|
Quaestiuncula 1
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod peccati remissio non sit
contritionis effectus. Solus enim Deus peccata remittit. Sed
contritionis nos sumus aliqualiter causa, quia actus noster est. Ergo
contritio non est causa remissionis culpae.
2. Praeterea, contritio est actus virtutis. Sed virtus sequitur
culpae remissionem; quia culpa et virtus non sunt simul in anima.
Ergo contritio non est causa remissionis culpae.
3. Praeterea, nihil impedit a perceptione Eucharistiae nisi culpa.
Sed contritus ante confessionem non debet accedere ad Eucharistiam.
Ergo nondum est consecutus remissionem culpae.
1. Sed contra est quod dicitur in Glossa super illud Psalm. 50:
sacrificium Deo spiritus contribulatus: contritio cordis est
sacrificium, in quo peccata solvuntur.
2. Praeterea, virtus et vitium eisdem causis corrumpuntur et
generantur, ut dicitur in 2 Ethic. Sed per inordinatum amorem
cordis peccatum committitur. Ergo per dolorem ex amore caritatis
ordinato causatum solvitur; et sic peccatum contritio delet.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod contritio non possit totaliter tollere
reatum poenae. Quia satisfactio et confessio ordinantur ad
liberationem a reatu poenae. Sed nullus ita perfecte conteritur, quin
oporteat eum confiteri et satisfacere. Ergo contritio nunquam est
tanta quod deleat reatum totum.
2. Praeterea, in poenitentia debet esse quaedam recompensatio poenae
ad culpam. Sed aliqua culpa per membra corporis exercetur. Ergo cum
oporteat ad debitam poenae recompensationem ut per quae peccat quis per
haec torqueatur; videtur quod nunquam possit poena talis peccati per
contritionem exsolvi.
3. Praeterea, dolor contritionis est finitus. Sed pro aliquo
peccato, scilicet mortali, debetur poena infinita. Ergo nunquam
potest esse tanta contritio quod totam poenam deleat.
1. Sed contra est, quod Deus plus acceptat cordis affectum quam
etiam exteriorem actum. Sed per exteriores actus absolvitur homo a
poena et a culpa. Ergo et similiter per cordis affectum, qui est
contritio.
2. Praeterea, exemplum hujus de latrone habetur cui dictum est:
hodie mecum eris in Paradiso; propter unicum poenitentiae actum.
Utrum autem totus reatus per contritionem semper tollatur, supra,
dist. 14, qu. 2, art. 1, quaestiunc. 2, quaesitum est, ubi
de poenitentia hoc ipsum quaerebatur.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod contritio parva non sufficiat ad
deletionem magnorum peccatorum. Quia contritio est medicina peccati.
Sed corporalis medicina quae sanat morbum corporalem minorem, non
sufficit ad sanandum majorem. Ergo minima contritio non sufficit ad
delendum maxima peccata.
2. Praeterea, supra dictum est, quod oportet de majoribus peccatis
magis conteri. Sed contritio non delet peccatum, nisi sit secundum
quod oportet. Ergo minima contritio non delet omnia peccata.
1. Sed contra, quaelibet gratia gratum faciens delet omnem culpam
mortalem, quia simul cum ea stare non potest. Sed quaelibet contritio
est gratia gratum faciente informata. Ergo quantumcumque sit parva,
delet omnem culpam.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod contritio potest
dupliciter considerari; vel inquantum est pars sacramenti, vel
inquantum est actus virtutis; et utroque modo est causa remissionis
peccati, sed diversimode: quia inquantum est pars sacramenti, primo
operatur ad remissionem peccati instrumentaliter, sicut et de aliis
sacramentis, in 1 dist., quaest. 1, art. 4 quaestiunc. 1,
patuit: inquantum autem est actus virtutis, sic est quasi causa
materialis remissionis peccati, eo quod dispositio est quasi necessitas
ad justificationem, ut supra dictum est. Dispositio autem reducitur
ad causam materialem, si accipiatur dispositio quae disponit materiam
ad recipiendum; secus autem est de dispositione agentis ad agendum,
quia illa reducitur ad genus causae efficientis.
Ad primum ergo dicendum, quod solus Deus est causa efficiens
principalis remissionis peccati; sed causa dispositiva potest etiam
esse ex nobis; et similiter causa sacramentalis: quia formae
sacramentorum sunt verba a nobis prolata, quae habent virtutem
instrumentalem gratiam inducendi, qua peccata remittuntur.
Ad secundum dicendum, quod peccati remissio uno modo praecedit
virtutem et gratiae infusionem, et alio modo sequitur: et secundum hoc
quod sequitur, actus a virtute elicitus potest esse causa aliqua
remissionis culpae.
Ad tertium dicendum, quod dispensatio Eucharistiae pertinet ad
ministros Ecclesiae; et ideo ante remissionem peccati per ministros
Ecclesiae non debet aliquis ad Eucharistiam accedere, quamvis sit
sibi culpa quo ad Deum remissa.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod intensio contritionis potest
attendi dupliciter. Uno modo ex parte caritatis, quae displicentiam
causat; et sic contingit tantum intendi caritatem in actu, quod
contritio inde sequens merebitur non solum culpae amotionem, sed etiam
absolutionem ab omni poena. Alio modo ex parte doloris sensibilis quem
voluntas in contritione excitat; et quia illa poena etiam quaedam est,
tantum potest intendi, quod sufficiat ad deletionem poenae et culpae.
Ad primum ergo dicendum, quod aliquis non potest esse certus quod
contritio sua sit sufficiens ad deletionem poenae et culpae; et ideo
tenetur confiteri et satisfacere; maxime cum contritio vera non
fuerit, nisi propositum confitendi habuisset annexum; quod debet ad
effectum deduci etiam propter praeceptum quod est de confessione datum.
Ad secundum dicendum, quod sicut gaudium interius redundat etiam ad
exteriores corporis partes, ita etiam et dolor interior ad exteriora
membra derivatur; unde dicitur Prov. 17, 22: spiritus tristis
exsiccat ossa.
Ad tertium dicendum, quod dolor contritionis, quamvis sit finitus
quantum ad intensionem, sicut etiam et poena peccato mortali debita
finita est; habet tamen infinitam virtutem ex caritate qua informatur;
et secundum hoc potest valere ad deletionem culpae et poenae.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod contritio, ut saepe dictum
est, habet duplicem dolorem. Unum rationis, qui est displicentia
peccati commissi; et hic potest esse adeo parvus quod non sufficiet ad
rationem contritionis, ut si minus displiceret ei peccatum quam debeat
displicere separatio a fine; sicut etiam amor potest esse ita
remissus, quod non sufficiat ad rationem caritatis. Alium dolorem
habet in sensu; et parvitas hujus non impedit rationem contritionis:
quia non se habet essentialiter ad contritionem, sed quasi ex accidenti
ei adjungitur; et iterum non est in potestate nostra. Sic ergo
dicendum, quod quantumcumque parvus sit dolor, dummodo ad contritionis
rationem sufficiat, omnem culpam delet.
Ad primum ergo dicendum, quod medicinae spirituales habent efficaciam
infinitam ex virtute infinita quae in eis operatur; et ideo illa
medicina quae sufficit ad curationem parvi peccati, sufficit etiam ad
curationem magni; sicut patet de Baptismo, quo et magna et parva
peccata solvuntur; et similiter est de contritione, dummodo ad
rationem contritionis pertingat.
Ad secundum dicendum, quod hoc sequitur ex necessitate, quod unus
homo plus doleat de peccato majori quam de minori, secundum quod magis
repugnat amori qui dolorem causat. Sed tamen si unus alius haberet
tantum de dolore pro majori quantum ipse habet pro minori, sufficeret
ad remissionem culpae.
|
|