|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod quilibet sacerdos
possit excommunicare. Excommunicatio enim est actus clavium. Sed
quilibet sacerdos habet claves. Ergo quilibet potest excommunicare.
2. Praeterea, majus est absolvere et ligare in foro poenitentiae
quam in foro judicii. Sed quilibet sacerdos potest sibi subditos in
foro poenitentiali absolvere et ligare. Ergo etiam potest sibi
subditos quilibet sacerdos excommunicare.
1. Sed contra, ea in quibus imminet periculum, sunt majoribus
reservanda. Sed poena excommunicationis est valde periculosa, nisi
cum moderamine fiat. Ergo non debet cuilibet committi sacerdoti.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod non sacerdotes excommunicare non
possint. Quia excommunicatio est actus clavium, ut in littera
dicitur. Sed non sacerdotes non habent claves. Ergo non possunt
excommunicare.
2. Praeterea, plus requiritur ad excommunicationem quam ad
absolutionem in foro poenitentiae. Sed non sacerdos in foro
poenitentiae absolvere non potest. Ergo nec excommunicationem
inferre.
1. Sed contra est quod archidiaconi, legati et clerici
excommunicant, qui quandoque non sunt sacerdotes. Ergo non solum
sacerdotes excommunicare possunt.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod excommunicatus vel suspensus
excommunicare possit. Ille enim qui est excommunicatus vel suspensus,
neque ordinem neque jurisdictionem amittit; quia neque reordinatur cum
absolvitur, neque cura ei iterum committitur. Sed excommunicatio non
requirit nisi ordinem vel jurisdictionem. Ergo etiam excommunicatus et
suspensus excommunicare possunt.
2. Praeterea, majus est conficere corpus Christi quam
excommunicare. Sed excommunicati conficere possunt, ut supra, dist.
13, dictum est. Ergo possunt excommunicare.
1. Sed contra, ligatus corporaliter non potest alium ligare. Sed
vinculum spirituale est fortius quam corporale. Ergo excommunicatus
non potest excommunicare, cum excommunicatio sit vinculum spirituale.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod in foro conscientiae
causa agitur inter hominem et Deum; in foro autem exterioris judicii
causa agitur hominis ad hominem; et ideo absolutio vel ligatio quae
unum hominem obligat quo ad Deum tantum, pertinet ad forum
poenitentiae; sed illa quae hominem obligat in comparatione ad alios
homines, ad forum publicum exterioris judicii pertinet. Et quia per
excommunicationem homo a communione fidelium separatur; ideo
excommunicatio ad forum exterius pertinet, et illi soli possunt
excommunicare qui habent jurisdictionem in foro judiciali; et propter
hoc soli episcopi propria auctoritate, et majores praelati, secundum
communiorem opinionem, possunt excommunicare; sed presbyteri
parochiales non, nisi ex commissione eis facta, vel in certis
casibus, sicut in furto et rapina, et hujusmodi, in quibus est eis a
jure concessum quod excommunicare possint. Alii autem dixerunt, quod
etiam sacerdotes parochiales possunt excommunicare. Sed praedicta
opinio est rationabilior.
Ad primum ergo dicendum, quod excommunicatio non est actus clavis
directe, sed magis respectu exterioris judicii; sed sententia
excommunicationis, quamvis in exteriori judicio promulgetur, quia
tamen aliquo modo pertinet ad aditum regni, secundum quod Ecclesia
militans est via ad triumphantem; ideo etiam talis jurisdictio, per
quam homo excommunicare potest, clavis potest dici; et secundum hoc a
quibusdam distinguitur, quod est clavis ordinis, quam omnes sacerdotes
habent; et clavis jurisdictionis in foro judiciali, quam habent soli
judices exterioris fori; utramque tamen Deus Petro contulit,
Matth. 16; et ab ipso in alios descendit qui utramque habent.
Ad secundum dicendum, quod sacerdotes parochiales habent quidem
jurisdictionem in subditos suos quantum ad forum conscientiae, sed non
quantum ad forum judiciale; quia non possunt coram eis conveniri in
causis contentiosis; et ideo excommunicare non possunt, sed absolvere
possunt in foro poenitentiali; et quamvis forum poenitentiale sit
dignius, tamen in foro judiciali major solemnitas requiritur; quia in
eo oportet quod non solum Deo, sed etiam homini satisfiat.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod sacramenta, in quibus gratia
confertur, dispensare ad solos sacerdotes pertinet; et ideo ipsi soli
possunt absolvere et ligare in foro poenitentiali; sed excommunicatio
non directe respicit gratiam, sed ex consequenti, inquantum homo
suffragiis Ecclesiae privatur, quae ad gratiam disponunt, vel in
gratia conservant; et ideo etiam non sacerdotes, dummodo
jurisdictionem habeant in foro contentioso, possunt excommunicare.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis non habeant clavem ordinis,
habent tamen clavem jurisdictionis.
Ad secundum dicendum, quod ista duo se habent sicut excedentia et
excessa; et ideo alicui competit unum cui non competit aliud.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod usus jurisdictionis est in
comparatione ad alium hominem; et ideo, cum omnis excommunicatus a
communione fidelium separetur, quilibet excommunicatus usu
jurisdictionis privatur. Et quia excommunicatio est jurisdictionis
privatio, ideo excommunicatus excommunicare non potest; et eadem ratio
est de suspenso a jurisdictione. Si enim sit suspensus ab ordine
tantum, tunc non potest ea quae sunt ordinis, sed potest ea quae sunt
jurisdictionis; et e converso, si sit suspensus a jurisdictione, et
non ab ordine; si autem ab utroque, tunc neutrum potest.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis non amittat jurisdictionem,
amittit tamen jurisdictionis usum.
Ad secundum dicendum, quod conficere sequitur potestatem characteris
qui indelebilis est; et ideo homo, ex quo characterem ordinis habet,
semper potest conficere, licet non semper ei liceat. Secus autem est
de excommunicatione quae jurisdictionem sequitur, quae auferri potest
et ligari.
|
|