|
Quorum alia remedium contra peccatum praebent (...) alia gratia et
virtute nos fulciunt. Omnia sacramenta novae legis sunt in remedium,
et gratiam conferunt, ut dictum est. Ergo distinctio illa nulla
videtur. Et dicendum, quod illa distinctio sacramentorum sumitur
secundum id ad quod principaliter ordinantur. Quamvis ergo omnia
sacramenta aliquo modo gratiam conferant, et in remedium sint, quaedam
tamen principaliter ordinata sunt in remedium, contra aliquem specialem
morbum, ut matrimonium contra concupiscentiam; quaedam vero de sui
propria intentione sunt ordinata ad remedium morbi, et ad gratiam,
sicut Baptismus, qui est spiritualis regeneratio, per quam vetus homo
corrumpitur, et novus generatur; quaedam autem, quia gratiam
praesupponunt, ordinantur ad gratiae perfectionem sicut Eucharistia;
et sic intelligenda sunt verba Magistri: non utique propter remedium,
sed ad sacramentum; et debet accipi sacramentum large pro quolibet
signo rei sacrae. Baptismum Christi Joannes suo Baptismo
praenuntiavit. Ideo Baptismus Christi potius quam alia sacramenta
novae legis praeparatorium habuit, quia Baptismus est janua
sacramentorum, et ipse facit aliis viam; unde praeparatorio sacramenta
alia non indigebant. Iterum baptizabantur, immo verum Baptisma
accipiebant. Ex hoc patet quod praecedens Baptismus non reputabatur
aliquibus pro Baptismo: quia qui Baptisma Christi accipiebant, non
iterato baptizabantur, sed verum Baptisma de novo accipiebant; et
ideo quasi corrigens quod dixerat: iterum baptizabantur, addit, immo
verum Baptisma accipiebant; et sic Magister per verba Hieronymi suam
intentionem probare non potest.
|
|