|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod baptizati Baptismo
Joannis, non debebant baptizari Baptismo Christi. Actor. enim 8
dicitur, quod apostoli in Samariam venientes, illos qui baptizati
erant in nomine Jesu, non baptizabant, sed tantum manus imponebant.
Cum ergo Baptismus in nomine Jesu sine collatione spiritus sancti sit
Baptismus Joannis, videtur quod baptizati Baptismo Joannis, non
baptizabantur Baptismo Christi.
2. Praeterea, Hieronymus super illud: effundam de spiritu meo,
dicit: quod haec est causa quare quidam baptizati a Joanne, Baptismo
Christi iterum baptizati sunt a Paulo, Actor. 20 quia fidem
Trinitatis non habebant, quia neque si spiritus sanctus est
audierant. Si ergo aliqui baptizati essent a Joanne, fidem
Trinitatis habentes, videtur quod iterum baptizari non debuerint
Baptismo Christi.
3. Praeterea, in apostolis debuit ostendi omne illud quod est
necessarium ad salutem. Sed apostolis post Baptismum Joannis solus
Baptismus spiritus sancti praenuntiatur, Actor. 1. Ergo non erat
necessarium quod Baptismo Christi iterum baptizarentur.
4. Praeterea, ad Baptismum requiritur aqua et spiritus sanctus.
Sed per Baptismum Joannis erat facta ablutio aquae. Ergo non
oportebat nisi quod suppleretur quod deerat, scilicet spiritus
sanctus.
1. Sed contra est quod dicitur Joannis 3, 5: nisi quis renatus
fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei.
Sed Baptismus Joannis non regenerabat aliquo modo. Ergo necessarium
erat ut iterum Baptismo Christi baptizarentur.
2. Praeterea, Augustinus dicit, quod baptizabat Joannes et non
est baptizatum. Sed de necessitate salutis tempore gratiae est quod
homo sit baptizatus, vel saltem propositum Baptismi habuerit. Ergo
oportebat eos qui Baptismum Joannis acceperant, iterum baptizari
Baptismo Christi.
3. Praeterea, impositio manuum praecedente Baptismo Joannis non
imprimebat characterem baptismalem. Sed character talis est de
necessitate salutis vel in actu vel in proposito. Ergo oportebat quod
baptizati Baptismo Joannis iterum baptizarentur Baptismo Christi,
et non sufficiebat eis manus impositio.
Respondeo dicendum, quod circa hoc est duplex opinio. Quidam enim
dicunt, quod Baptismus Joannis erat praeparatorius ad Christum
suscipiendum; et ideo si quis Baptismum Joannis suscepisset in eo
sistens, non referens ad Christum, Baptismus in eo frustraretur a
fine suo; et ideo oportebat eum iterum baptizari Baptismo Christi.
Si autem non figeret spem suam in Baptismo Joannis, sed ulterius
referret ad Christum, sic ex gratia Christi et Baptismo Joannis
praeaccepto efficiebatur quasi unum quid; et ideo non oportebat quod
iterum aqua baptizaretur, sed solum quod spiritum sanctum per manus
impositionem acciperet; et haec videtur fuisse Magistri opinio in
littera. Sed quia sacramenta novae legis ex ipso opere operato
efficaciam habent, ideo videtur quod spes et fides illius qui
Baptismum suscipit, nihil faciat ad sacramentum, quamvis posset
facere ad rem sacramenti impediendam vel promovendam. Unde
quantumcumque spem suam aliquis ad Christum referret baptizatus
Baptismo Joannis, Baptismum novae legis non consequebatur; et ideo
si Baptismus novae legis est de necessitate salutis, oportebat quod
iterum illo Baptismo baptizaretur. Praeterea est generale in omnibus
sacramentis, quod si omittatur quod est de substantia sacramenti,
oportet id sacramentum iterari. Unde cum non esset forma debita in
Baptismo Joannis, oportebat quod iteraretur Baptismus. Et hoc
habet communior opinio, quae etiam ex verbis Augustini confirmatur,
qui dicit super Joan., Hom. 5: qui baptizati sunt Baptismate
Joannis, non eis sufficit: baptizandi enim sunt Baptismate
Christi.
Et ideo secundum hoc dicendum ad primum, quod ibi agitur de illis qui
baptizati erant a Philippo, de quo constat quod Baptismo Christi
baptizaverat. Sed non erat ibi spiritus sanctus ad robur, sicut in
confirmatione datur: quia ille non fuit Philippus apostolus, sed unus
de septem diaconibus, et ideo non poterat manus imponere, quia hoc
episcoporum est; et propter hoc missi sunt ad hoc Petrus et Joannes.
Ad secundum dicendum, quod Hieronymus non vult tangere causam
rebaptizationis, sed insufficientiam fidei ipsorum ad salutem, ut
patet ex verbis praecedentibus. Praemittit enim: qui dicit se credere
in Christum, et non credit in spiritum sanctum, nondum habet claros
oculos. Insufficientiam autem fidei non posset esse causa quare aliqui
baptizarentur, sed quare instruendi essent, sicut et nunc fit.
Ad tertium dicendum, quod apostoli creduntur baptizati fuisse
Baptismo Christi, quamvis scriptum non inveniatur, ut dicitur in
Glossa Joan. 13 super illud: qui lotus est, non indiget nisi ut
pedes lavet. Ex quo enim ipsi alios baptizabant, ut habetur Joan.
3, videtur quod et ipsi venientes ad Christum baptizati fuerint. Si
tamen Christus, qui habuit potestatem remittendi peccata, et qui
virtutem suam sacramentis non alligavit, eos sine Baptismo ex
privilegio quodam sanctificare voluisset, non esset ad consequentiam
trahendum. Ex auctoritate autem inducta non habetur quod apostoli
tantum Baptismo Joannis baptizati erant; sed comparatio quaedam
Baptismi flaminis ad Baptismum Joannis.
Ad quartum dicendum, quod ad Baptismum requiritur aqua cum debita
forma. Joannes autem non observabat formam Baptismi Christi, nec
iterum erat in eo efficacia sicut in Baptismo Christi; et ideo, quia
omittebantur ea quae erant de necessitate sacramenti, oportebat iterum
baptizari.
|
|