|
Quaestiuncula 1
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod confessio esse non
possit informis. Eccli. enim 17, 26, dicitur: a mortuo, velut
qui non est, perit confessio. Sed ille qui non habet caritatem, est
mortuus; quia ipsa est animae vita. Ergo absque caritate non potest
esse confessio.
2. Praeterea, confessio dividitur contra contritionem et
satisfactionem. Sed contritio et satisfactio nunquam possunt extra
caritatem fieri. Ergo nec confessio.
3. Praeterea, in confessione oportet quod os cordi concordet; quia
hoc ipsum nomen confessionis requirit. Sed ille qui adhuc manet in
affectu peccati quod confitetur, non habet cor ori conforme; quia
corde peccatum tenet quod ore damnat. Ergo talis non confitetur.
1. Sed contra, quilibet tenetur ad confessionem mortalium. Sed si
aliquis semel confessus est etiam in mortali existens, non tenetur
ulterius ad confitendum eadem peccata; quia cum nullus sciat se
caritatem habere, nullus sciret se confessum fuisse. Ergo non est de
necessitate confessionis quod sit caritate formata.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod non oporteat confessionem esse integram,
ut scilicet omnia peccata uni sacerdoti confiteatur aliquis. Quia
erubescentia facit ad diminutionem poenae. Sed quanto pluribus
sacerdotibus quis confitetur; tanto majorem erubescentiam patitur.
Ergo fructuosior erit confessio, si pluribus sacerdotibus dividat.
2. Praeterea, confessio ad hoc necessaria est in poenitentia, ut
poena secundum arbitrium sacerdotis, peccato taxetur. Sed sufficiens
poena potest imponi a sacerdotibus de diversis peccatis. Ergo non
oportet uni sacerdoti omnia peccata confiteri.
3. Praeterea, potest contingere quod post confessionem factam et
satisfactionem perfectam recordetur quis alicujus peccati mortalis,
quod dum confitebatur, in memoria non habebat; et tunc copiam proprii
sacerdotis, cui primo confessus fuerit, habere non poterit. Ergo
poterit illud solum peccatum alteri confiteri; et sic diversa peccata
diversis sacerdotibus confitebitur.
4. Praeterea, sacerdoti non debet fieri confessio de peccatis nisi
propter absolutionem. Sed quandoque sacerdos qui confessionem audit,
potest de quibusdam peccatis absolvere, non de omnibus. Ergo ad minus
in tali casu non oportet quod confessio sit integra.
1. Sed contra, hypocrisis est impedimentum poenitentiae, ut in
praecedenti dist. dictum est. Sed dividere confessionem, ad
hypocrisim pertinet, ut Augustinus dicit. Ergo confessio debet esset
integra.
2. Praeterea, confessio est poenitentiae pars. Sed poenitentia
debet esse integra, ut in 20 dist. Magister ostendit. Ergo et
confessio.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod possit per alium quis confiteri, vel per
scriptum. Quia confessio ad hoc necessaria est, ut per eam
conscientia poenitentis sacerdoti pandatur. Sed homo potest etiam per
alium, vel per scriptum, suam conscientiam sacerdoti manifestare.
Ergo non sufficit per scriptum, vel per alium, confiteri.
2. Praeterea, quidam non intelliguntur a propriis sacerdotibus
propter linguae diversitatem; et tales non possunt nisi per alios
confiteri. Ergo non est de necessitate sacramenti quod per seipsum
quis confiteatur; et ita videtur quod si per alium quis confessus
fuerit qualitercumque, quod sufficiat ei ad salutem.
3. Praeterea, de necessitate sacramenti est quod homo proprio
sacerdoti confiteatur, ut ex dictis patet. Sed aliquando proprius
sacerdos est absens, cui non potest poenitens propria voce loqui;
posset autem per scriptum, suam conscientiam ei manifestare. Ergo
videtur quod per scriptum ei suam conscientiam transmittere debeat.
1. Sed contra, homo tenetur ad confessionem peccatorum, sicut ad
confessionem fidei. Sed confessio fidei est ore facienda, ut patet
Rom. 10. Ergo et confessio peccatorum.
2. Praeterea, qui per seipsum peccavit, per seipsum debet
poenitere. Sed confessio est poenitentiae pars. Ergo poenitens debet
confiteri propria voce.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod illae conditiones sexdecim quae a
magistris assignantur, his versibus contentae, non requirantur ad
confessionem: sit simplex, humilis confessio, pura, fidelis, atque
frequens, nuda, discreta, libens, verecunda, integra, secreta,
lacrymabilis, accelerata, fortis et accusans, et sit parere parata.
Fides enim et simplicitas et fortitudo sunt per se virtutes. Ergo non
debent poni conditiones confessionis.
2. Praeterea, purum est quod non habet permixtionem: similiter
simplex compositionem et mixtionem aufert. Ergo superflue utrumque
ponitur.
3. Praeterea, peccatum semel commissum nullus tenetur confiteri nisi
semel. Ergo si homo peccatum non iterat, non oportet quod sit
poenitentia frequens.
4. Praeterea, confessio ordinatur ad satisfactionem. Sed
satisfactio quandoque est publica. Ergo et confessio non semper debet
esse secreta.
5. Praeterea, illud quod non est in potestate nostra, non
requiritur a nobis. Sed lacrymas emittere non est in potestate
nostra. Ergo non requiritur a confitente.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod confessio est actus
virtutis, et pars sacramenti. Secundum autem quod est actus
virtutis, est actus meritorius proprie; et sic confessio non valet
sine caritate, quae est principium merendi. Sed secundum quod est
pars sacramenti, sic ordinat confitentem ad sacerdotem, qui habet
claves Ecclesiae, qui per confessionem conscientiam confitentis
cognoscit; et secundum hoc confessio etiam potest esse in eo qui non
est contritus, quia potest peccata sua sacerdoti innotescere, et
clavibus Ecclesiae se subjicere. Et quamvis tunc non percipiat
absolutionis fructum, tamen recedente fictione percipere incipiet,
sicut etiam est in aliis sacramentis; unde non tenetur iterare
confessionem qui fictus accedit, sed tenetur postmodum fictionem suam
confiteri.
Ad primum ergo dicendum, quod auctoritas illa intelligenda est quantum
ad fructum confessionis percipiendum, quem nullus extra caritatem
existens percipit.
Ad secundum dicendum, quod contritio et satisfactio fiunt Deo; sed
confessio fit homini; et ideo de ratione contritionis et satisfactionis
est quod homo sit Deo per caritatem unitus, non autem de ratione
confessionis.
Ad tertium dicendum, quod ille qui peccata quae habet, narrat, vere
loquitur, et sic cor concordat verbis quantum ad substantiam
confessionis, quamvis cor discordet a confessionis fine.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod in medicina corporali oportet
quod medicus non solum unum morbum, contra quem medicinam dare debet,
cognoscat; sed etiam universaliter totam habitudinem ipsius infirmi,
eo quod unus morbus ex adjunctione alterius aggravatur; et medicina
quae uni morbo competeret, alteri nocumentum praestaret; et similiter
est in peccatis: quia unum aggravatur ex adjunctione alterius; et
illud quod uni peccato esset conveniens medicina, alteri incentivum
praestaret, cum quandoque aliquis contrariis peccatis infectus sit, ut
Gregorius in pastorali docet; et ideo de necessitate confessionis est
quod homo omnia peccata confiteatur quae in memoria habet: quod si non
facit, non est confessio, sed confessionis simulatio.
Ad primum ergo dicendum, quod etsi erubescentia sit multiplicior
quando dividit diversa peccata diversis, tamen omnes simul non sunt ita
magnae sicut illa una qua quis omnia peccata sua simul confitetur: quia
unum peccatum per se consideratum non ita demonstrat malam dispositionem
peccantis, sicut quando cum pluribus aliis consideratur: quia in unum
peccatum aliquis quandoque ex ignorantia vel infirmitate labitur; sed
multitudo peccatorum demonstrat malitiam peccantis, vel magnam
corruptionem ejusdem.
Ad secundum dicendum, quod poena a diversis sacerdotibus imposita non
esset sufficiens: quia quilibet consideraret tantum unum peccatum per
se, et non gravitatem ipsius quam habet ex adjunctione alterius; et
quandoque poena quae contra unum peccatum daretur, esset promotiva
alterius peccati. Praeterea sacerdos confessionem audiens vicem Dei
gerit; et ideo debet ei hoc modo fieri confessio sicut fit Deo in
contritione; unde sicut non esset contritio, nisi quis de omnibus
contereretur; ita non esset confessio, nisi quis de omnibus quae
memoriae occurrunt, confiteatur.
Ad tertium dicendum, quod quidam dicunt, quod quando aliquis
recordatur eorum quae prius oblitus fuit, debet iterum etiam ea quae
confessus fuerat, confiteri; et praecipue si non potest eumdem
habere, cui ante confessus fuerat, qui omnia cognoscit, ut totius
culpae quantitas uni sacerdoti innotescat. Sed hoc non videtur
necessarium: quia peccatum habet quantitatem et ex seipso, et ex
adjunctione alterius. Peccatorum autem de quibus confessus est,
manifestavit quantitatem quam ex seipsis habent. Ad hoc autem quod
sacerdos utramque quantitatem hujus peccati cujus fuerat oblitus,
cognoscat, sufficit quod hoc peccatum confitens dicat explicite, et
alia in generali, dicendo, quod cum alia multa confiteretur,
hujusmodi oblitus fuit.
Ad quartum dicendum, quod etiamsi sacerdos non possit de omnibus
absolvere, tenetur sibi omnia confiteri, ut quantitatem totius culpae
cognoscat, et de illis de quibus non potest absolvere, ad superiorem
remittat.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod confessio non solum est actus
virtutis, sed etiam pars sacramenti. Quamvis autem ad eam secundum
quod est actus virtutis, sufficeret qualitercumque fieret, etsi non
esset tanta difficultas in uno modo sicut in alio; tamen secundum quod
est pars sacramenti, habet determinatum actum, sicut et alia
sacramenta habent determinatam materiam. Et sicut in Baptismo ad
significandam interiorem ablutionem assumitur illud elementum cujus est
maximus usus in abluendo; ita in actu sacramentali ad manifestandum
ordinate assumitur ille actus quo maxime consuevimus manifestare,
scilicet per proprium verbum: alii enim modi sunt inducti in
supplementum istius.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut in Baptismo non sufficit
qualitercumque abluere, sed per elementum determinatum; ita nec in
poenitentia sufficit qualitercumque peccata manifestare, sed oportet
quod per actum determinatum manifestentur.
Ad secundum dicendum, quod in eo qui usum linguae non habet, sicut
mutus, vel qui est alterius linguae, sufficit quod per scriptum aut
nutum aut interpretem confiteatur: quia non exigitur ab homine plus
quam possit: quamvis homo non debeat Baptismum accipere nisi in aqua,
quia aqua est omnino ab exteriori, et nobis ab alio exhibetur. Sed
actus confessionis est a nobis; et ideo, quando non possumus uno
modo, debemus secundum quod possumus confiteri.
Ad tertium dicendum, quod in absentia proprii sacerdotis potest etiam
laico fieri confessio; et ideo non oportet quod per scriptum fiat:
quia plus pertinet ad necessitatem confessionis actus quam ille cui fit
confessio.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod dictarum conditionum quaedam
sunt de necessitate confessionis, quaedam de bene esse ipsius. Ea
autem quae sunt de necessitate confessionis; vel competunt ei secundum
quod est actus virtutis, vel secundum quod est pars sacramenti. Si
primo modo; aut ratione virtutis in genere, aut ratione specialis
virtutis, cujus est actus. Ex ipsa autem ratione actus virtutis in
genere sunt quatuor conditiones, ut in 2 Ethic. dicitur. Prima est
ut aliquis sit sciens; et quantum ad hoc confessio dicitur esse
discreta, secundum quod in actu omnis virtutis prudentia requiritur;
est autem haec discretio ut majora cum majori pondere confiteatur.
Secunda conditio est ut sit eligens, quia actus virtutum debent esse
voluntarii; et quantum ad hoc dicit libens. Tertia conditio est ut
propter debitum finem operetur; et quantum ad hoc dicit, quod debet
esse poenitentia pura, ut scilicet recta sit intentio. Quarta est ut
immobiliter operetur; et quantum ad hoc dicit quod debet esse fortis,
ut scilicet propter verecundiam non dimittat. Est autem confessio
actus poenitentiae virtutis; quae quidem primo initium sumit in horrore
turpitudinis peccati; et quantum ad hoc confessio debet esse
verecunda, ut scilicet non se jactet de peccatis propter aliquam
saeculi vanitatem admixtam. Secundo progreditur ad dolorem de peccato
commisso; et quantum ad hoc debet esse lacrymabilis. Tertio in
abjectione sui terminatur; et quantum ad hoc debet esse humilis, ut se
miserum confiteatur et infirmum. Sed ex propria ratione hujus actus
qui est confessio, habet quod sit manifestativa: quae quidem
manifestatio per quatuor impediri potest. Primo per falsitatem; et
quantum ad hoc dicit fidelis, idest vera. Secundo per obscuritatem;
et contra hoc dicit nuda, ut non involvatur obscuritate verborum.
Tertio per multiplicationem verborum; et contra hoc dicit, quod sit
simplex, ut non recitet in confessione nisi quod ad quantitatem peccati
pertinet. Quarto ut non subtrahatur aliquid de his quae manifestanda
sunt; et contra hoc dicit integra. Secundum autem quod confessio est
pars sacramenti, sic concernit judicium sacerdotis, qui est minister
sacramenti; unde oportet quod sit accusans ex parte confitentis;
parere parata per comparationem ad sacerdotem; secreta quantum ad
conditionem fori, in quo de occultis conscientiae agitur. Sed de bene
esse confessionis est quod sit frequens, et quod sit accelerata.
Ad primum ergo dicendum, quod non est inconveniens quod conditio unius
virtutis in actu alterius inveniatur, qui ab ipsa imperatur; vel quia
medium quod est unius virtutis principaliter, etiam aliae virtutes per
participationem habent.
Ad secundum dicendum, quod haec conditio, pura, intentionis excludit
perversitatem, a qua homo mundatur; sed simplex, alieni admixtionem.
Ad tertium dicendum, quod hoc non est de necessitate confessionis,
sed ad bene esse.
Ad quartum dicendum, quod propter scandalum aliorum, qui possunt ex
peccatis auditis ad malum inclinari, non debet confessio fieri in
publico, sed in occulto. Ex poena autem satisfactoria non
scandalizatur ita aliquis; quia quandoque pro parvo vel nullo peccato
similia opera satisfactoria fiunt.
Ad quintum dicendum, quod intelligendum est de lacrymis mentis.
|
|