|
Quaestiuncula 1
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod aliquis possit seipsum,
vel aequalem vel superiorem, excommunicare. Quia Angelus Dei major
erat Paulo. Matth. 11, 2: qui minor est in regno caelorum,
major est illo, quo nemo inter natos mulierum major. Sed Paulus
excommunicavit Angelum de caelo, ut patet Gal. 1. Ergo homo
potest superiorem excommunicare.
2. Praeterea, sacerdos aliquando excommunicat in generali pro
furto, vel pro aliquo hujusmodi. Sed potest contingere quod ipsemet
fecit, vel superior, vel aequalis. Ergo aliquis potest se, vel
aequalem vel superiorem, excommunicare.
3. Praeterea, aliquis potest superiorem absolvere in foro
poenitentiali, vel aequalem, sicut cum episcopi suis subditis
confitentur, et cum unus sacerdos alteri venialia confitetur. Ergo
videtur quod etiam excommunicare aliquis superiorem vel aequalem
possit.
1. Sed contra, excommunicatio est actus jurisdictionis. Sed
aliquis non habet in se jurisdictionem, quia in eadem causa non potest
quis esse reus et judex; nec iterum in superiorem aut aequalem. Ergo
non potest aliquis superiorem vel aequalem, aut se, excommunicare.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod in aliquam universitatem sententia
excommunicationis ferri possit. Contingit enim quod aliqua universitas
sibi in malitia colligatur. Sed pro malitia in qua aliquis contumax
extiterit, debet excommunicatio ferri. Ergo potest in aliquam
universitatem ferri excommunicatio.
2. Praeterea, illud quod est gravissimum in excommunicatione, est
separatio a sacramentis Ecclesiae. Sed aliquando tota civitas
interdicitur a divinis. Ergo excommunicari aliqua universitas potest.
1. Sed contra est Glossa Augustini Matth. 13, quae dicit,
quod princeps et multitudo non est excommunicanda.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod ille qui semel est excommunicatus,
ulterius excommunicari non possit. 1 Corinth. 5, 12 dicit
apostolus: quid mihi est, de his qui foris sunt judicare? Sed
excommunicati jam sunt extra Ecclesiam. Ergo super eos Ecclesia
judicium non habet, ut possit eos iterum excommunicare.
2. Praeterea, excommunicatio est separatio quaedam a divinis, et a
communione fidelium. Sed postquam est aliquis privatus aliquo, non
potest iterum illo privari. Ergo unus excommunicatus non debet iterum
excommunicari.
1. Sed contra, excommunicatio quaedam poena est, et medicinale
remedium. Sed poenae et medicinae iterantur, cum causa exigit. Ergo
et excommunicatio iterari potest.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod cum per jurisdictionem
aliquis constituatur in gradu superioritatis respectu ejus in quem habet
jurisdictionem, quia est judex ejus; ideo nullus habet in seipsum,
vel superiorem vel aequalem jurisdictionem, et per consequens nullus
potest seipsum excommunicare, vel superiorem vel aequalem.
Ad primum ergo dicendum, quod apostolus loquitur sub hypothesi, idest
si poneretur Angelus peccare; sic enim non esset apostolo superior,
sed inferior. Nec est inconveniens quod in conditionalibus quarum
antecedentia impossibilia sunt, et consequentia impossibilia sint.
Ad secundum dicendum, quod in tali casu nullus excommunicatur; quia
par in parem nullum habet imperium.
Ad tertium dicendum, quod absolutio et ligatio in foro confessionis
est quo ad Deum tantum, apud quem aliquis alio inferior redditur pro
peccato. Sed excommunicatio est in judicio exteriori, in quo aliquis
non amittit superioritatem ex hoc ipso quod peccat. Unde non est
similis ratio de utroque foro. Et tamen in foro confessionis aliquis
non potest seipsum absolvere, nec superiorem nec aequalem, de
mortali, nisi ex commissione sibi facta; de venialibus autem potest,
quia venialia ex quibuslibet sacramentis gratiam conferentibus
remittuntur; unde remissio venialium sequitur potestatem ordinis.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod excommunicari non debet aliquis
nisi pro peccato mortali; peccatum autem in actu consistit; actus
autem non est communitatis sed singularium personarum ut frequenter; et
ideo singuli de communitate excommunicari possunt, non autem ipsa
communitas; et si etiam quandoque actus sit totius alicujus
multitudinis, ut quando multi navim trahunt, quam nullus trahere
posset; non tamen est probabile quod aliqua communitas ita tota ad
malum consentiat quin aliqui sint dissentientes. Et quia non est
Dei, qui judicat omnem terram, ut condemnet justum cum impio, ut
dicitur Gen. 18; ideo Ecclesia, quae judicium Dei imitari
debet, satis provide statuit ut tota communitas non excommunicetur, ne
collectis zizaniis simul eradicetur et triticum.
Ad primum ergo patet solutio ex dictis.
Ad secundum dicendum, quod suspensio non tanta poena est quanta
excommunicatio, quia suspensi non fraudantur Ecclesiae suffragiis
sicut excommunicati; unde etiam aliquis sine peccato proprio
suspenditur, sicut et totum regnum supponitur interdicto pro peccatis
regis; et ideo non est simile de excommunicatione et suspensione.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod ille qui excommunicatus est una
excommunicatione, potest iterum excommunicari per ejusdem
excommunicationis iterationem ad majorem sui confusionem, ut vel sic a
peccato resiliat, vel propter alias causas; et tunc tot sunt
principales excommunicationes, quot causae pro quibus aliquis
excommunicatur.
Ad primum ergo dicendum, quod apostolus loquitur de Paganis et aliis
infidelibus, qui non habent characterem, per quem annumerati sint in
populo Dei. Sed quia character baptismalis, quo quis populo Dei
annumeratur, est indelebilis, ideo semper remanet aliquo modo de
Ecclesia baptizatus; et sic semper Ecclesia de ipso judicare potest.
Ad secundum dicendum, quod privatio, quamvis non recipiat magis et
minus secundum se, recipit tamen magis et minus secundum causam suam;
et secundum hoc excommunicatio potest iterari; et magis est elongatus a
suffragiis Ecclesiae qui pluries est excommunicatus quam qui semel
tantum.
|
|