|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod macula aliquid positive
in anima sit. Si enim est privatio tantum, non erit privatio nisi
ejus quod per peccatum aufertur. Sed haec est gratia. Ergo cum omne
peccatum gratiam auferat, omnium peccatorum erit una macula; et sic
secundum peccatum nullam maculam animae adjiciet praeter maculam primi
peccati.
2. Praeterea, privatio quae ex peccato in anima relinquitur,
dicitur caecitas, vel tenebra, quae ad intellectum pertinet. Sed
haec macula non est hujusmodi, cum ad effectum pertinere videatur.
Ergo macula non est privatio tantum, sed aliquid ponit.
3. Praeterea, macula quam quis et tactu alicujus immundi contrahit,
quae et contagio dicitur, aliquid positive est. Sed macula peccati
etiam contagio dicitur. Ergo est aliquid positive.
4. Praeterea, privatio quaedam poena est. Sed in peccato macula
contra poenam vel reatum dividitur. Ergo macula non est privatio
tantum gratiae; et sic idem quod prius.
1. Sed contra, ex peccato non remanet positive aliquid in anima nisi
dispositio, vel habitus, quae consequuntur peccatum ex parte actus,
ex quo aliquid ponit. Sed macula non est dispositio ex actu causata,
nec habitus: quod patet ex hoc quod dispositio et habitus possunt sine
gratia destrui per contrariam consuetudinem, quae forte habitum
contrarii vitii inducit expellentem contrarium habitum et
dispositionem; macula autem sine gratia non aufertur. Ergo macula non
ponit aliquid positive in anima.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod peccatum nunquam possit remitti quo ad
maculam. Quia ex hoc ipso quod aliquis peccavit, pulchritudinem
innocentiae amisit. Sed non potest hanc pulchritudinem recuperare,
nisi contingeret ipsum non peccasse. Ergo cum hoc sit omnino
impossibile, impossibile est quod alicui peccatum remittatur quo ad
maculam.
2. Praeterea, ex hoc ipso homo turpitudinem quamdam habet, quod
tempus debitum servitio creatoris, in peccatum expendit. Sed tempus
illud quod jam effluxit recuperari non potest. Ergo nec macula
mundari.
1. Sed contra est quod dicitur Ephes. 6, quod Christus conjunxit
sibi Ecclesiam non habentem maculam neque rugam. Sed aliqui sunt
membra Ecclesiae, qui quandoque maculati fuerunt. Ergo peccatum quo
ad maculam remitti potest.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod si remittatur peccatum quo ad maculam,
remittatur quo ad omnem poenam. Quia remota causa removetur effectus.
Sed causa quare aliquis erat reus poenae, est macula culpae. Ergo
remota macula, removetur poena.
2. Praeterea, quicumque absque culpa existens punitur, injuste
punitur. Sed ille cui remissum est peccatum quo ad maculam, est
absque culpa. Ergo injuste puniretur; et ita videtur quod non sit
aliqua poena dignus, et sit sibi reatus poenae remissus.
1. Sed contra, peccatum non punitur per hoc quod remittitur quo ad
maculam. Sed omni peccato debetur poena secundum divinam justitiam.
Ergo etiam post dimissionem culpae aliquis poenae reatus remanere
potest.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod ex hoc aliquid
maculatum dicitur, quia debitae pulchritudinis patitur detrimentum.
Unde macula, secundum quod hujusmodi, non habet quod aliquid ponat;
sed per comparationem ad illud quod pulchritudinis detrimentum causat,
aliquid quandoque ponere dicitur: ut aliquid in faciem inductum quod
candorem faciei tegit aut privat. Pulchritudo autem animae consistit
in assimilatione ipsius ad Deum, ad quem formari debet per claritatem
gratiae ab eo susceptam. Sicut autem perceptio claritatis corporalis a
sole prohibetur a nobis per aliquod obstaculum interpositum; ita etiam
claritas gratiae prohibetur ab anima per peccatum commissum, quod
dividit inter nos et Deum, ut dicitur Isa. 59; unde ipsa macula,
quantum in se est, non ponit de essentia sua nisi privationem gratiae,
sed ponit ut causam obstaculum peccati, quod obstat ad gratiae
receptionem; et propter hoc etiam macula tenebra dicitur ratione
praedictae similitudinis.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis quantum ad ipsam privationem
gratiae non differant maculae peccatorum, differunt tamen quantum ad
causam, ex qua macula consequitur; et secundum hoc etiam quodlibet
peccatum unam maculam addit, inquantum novum obstaculum gratiae ponit.
Ad secundum dicendum, quod gratia est in essentia animae, ex qua
vires cognitivae et affectivae procedunt; et ideo gratiae lumen et
intellectum dirigit, et affectum movet; sed peccatum in utroque
defectum inducit; in intellectu quidem, quia omne peccatum ex errore
est, secundum Ambrosium, et secundum philosophum omnis malus
ignorans; et principaliter in affectu, quia omne peccatum in voluntate
est; et ideo macula, et quantum ad ipsam privationem, et quantum ad
causam, scilicet peccatum, et intellectum et affectum respicit, sed
principalius affectum. Unde non est inconveniens, si macula, et
caecitas et tenebra dicatur.
Ad tertium dicendum, quod macula dicitur contagio, non quantum ad
privationem ipsam, sed quantum ad causam privationis; quia ex hoc ipso
quod peccatum affectum quodammodo tangit, privatio dicta in ipso
consequitur.
Ad quartum dicendum, quod macula quantum ad causam dividitur ab omni
poena; sed quantum ad privationem ipsa dividitur a poena inflicta, non
autem a poena quae peccatum concomitatur.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod macula obscuritatis ex
interpositione causata non potest auferri, nisi obstaculum interpositum
amoveatur. Peccatum autem, quod erat obstaculum interpositum,
prohibens gratiae claritatem, non potest removeri ut factum non sit,
sed ut effectum avertendi Deum a nobis non habeat, qui propter
aversionem qua ab eo aversi propter peccatum fuimus, a nobis aversus
manebat; et ideo secundum hoc quod se ad nos sua benignitate
convertit, dicitur peccatum nostrum remittere; sicut nos offensam
alicui remittimus, cum ad eum propter offensam praeteritam ulterius
malevolentiam non servamus; quae quidem in Deum secundum effectum
accipienda sunt, ut in 3 Lib. dist. 32, dictum est; et propter
hoc etiam Deus remittendo peccatum dicitur ipsum tegere, quasi non
aspiciens ad praeteritum peccatum, ut ratione ejus gratiam nobis
deneget.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis non reparetur pulchritudo animae
quantum ad aliquod accidens, quod erat dignitas innocentiae; reparatur
tamen quantum ad decorem gratiae quae restituitur.
Et similiter dicendum ad secundum: quia non semper homo recuperat
omnia damna quae passus est vel temporis, vel aliorum; sed recuperat
amissam pulchritudinem quantum ad essentiam decoris spectat.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod in peccato duo sunt, scilicet
conversio ad commutabile bonum, et aversio ab incommutabili bono; et
secundum hoc duo sunt effectus peccati. Unus est indignatio Dei ad
nos, aversioni peccati respondens: alius est poena inordinatam
conversionem ordinans. Et quia primo in peccato ex parte nostra est
conversio; et quod est prius in generatione, est posterius in
destructione; ideo ex parte Dei primo est reconciliatio ipsius ad
nos, et secundum hoc est liberatio a debito poenae. Sed poena est
duplex; scilicet exterminans hostes, et talis poena ex reconciliatione
ipsa removetur; alia poena est quae corrigit civem, et filium, vel
amicum; et debitum ejus potest remanere reconciliatione jam facta; et
ideo simul cum peccatum remittitur quo ad maculam, remittitur quo ad
poenam aeternam, quae est exterminans, sed non quo ad poenam
temporalem, quae est corrigens.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut actus praeexistens fuit causa
maculae, et tamen transeunte actu non transit macula; ita actus
mediante macula fuit causa debiti; et ideo non oportet quod cessante
macula debitum poenae cesset, quia cessante primo effectu non oportet
quod cesset secundus.
Ad secundum dicendum, quod iste cui remissa est culpa quantum ad
maculam, adhuc dignus est propter actum quem commisit, poenam
sustinere; quamvis non sit dignus a Deo alienus esse.
|
|