|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Baptismus Joannis non
fuerit sacramentum. Joan. 3, super illud: erat Joannes baptizans
etc., dicit Glossa: quantum catechumenis nondum baptizatis prodest
doctrina fidei, tantum profuit Baptismus Joannis ante Baptismum
Christi. Sed catechismus non est sacramentum, sed sacramentale.
Ergo Baptismus Joannis non erat sacramentum sed sacramentale.
2. Praeterea, omne sacramentum est alicujus legis sacramentum. Sed
Baptismus Joannis non erat sacramentum legis naturae, neque legis
veteris: quia, sicut Augustinus dicit, nulli praecedentium
prophetarum fuit datum baptizare, nisi Joanni soli, quod non
contingit de sacramentis veteris legis; similiter non est sacramentum
novae legis, quia praedicationem Christi praecessit. Ergo non erat
sacramentum.
1. Sed contra, sacramentum est sacrae rei signum. Sed Baptismus
Joannis figurabat Baptismum Christi. Ergo erat sacramentum.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod non baptizaverit sub hac forma: ego
baptizo te in nomine venturi. Christus enim, in cujus nomine
baptizabat, jam venerat. Ergo non competebat forma illa pro tempore
illo.
2. Praeterea, eadem est fides de Christo venturo quae erat in
patribus et de Christo qui jam venit, quam nos habemus. Ergo eadem
est forma Baptismi in nomine venturi, et in nomine Christi. Ergo
Baptismus idem. Sed apostoli baptizaverunt in nomine Christi, ut
infra dicetur. Si ergo Joannes baptizavit in nomine venturi, idem
fuit Baptisma Joannis et apostolorum Christi; quod falsum est.
1. Sed contra est quod dicitur Act. 19, 4: baptizabat Joannes
populum dicens, in eum qui venturus est post ipsum, ut crederent.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod non fuit institutus a Deo. Nullum enim
sacramentum a Deo institutum nominatur a ministro; non enim dicitur
Baptismus Petri. Sed Baptismus ille dicitur Baptismus Joannis.
Ergo non fuit a Deo institutus.
2. Praeterea, sacramenta legis naturae, quae ad sacramenta Christi
disponebant, a Deo institutionem non habuerunt, sed ex voto
celebrabantur, secundum Hugonem. Sed Baptismus Joannis fuit
praeparatorius ad sacramenta Christi. Ergo non debuit habere
institutionem a Deo.
1. Sed contra est quod dicitur Joan. 1, 33: qui me misit
baptizare in aqua, ille mihi dixit: super quem videris spiritum
descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in spiritu
sancto.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod debuit statim Christo baptizato
cessare. Quia super illud Joan. 1: vidit Joannes Jesum venientem
ad se, dicit Augustinus: baptizatus est dominus Baptismo Joannis,
et cessavit Baptismus Joannis.
2. Praeterea, Baptismus Joannis erat praeparatorius ad Baptismum
Christi. Sed Baptismus Christi incepit statim Christo baptizato:
quia tactu mundissimae suae carnis vim regenerativam contulit aquis, ut
dicit Beda. Ergo statim debuit cessare.
1. Sed contra est quod legitur Joan. 3, quod post Baptismum
Christi baptizabat Joannes, et discipuli ejus similiter baptizabant.
Ergo Baptismus Joannis non cessavit statim Christo baptizato.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod secundum Hugonem de
sancto Victore, secundum processum temporis et majorem propinquitatem
ad tempus gratiae, oportuit alia et alia sacramenta institui. Unde
quia in Joanne quodammodo incepit tempus gratiae (quia lex, et
prophetae usque ad Joannem, Matth. 11, 13), non quasi ab ipso
esset gratia, sed quia ad gratiam viam praeparabat; ideo ejus
Baptismus fuit aliquod sacramentum; quod quidem erat initiatio quaedam
sacramentorum gratiae, quamvis gratia in eo non conferretur. Unde
dicendum, quod Baptismus Joannis sacramentum erat quodammodo medium
inter sacramenta veteris et novae legis, sicut dispositio ad formam
media est quodammodo inter privationem et formam. Conveniebat enim
quodammodo cum sacramentis veteris legis in hoc quod erat signum
tantum; cum sacramentis autem legis novae in materia, et quodammodo in
forma.
Ad primum ergo dicendum, quod Baptismus Joannis habet aliquid simile
cum sacramentalibus Baptismi, inquantum erat dispositio ad Baptismum
Christi; sed inquantum praecessit institutionem Baptismi Christi,
differt a sacramentalibus, et est sacramentum per se; sicut sacramenta
veteris legis, quae etiam suo modo, licet non tam de propinquo, ad
sacramenta novae legis disponebant.
Ad secundum dicendum, quod dispositio reducitur ad genus formae ad
quam disponit; et ideo Baptismus Joannis reducitur ad sacramenta
novae legis, sicut incompletum in genere illo; et hoc patet ex ordine
procedendi quem Magister servat.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod utilitas rei ex forma sua
consequitur; et ideo formae sacramentorum ostendunt illud ex quo
sacramenta et efficaciam et utilitatem habent. Et quia utilitas
Baptismi Joannis tota erat disponere ad Christum, ideo haec erat sua
forma competens, ut in nomine venturi baptizaret.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis jam venisset in carne, non
tamen jam venerat ad baptizandum, et alia salutis nostrae opera
exercendum.
Ad secundum dicendum, quod fides, cum sit cognitio quaedam, respicit
rei veritatem; et quia diversitas temporum significatorum non
diversificat veritatem, nec fides penes hoc diversificatur. Sed
sacramenta respiciunt effectum; et quia non eodem modo se habet ad
actum hoc quod jam est et hoc quod expectatur futurum, quia ad id quod
expectatur futurum, actus ordinantur ut disponentes, ab eo autem quod
jam est, effective aliquid producitur; ideo diversificatio formae per
futurum et praesens designant diversitatem sacramenti.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod Joannes suum Baptismum
instituit praecepto divino. Unde patet quod institutio ipsius fuit a
Deo per auctoritatem, et ab ipso Joanne per ministerium.
Ad primum ergo dicendum, quod propter tres rationes Baptismus a
Joanne nomen accepit. Primo, quia ipse fuit sui Baptismi institutor
aliquo modo; Petrus autem nullo modo Baptismi quo baptizabat.
Secundo, quia nihil in illo Baptismo efficiebatur quod Joannes non
faceret. Tertio, quia sibi soli erat datum illius Baptismi
ministerium.
Ad secundum dicendum, quod fides magis determinabatur secundum
appropinquationem ad Christum; et ideo etiam sacramenta, quae quaedam
fidei protestationes sunt, magis a Christo remota, minus determinata
esse debuerunt. Et quia Baptismus Joannis de propinquo ad Christi
sacramenta disponebat, ideo debuit magis habere determinationem quam
sacramenta legis naturae.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod cessatio Baptismi Joannis
potest accipi dupliciter. Uno modo quando cessavit totaliter; et hoc
fuit Joanne in carcerem misso, quia ministerium illud soli Joanni
concessum est. Alio modo quantum ad maximum suum posse; et sic
cessavit baptizato Christo: quia ex tunc ejus Baptismus non fuit
praecipuus, sed alius fuit eo dignior; sicut cessat officium legati
domino suo superveniente, quamvis et aliqua exerceat.
Et per hoc patet solutio.
|
|