|
Quaestiuncula 1
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christo non competeret
baptizari Baptismo Joannis. Baptismus enim Joannis erat Baptismus
poenitentiae, ut dicitur Luc. 3. Sed Christo non competit
poenitentia, sicut nec peccatum. Ergo nec baptizari Baptismo
Joannis.
2. Praeterea, omnis Christi actio nostra est instructio. Sed non
instruimur baptizari Baptismo Joannis. Ergo non debuit Christus
illo Baptismo baptizari.
1. Sed contra est quod ipse ad Baptismum Joannis vadens dixit: sic
decet nos implere omnem justitiam; Matth. 3, 15.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod nulli alii hoc Baptismo debuerunt
baptizari. Hoc enim est solius Christi ut a sacramentis non
accipiat, sed magis eis conferat. Sed Baptismus Joannis erat tale
sacramentum a quo non poterat aliquid accipi. Ergo soli Christo
competebat.
2. Praeterea, sacramenta eadem ratione omnibus competunt. Sed non
erat necessarium quod omnes Baptismo Joannis baptizarentur. Ergo
nulli praeter Christum ipso baptizari debuerunt.
1. Sed contra est quod dicitur Matth. 3, 5: egrediebantur ad
illum Hierosolymitae universi, et baptizabantur ab eo.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod debuerunt illo Baptismo pueri
baptizari. Erat enim ille Baptismus signum Baptismi Christi. Sed
Baptismus Christi competit pueris. Ergo et ille.
2. Praeterea, circumcisio dabatur etiam pueris, et eis
principaliter. Sed Baptismus Joannis est medium inter circumcisionem
et Baptismum Christi, qui datur indifferenter magnis et parvis.
Ergo et Baptismus Joannis parvis dari debuit.
1. Sed contra, quia Baptismus ille erat ut assuescerent ad
Baptismum Christi. Sed hoc non poterat esse nisi ratione illorum qui
discretionem habebant. Ergo pueris ille Baptismus non competebat.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum, quod Christus pluribus de causis a Joanne
baptizari voluit, quarum tres tanguntur in Glossa Marc. 1;
scilicet propter humilitatem implendam (ut ipsemet dicit Matth.
3); ut Baptismum Joannis approbaret, et ut aquas consecraret suae
carnis tactu, et sic Baptismum suum institueret. Quartam causam
tangit Augustinus, ut scilicet ostenderet non interesse quis a quo
baptizaretur. Quintam tangit in Lib. quaestionum veteris et novi
testamenti, scilicet ad exemplum Baptismi proponendum illis qui erant
futuri filii Dei per fidem. Sextam tangit Chrysostomus, ut scilicet
in Baptismo miracula ostendens, evacuaret illorum errorem qui Joannem
Christo majorem credebant.
Ad primum ergo dicendum, quod, sicut dictum est, Christus a
sacramentis nihil accepit; et ideo non dicitur Baptismus Joannis
Baptismus poenitentiae quo ad Christum, sed quo ad alios qui ad
poenitentiam per ipsum praeparabantur; sicut etiam circumcisio Christi
non fuit in remedium originalis peccati, a quo Christus immunis erat.
Ad secundum dicendum, quod actio Christi nostra est instructio, non
ut eodem modo agamus sicut Christus fecit, sed ut pro modo nostro
Christum imitemur; et ideo per Baptismum suum dedit nobis exemplum,
ut baptizaremur illo Baptismo qui nobis competit, per quem scilicet
remissionem peccatorum consequamur.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod, sicut dicit Augustinus in
Lib. de Baptismo contra Donatistas, si Joannes solum Christum
baptizasset, videretur melioris Baptismi dispensator, quanto melior
erat qui baptizabatur, et si omnes baptizasset videretur quod Christi
Baptismus non sufficeret ad salutem; et ideo quosdam alios
baptizavit, sed non omnes.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis alii a Baptismo Joannis non
acciperent gratiam; accipiebant tamen quoddam signum gratiae
suscipiendae, et servandae poenitentiae.
Ad secundum patet solutio ex dictis.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod Baptismus Joannis erat
Baptismus poenitentiae; et quia pueris non competit poenitentia, ideo
non competebat eis ille Baptismus. Nec est simile de Baptismo
Christi et circumcisione, quae ordinantur contra originale peccatum,
quod in pueris est.
Et per hoc patet solutio ad objecta.
|
|