|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod claves in Ecclesia esse
non debeant. Non enim requiruntur claves ad intrandum domum, cujus
ostium est apertum. Sed Apoc. 4, 1, dicitur: vidi, et ecce in
caelo ostium apertum; quod Christus est, qui de seipso dicit Joan.
10, 7: ego sum ostium. Ergo ad introducendum in caelum Ecclesia
clavibus non indiget.
2. Praeterea, clavis est ad aperiendum et claudendum. Sed hoc
solius Christi est, qui aperit, et nemo claudit; claudit, et nemo
aperit; Apoc. 3, 7. Ergo Ecclesia in ministris suis claves non
habet.
3. Praeterea, cuicumque clauditur caelum, aperitur Infernus, et e
contrario. Ergo quicumque habet claves caeli, habet claves Inferni.
Sed Ecclesia non dicitur habere claves Inferni. Ergo nec claves
caeli habet.
1. Sed contra est quod dicitur Matth. 16, 19: tibi dabo
claves regni caelorum.
2. Praeterea, omnis dispensator debet habere claves eorum quae
dispensat. Sed ministri Ecclesiae sunt dispensatores divinorum
mysteriorum, ut patet 1 Cor. 4. Ergo debent habere claves.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod clavis non sit potestas ligandi et
solvendi, qua ecclesiasticus judex dignos recipere, indignos excludere
debet a regno, ut ex littera habetur, et ex Glossa Hieronymi
Matth. 16. Potestas enim spiritualis in sacramento collata, est
idem quod character, ut supra, dist. 4, dictum est. Sed clavis et
character non videntur idem esse; quia per characterem homo Deo
comparatur, per claves autem ad subditos. Ergo clavis non est
potestas.
2. Praeterea, ecclesiasticus judex non dicitur nisi ille qui habet
jurisdictionem, quae simul cum ordine non datur. Sed claves in
ordinis susceptione conferuntur. Ergo non debuit de ecclesiastico
judice in definitione clavium mentio fieri.
3. Praeterea, ad id quod aliquis habet ex seipso, non indiget
aliqua potestate activa, per quam inducatur ad actum. Sed eo ipso
quod aliquis est dignus, ad regnum admittitur. Ergo non pertinet ad
potestatem clavium dignos ad regnum admittere.
4. Praeterea, peccatores indigni sunt regno. Sed Ecclesia pro
peccatoribus orat, ut ad regnum perveniant. Ergo non excludit
indignos, sed magis admittit, quantum in se est.
5. Praeterea, in omnibus agentibus ordinatis ultimus finis pertinet
ad principale agens; non ad agens instrumentale. Sed principale agens
ad salutem hominis est Deus. Ergo ad Deum pertinet ad regnum
admittere, quod est ultimus finis, et non ad habentem claves, qui est
sicut instrumentum vel minister.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod non sint duae claves, sed tantum una.
Ad unam enim seram non requiritur nisi una clavis. Sed sera ad quam
amovendam ordinantur Ecclesiae claves, est peccatum. Ergo contra
unum peccatum non indiget Ecclesia duabus clavibus.
2. Praeterea, claves in collatione ordinis conferuntur. Sed
scientia non est ex infusione semper, sed quandoque ex acquisitione;
nec ab omnibus ordinatis habetur, et a quibusdam non ordinatis
habetur. Ergo scientia non est clavis; et sic est tantum una clavis,
scilicet potestas judicandi.
3. Praeterea, potestas quam habet sacerdos super corpus mysticum,
dependet ex potestate quam habet super corpus Christi verum. Sed
potestas confitendi corpus Christi verum est una tantum. Ergo
clavis, quae est potestas respiciens corpus Christi mysticum, est una
tantum.
4. Sed contra, videtur quod sint plures quam duae. Quia sicut ad
actum hominis requiritur potentia et scientia, ita et voluntas. Sed
scientia discernendi ponitur clavis, et similiter potentia judicandi.
Ergo et voluntas absolvendi deberet dici clavis.
5. Praeterea, tota Trinitas peccata remittit. Sed sacerdos per
claves est minister remissionis peccatorum. Ergo debet habere tres
claves, ut Trinitati configuretur.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod in corporalibus dicitur
clavis instrumentum quo ostium aperitur. Regni autem ostium nobis
clauditur per peccatum et quantum ad maculam, et quantum ad reatum
poenae; et ideo potestas qua tale obstaculum regni removetur, dicitur
clavis. Haec autem potestas est quidem in sanctissima Trinitate per
auctoritatem; et ideo dicitur a quibusdam quod habet clavem
auctoritatis; sed in Christo homine fuit haec potestas ad removendum
praedictum obstaculum per meritum passionis, quae etiam dicitur januam
aperire; et ideo dicitur habere secundum quosdam claves excellentiae.
Sed quia ex latere dormientis in cruce sacramenta fluxerunt, quibus
Ecclesia fabricatur; ideo in sacramentis Ecclesiae efficacia
passionis manet; et propter hoc etiam in ministris Ecclesiae, qui
sunt dispensatores sacramentorum, potestas aliqua manet ad praedictum
obstaculum removendum, non propria virtute, sed virtute divina, et
passionis Christi; et haec potestas metaphorice clavis Ecclesiae
dicitur; quae est clavis ministerii.
Ad primum ergo dicendum, quod ostium caeli, quantum est de se,
semper est apertum; sed alicui clausum dicitur propter impedimentum
intrandi in caelum, quod in ipso est. Impedimentum autem totius
humanae naturae ex peccato primi hominis consecutum, per passionem
Christi amotum est; et ideo Joannes post passionem vidit in caelo
ostium apertum; sed adhuc quotidie alicui manet clausum per peccatum
originale quod contrahit, vel actuale quod committit; et propter hoc
indigemus sacramentis, et clavibus Ecclesiae.
Ad secundum dicendum, quod hoc intelligitur de clausione qua Limbum
clausit, ne aliquis ultra in illud descendat; et de apertione qua
Paradisum aperuit, remoto impedimento naturae per suam passionem.
Ad tertium dicendum, quod clavis Inferni qua aperitur et clauditur,
est potestas gratiam conferendi; per quam homini aperitur Infernus,
ut de peccato educatur, quod est Inferni porta, et clauditur, ne
homo ultra in peccatum labatur gratia sustentatus. Gratiam autem
conferre solius Dei est; et ideo clavem Inferni solus retinuit. Sed
clavis regni est potestas etiam dimittendi reatum poenae, per quem homo
a regno prohibetur; et ideo magis potest dari homini clavis regni quam
clavis Inferni: non enim idem sunt, ut ex dictis patet. Aliquis
enim ex Inferno educitur per remissionem aeternae poenae, qui non
instanti in regnum introducitur propter reatum temporalis poenae quae
manet. Vel dicendum, ut quidam dicunt, quod idem est clavis Inferni
et caeli; quia ex hoc ipso quod alicui aperitur unum, clauditur
alterum; sed denominatur a digniori.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod secundum philosophum in 2 de
anima, potentiae per actus definiuntur. Unde cum clavis sit potestas
quaedam, ut dictum est, oportet quod per actum sive usum suum
definiatur; et quod in actu objectum exprimatur a quo speciem recipit
actus; et modus agendi, ex quo apparet potentia ordinata. Actus
autem potestatis spiritualis non est ut caelum aperiat absolute, quia
jam apertum est, ut dictum est; sed ut quantum ad hunc aperiat; quod
quidem ordinate fieri non potest, nisi idoneitate ejus cui aperiendum
est caelum pensata; et ideo in praedicta definitione clavis, ponitur
genus, scilicet potestas, et subjectum potestatis, scilicet judex
ecclesiasticus, et actus, scilicet excludere et recipere secundum duos
actus materialis clavis, aperire et claudere; cujus objectum tangit in
hoc quod dicit: a regno; modus autem in hoc quod dignitas et
indignitas in illis in quos actus exercetur, pensatur.
Ad primum ergo dicendum, quod ad duo quorum unum est causa alterius,
una potestas ordinatur; sicut in igne calor ad calefaciendum et
dissolvendum. Et quia omnis gratia et remissio in corpore mystico ex
capite suo provenit; ideo eadem potestas esse videtur per essentiam,
qua sacerdos conficere potest, et qua potest ligare et solvere, si
jurisdictio adsit; nec differt nisi ratione secundum quod ad diversos
effectus comparatur; sicut etiam ignis dicitur secundum aliam rationem
calefactivus et liquefactivus. Et quia nihil est aliud character
ordinis sacerdotalis quam potestas exercendi illud ad quod principaliter
ordo sacerdotii ordinatur, sustinendo quod sit idem quod spiritualis
potestas; ideo character, et potestas confitendi, et potestas
clavium, est unum et idem per essentiam, sed differt ratione.
Ad secundum dicendum, quod omnis potestas spiritualis datur cum aliqua
consecratione; et ideo clavis cum ordine datur; sed executio clavis
indiget materia debita, quae est plebs subjecta per jurisdictionem; et
ideo antequam jurisdictionem habeat, habet claves, sed non habet actum
clavium: et quia clavis per actum definitur, ideo in definitione
clavis ponitur aliquid ad jurisdictionem pertinens.
Ad tertium dicendum, quod aliquis potest esse dignus aliquo
dupliciter: aut ita quod ipsum habendi jus habeat, et sic quilibet
dignus jam habet caelum apertum: aut ita quod insit ei aliqua
congruitas ad hoc quod ei detur; et sic dignos, quibus nondum
totaliter apertum est caelum, potestas clavium recipit.
Ad quartum dicendum, quod sicut Deus non obdurat impartiendo
malitiam, sed non conferendo gratiam; ita sacerdos dicitur excludere,
non quod impedimentum ad intrandum ponat, sed quia impedimentum positum
non amovet: quia ipse amovere non potest, nisi prius Deus amoverit;
et ideo rogatur Deus, ut ipse absolvat, ut sic sacerdotis absolutio
locum habeat.
Ad quintum dicendum, quod actus sacerdotis non est immediate super
regnum, sed super sacramenta, quibus homo ad regnum pervenit.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod in omni actu qui requirit
idoneitatem ex parte recipientis, duo sunt necessaria ei qui debet
actum illum exercere; scilicet judicium de idoneitate recipientis, et
expletio actus; et ideo etiam in actu justitiae, per quem redditur
alicui hoc quo dignus est, oportet esse judicium quo discernatur an fit
dignus, et ipsa redditio; et ad utrumque horum auctoritas quaedam,
sive potestas, exigitur. Non enim dare possumus nisi quod in
potestate habemus: nec judicium dici potest, nisi vim coactivam
habeat, eo quod judicium jam ad unum determinatur: quae quidem
determinatio in speculativis fit per virtutem primorum principiorum
quibus resisti non potest: et in rebus practicis per vim imperativam in
judicante existentem. Et quia actus clavis requirit idoneitatem in eo
in quem exercetur, quia recipit per clavem judex ecclesiasticus
dignos, et excludit indignos, ut ex dicta definitione patet; ideo
indiget judicio discretionis, quo idoneitatem judicat, et ipso
receptionis actu; et ad utrumque horum potestas quaedam, sive
auctoritas, requiritur; et secundum hoc duae claves distinguuntur,
quarum una pertinet ad judicium de idoneitate ejus qui absolvendus est,
et alia ad ipsam absolutionem; et hae duae claves non distinguuntur in
essentia auctoritatis, qua utrumque ex officio sibi competit, sed ex
comparatione ad actus, quorum unus alium praesupponit.
Ad primum ergo dicendum, quod ad unam seram aperiendam una clavis
immediate ordinatur; sed non est inconveniens quod una ad actum
alterius ordinetur; et hoc est in proposito. Secunda enim clavis,
quae dicitur potestas ligandi et solvendi, est quae immediate seram
aperit peccati; sed clavis quae dicitur scientia, ostendit cui
aperienda sit clavis illa.
Ad secundum dicendum, quod circa clavem scientiae duplex fuit opinio.
Quidam enim dixerunt, quod scientia, secundum quod est habitus
acquisitus vel infusus, dicitur haec clavis; et quod non est
principalis clavis, sed in ordine ad aliam clavem clavis dicitur; et
ideo quando est sine alia clavi, clavis non dicitur, sicut in viro
litterato qui non est sacerdos. Et similiter etiam quandoque hac clavi
aliqui sacerdotes carent, quia non habent scientiam neque acquisitam,
neque infusam, qua absolvere et ligare possint; sed quandoque
industria naturali ad hoc utuntur, quae secundum eos claviola dicitur;
et sic clavis scientiae quamvis cum ordine non tradatur, traditur tamen
cum ordine quod sit clavis, quod prius non erat; et haec videtur
opinio Magistri fuisse. Sed haec non videtur verbis Evangelii
concordare, quae claves Petro dandas promittunt; et ita non solum
una, sed duae in ordine dantur. Et propter hoc alia opinio est, quod
scientia quae est habitus, non est clavis, sed auctoritas actum
scientiae exercendi, quae quandoque sine scientia est, quandoque autem
scientia sine ipsa, sicut patet etiam in judiciis saecularibus.
Aliquis enim est judex habens auctoritatem judicandi qui non habet
juris scientiam; et aliquis e converso habet scientiam juris qui non
habet auctoritatem. Et quia actus judicii ad quem quis ex auctoritate
suscepta obligatur, non autem ex scientia habita, sine utroque bene
fieri non potest; ideo auctoritas judicandi, quae clavis est, sine
scientia non potest sine peccato accipi; sed scientia sine auctoritate
sine peccato haberi potest.
Ad tertium dicendum, quod potestas conficiendi est ad unum tantum
actum alterius generis; et ideo non connumeratur clavibus, nec
multiplicatur sicut potestas clavium, quae est ad diversos actus,
quamvis secundum auctoritatis essentiam sit una, ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod velle unicuique est liberum; et ideo ad
volendum non exigitur auctoritas; et propter hoc voluntas non ponitur
clavis.
Ad quintum dicendum, quod Trinitas tota eodem modo remittit peccata
sicut una persona; et ideo non oportet quod sacerdos, qui minister est
Trinitatis, claves habeat tres: et praecipue cum voluntas, quae
spiritui sancto appropriatur, clavem non requirat, ut dictum est.
|
|