|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Baptismus Joannis
gratiam contulerit. Luc. 3, 3: erat Joannes baptizans, et
praedicans Baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum. Sed
remissio peccatorum non fit sine gratia. Ergo Baptismus ille gratiam
contulit.
2. Praeterea, Damascenus dicit: purgat Joannes spiritum per
aquam. Sed purgatio spiritualis non fit sine gratia. Ergo ille
Baptismus gratiam contulit.
3. Praeterea, Augustinus dicit contra Donatistas: ita credam
Joannem baptizasse in aqua in remissionem peccatorum, ut ab eo
baptizatis in spe remitterentur peccata. Sed spes de remissione
peccatorum non potest esse nisi per gratiam. Ergo Baptismus ille
gratiam contulit.
4. Praeterea, Baptismus Joannis propinquior fuit Baptismo
Christi quam circumcisio; sed circumcisio gratiam contulit, ut dictum
est, dist. 1, quaest. 2, art. 4, quaestiunc. 3. Ergo multo
fortius Baptismus Joannis.
5. Praeterea, sacramentum non instituitur, nisi ad causandum
gratiam, vel significandum. Sed gratia sufficienter per sacramenta
veteris legis erat significata. Si ergo Baptismus Joannis gratiam
non contulit, pro nihilo institutus fuit.
1. Sed contra, gratia non confertur sine spiritu sancto. Sed in
Baptismo Joannis non conferebatur spiritus sanctus, sed aqua tantum,
ut patet Act. 1, 3: Joannes quidem baptizavit aqua; vos autem
baptizabimini spiritu sancto. Ergo in illo Baptismo non erat gratia.
2. Praeterea, non est idem effectus dispositionis et perfectionis.
Si ergo Baptismus Joannis disponebat ad Baptismum Christi, cujus
est gratiam conferre: quia gratia et veritas facta est per Jesum
Christum, Joannes 1, 17, videtur quod Baptismus Joannis
gratiam non contulit.
Respondeo dicendum, quod hoc ab omnibus conceditur, quod non
efficiebatur aliquid per Baptismum Joannis quod non esset operatio
hominis. Et quia gratia non potest ab homine dari, ideo patet quod
Baptismus Joannis gratiam non conferebat.
Ad primum ergo dicendum, quod illa auctoritas sic exponenda est, ut
referatur ad diversa Baptismata hoc modo. Erat Joannes baptizans,
scilicet Baptismate suo, et praedicans, scilicet Baptismum
Christi, qui est in remissionem peccatorum. Si autem referatur
utrumque ad Baptismum Joannis, sic dicitur esse in remissionem
peccatorum: quia baptizatis imponebat dignos fructus poenitentiae
agere, quibus peccatorum remissionem consequerentur. Unde Baptismus
ille erat quasi quaedam protestatio, et professio poenitentiae.
Ad secundum dicendum, quod Baptismus ille purgare dicitur modo
praedicto: vel etiam materialiter a sordibus corporalibus in signum
spiritualis purgationis per Christum futurae; vel a caecitate
ignorantiae per doctrinam Joannis Christum annuntiantis.
Ad tertium dicendum, quod spes semper ex gratia procedit, non tamen
semper ex gratia habita, sed quandoque ex gratia expectata; et sic
Baptismus Joannis spem faciebat remissionis peccatorum, non conferens
gratiam, sed promittens eam in hoc quod praefigurabat Baptismum
Christi, quo gratia daretur.
Ad quartum dicendum, quod quamvis Baptismus Joannis magis conveniret
cum Baptismo Christi quam circumcisio quantum ad materiam, non tamen
conveniebat magis quantum ad causam institutionis: quia circumcisio ad
necessitatem instituta erat ut remedium contra originale; sed
Baptismus Joannis, ut assuefaceret ad Baptismum Christi.
Ad quintum dicendum, quod Baptismus Joannis expressius figurabat
Baptismum Christi quam sacramenta veteris legis propter majorem
similitudinem ad ipsum; et ideo magis de propinquo praeparabat ad ipsum
in significatione, et quadam poenitentiae protestatione.
|
|