ad agentia
proxima, quae necessitate naturae agunt propter ordinem divinitus eis
impositum, quem praeterire non possunt. Formae autem quae immediate a
Deo inducuntur, non habent necessitatem absolutam ex parte agentis,
sed quaedam ex parte recipientis, sicut in perfectionibus quae sunt de
esse naturae, ut est anima rationalis. Formae autem quae non debentur
naturae, sicut gratia et virtutes, immediate a Deo productae, nihil
habent de necessitate absoluta, sed solum de necessitate ex
suppositione divini ordinis, ut dictum est.
Et per hoc patet responsio ad objecta; quia primae rationes procedunt
de necessitate (absoluta: nos autem loquimur de necessitate) ex
suppositione divini propositi.
|
|