|
Postquam determinavit Magister de poenitentia quantum ad totum et
partes ejus, hic incipit determinare de potestate ministrorum, quibus
hujus sacramenti dispensatio est commissa; et dividitur in partes
duas: in prima determinat de ipsa potestate, quae claves Ecclesiae
dicuntur; in secunda determinat de habentibus claves, 19 dist.,
ibi: postquam ostensum est quae sint claves apostolicae, et quis eorum
usus, superest investigare quando istae claves dentur, et quibus.
Prima in duas: in prima movet quaestionem ex praedictis de potestate
ministrorum; in secunda determinat eam, ostendens quae dicantur claves
Ecclesiae, et ad quid se extendant, ibi: claves istae non sunt
corporales, sed spirituales. Et haec pars in duas: in prima
determinat de clavibus Ecclesiae ordinatis ad peccatorum remissionem;
in secunda determinat de quibusdam circa peccatum existentibus, per
quorum ablationem peccatum remitti dicitur, ibi: hic quaeritur, quae
sit illa macula, et quae sint illae tenebrae interiores, a quibus
Deus interius animam purgat. Prima in duas: in prima determinat de
clavibus, in secunda de effectu earum, ibi: sed quaeritur, utrum a
peccato solvere valeat sacerdos. Circa primum duo facit: primo
ostendit quid sint claves; secundo ostendit quid sit usus earum, ibi:
usus vero harum clavium multiplex est. Sed quaeritur, utrum a peccato
solvere valeat sacerdos. Hic inquirit de effectu clavium; et
dividitur in partes duas: in prima ostendit quod potestas clavium non
se extendit ad remissionem culpae; quia hoc solius Dei est. In
secunda ostendit per quem modum sacerdotes dicuntur peccata remittere,
ibi: nec ideo tamen negamus sacerdotibus concessam potestatem
dimittendi et retinendi peccata. Circa primum tria facit: primo ponit
opinionem quorumdam qui dicebant, quod potestas clavium se extendat ad
remissionem poenae aeternae, quamvis non se extendat ad remissionem
culpae; secundo ponit aliam, quae dicit, quod ad neutrum horum se
extendit, ibi: alii vero dicunt, solum Deum, non sacerdotem,
debitum aeternae mortis dimittere. Tertio confirmat hanc secundam
opinionem, cui consentit per rationes et auctoritates, ibi: cui
sententiae ratio suffragatur, et auctoritates attestantur. Nec ideo
tamen negamus, sacerdotibus concessam potestatem dimittendi et
retinendi peccata. Hic inquirit modum quo sacerdotes dicantur peccata
remittere; et circa hoc tria facit: primo ostendit per auctoritates,
quod sacerdotes aliquo modo peccata remittunt; secundo ostendit quod
sacerdotes aliter quam Deus peccata remittant, ibi: hoc sane dicere
ac sentire possumus; tertio movet quamdam dubitationem ex modis
assignatis, ibi: secundum hos ligandi et solvendi modos quomodo verum
est quod dicitur? et cetera. Circa secundum tria facit: primo
ostendit quomodo se habeat sacerdos in ligando et solvendo quantum ad
culpam; secundo quomodo se habeat quantum ad poenam in foro
conscientiae injungendam, ibi: ligant quoque sacerdotes, dum
satisfactionem poenitentiae confitentibus imponunt; tertio quantum ad
poenam excommunicationis, quae infligitur in foro contentioso, ibi:
est et alius modus ligandi et solvendi. Hic est duplex quaestio.
Prima de clavibus. Secunda de excommunicatione. Circa primum
quaeruntur tria: 1 de clavibus secundum se; 2 de remissione
peccatorum, ad quam ordinantur claves; 3 de effectu clavium.
|
|