|
Dicunt enim quidam, sine confessione oris et satisfactione operis
neminem a peccato mundari. Tertia opinio est quam Magister non
tangit, quod dimittatur culpa per contritionem sub conditione,
scilicet si confiteatur. Sed haec opinio minus habet de ratione quam
aliae: quia status salutis non dependet ex futuro: quia, sicut
dicitur Eccle. 11, 3: lignum ubi ceciderit, ibi erit. Unde
nihil est dictu quod homo ad statum salutis per dimissionem peccati
reducatur sub conditione confessionis simpliciter. Votum pro
operatione judicatur. Hoc intelligendum est tam in bonis quam in
malis, quando est votum plenum, ita quod nihil ab executione retardat
nisi impotentia. Si autem operatio adjuncta addat aliquid ad
voluntatem, sicut in illis operibus quae habent in ipso actu
delectationem voluntatem provocantem, tunc operatio addit etiam quantum
ad meritum vel demeritum substantiale; alias non, sed superaddit
operatio quantum ad aliquid adjunctum, quod est utilitas consequens
actum in bonis ut effectus ejus, vel nocumentum in malis. Non
dicitur: si ore confessus fuerit; sed, conversus ingemuerit. Ergo
videtur quod non requiratur oris confessio. Et dicendum, quod ipse
gemitus habet votum vocalis confessionis adjunctum. Nemo potest
confiteri, scilicet confessione efficaci ad salutem. Quae ut est vita
corporis, ita ejus vita Deus est. Non oportet quod sit similitudo
quantum ad omnia, sed solum quantum ad hoc quod sicut anima corpori
sensum et motum praebet per hoc quod est in corpore, ita Deus animae
spiritualiter quam inhabitat per gratiam. Non potest quisquam gratiam
Dei accipere, nisi purgatus ab omni peccato per poenitentiae
confessionem et per Baptismum. Haec tria purgantia sic
distinguuntur: quia Baptismus purgat a culpa originali et actuali;
sed poenitentia quantum ad contritionem a culpa actuali tantum;
confessio autem actu exercita directe a poena. Nemo dicat occulte,
ita scilicet quod sacerdoti non manifestet. Si erubui in conspectu
populi peccata mea confiteri; Job 31, 33. Ergo videtur quod
liceat publice confiteri. Et dicendum, quod nostra littera, quae
verior est, habet: si abscondi ut homo peccatum meum; in quo negatur
absconsio contra mandatum Dei facta. Sustinendo autem litteram quae
hic ponitur; dicendum, quod non licet publice confiteri, nisi forte
sit peccatum manifestum: quia talis humilitas proximo praejudicaret,
qui ex peccato manifestato posset scandalizari. Sed satisfactio in
manifesto facta quodammodo peccatum in conspectu populi confitetur.
Nullus debitae gravioris poenae accipit veniam, nisi qualemcumque
(...) solverit poenam. Haec auctoritas et sequens ostendunt quod
sine satisfactione peccatum non dimittitur; quod etiam haec opinio
dicebat. Quibusdam visum est sufficere, si soli Deo fiat confessio.
Hoc quod ponitur hic pro opinione, haeresis est, non quod explicite
sit contra aliquem articulum, vel praecedens vel sequens ad ipsum; sed
implicite aliquid contrarium fidei continet: quia sequitur quod claves
Ecclesiae non sint necessariae ad salutem; et in talibus antequam
determinetur per Ecclesiam quod ex eis sequatur aliquid contrarium
fidei, non judicatur haeresis esse; et sic Magister et Gratianus hoc
pro opinione ponunt. Sed nunc post determinationem Ecclesiae sub
Innocentio III factam, haeresis reputanda est. Revela viam tuam
ante dominum. Hic non loquitur de revelatione sacramentali, sed de
revelatione quae fit in supplicatione orationis. Non dico ut
confitearis ea conservo tuo, ut tibi exprobret. Dicito Deo, qui
curat ea. Qui enim confitetur sacerdoti etc. non confitetur ei ut
conservo, sed ut Deo. In se voluntariae excommunicationis ferunt
sententiam: non quod aliquis seipsum excommunicare possit, sed
excommunicatio hic large ponitur pro voluntaria cohibitione, qua
aliquis se subtrahit a sacris ex humilitate. Justitia enim sola
damnat. Haec loquitur Augustinus ex hypothesi, idest si Deus tantum
justitia uteretur contra nos sine misericordia: quia ad gratiam ipsius
post peccatum sine misericordia redire non possemus. Quanto pluribus
confitetur: non dividens peccata, sed integre omnibus. Consequitur
autem majorem veniam saltem propter erubescentiam et sacerdotis
intercessionem; vel etiam ex vi clavium, ut quidam dicunt. Sed de
hoc in propinqua dist. dicetur. Qui sciat ligare et solvere. Haec
scientia, etsi non sit major, tamen tanta debet esse ut sciat
distinguere inter peccatum et non peccatum, et peccatum mortale et
veniale; et si in aliquo esset dubitatio, posset ad discretiores
recurrere. Ponuntur autem multae conditiones aliae, quae ad
confessorem requiruntur, ut confitentes alliciat, quae his versibus
continentur: confessor dulcis, affabilis, atque suavis. Prudens,
discretus, mitis, plus, atque benignus. Non petat sacerdotes per
aliquam culpam ab Ecclesiae unitate divisos: quia tales executionem
ordinis non habent, et jurisdictione carent; et loquitur de divisione
per haeresim, aut schisma, aut excommunicationem.
|
|