|
Quaestiuncula 1
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur, quod liceat excommunicato
communicare in pure corporalibus. Excommunicatio enim est actus
clavium. Sed potestas clavium se extendit ad spiritualia tantum.
Ergo per excommunicationem non prohibetur quin unus alii in
corporalibus communicare possit.
2. Praeterea, quod est institutum pro caritate, contra caritatem
non militat. Sed praecepto caritatis tenemur inimicis subvenire; quod
sine aliqua communicatione fieri non potest. Ergo licet alicui
excommunicato in corporalibus communicare.
1. Sed contra est quod dicitur 1 Corinth., 5, 11: cum
ejusmodi nec cibum sumere.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod participans excommunicato non sit
excommunicatus. Plus est enim separatus ab Ecclesia gentilis quam
excommunicatus. Sed ille qui participat gentili, aut Judaeo, non
est excommunicatus. Ergo nec ille qui participat Christiano
excommunicato.
2. Praeterea, si ille qui participat alicui excommunicato, est
excommunicatus; eadem ratione qui participat participanti, erit
excommunicatus; et sic in infinitum procedet: quod videtur absurdum.
Ergo non est excommunicatus qui excommunicato participat.
1. Sed contra est quod excommunicatus positus est extra communionem.
Ergo qui ei communicat, a communione Ecclesiae recedit; et sic
videtur quod sit excommunicatus.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod participare cum excommunicato in casibus
non concessis, semper sit peccatum mortale. Quia decretalis quaedam
respondet, quod propter timorem mortis non debet aliquis excommunicato
communicare: quia aliquis debet prius subire mortem quam mortaliter
peccet. Sed haec ratio nulla esset nisi participare excommunicato
esset peccatum mortale. Ergo et cetera.
2. Praeterea, facere contra praeceptum Ecclesiae, est peccatum
mortale. Sed Ecclesia praecepit quod excommunicato nullus
communicet. Ergo participare cum excommunicato est peccatum mortale.
3. Praeterea, nullus arcetur a perceptione Eucharistiae pro peccato
veniali. Sed ille qui participat excommunicato in casibus non
concessis, arcetur a perceptione Eucharistiae: quia incurrit minorem
excommunicationem. Ergo participans excommunicato in casibus non
concessis peccat mortaliter.
4. Praeterea, nullus debet excommunicari majori excommunicatione,
nisi pro peccato mortali. Sed aliquis potest secundum jura
excommunicari majori excommunicatione propter hoc quod excommunicato
participat. Ergo participare excommunicato est peccatum mortale.
1. Sed contra, a peccato mortali nullus potest absolvere nisi habeat
super eum jurisdictionem. Sed potest absolvere a participatione
excommunicationis quilibet sacerdos. Ergo non est peccatum mortale.
2. Praeterea, pro mensura peccati debet esse poenitentiae modus.
Sed pro participatione excommunicationis, secundum communem
consuetudinem non ponitur poena debita peccato mortali, sed magis
debita veniali. Ergo est peccatum veniale.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod, sicut praedictum
est, duplex est excommunicatio. Una est minor, quae separat tantum a
participatione sacramentorum, sed non a communione fidelium; et ideo
tali excommunicato licet communicare, sed non licet ei sacramenta
conferre. Alia est major excommunicatio; et haec separat hominem a
sacramentis Ecclesiae, et a communione fidelium; et ideo
excommunicato tali excommunicatione communicare non licet. Sed quia
Ecclesia excommunicationem ad medelam, et non ad interitum, inducit;
excipiuntur ab hac generalitate quaedam in quibus communicare licet;
scilicet in his quae pertinent ad salutem: quia de talibus homo licite
cum excommunicato loqui potest; et etiam alia verba interserere, ut
facilius salutis verba ex familiaritate recipiantur. Excipiuntur etiam
quaedam personae, ad quas specialiter pertinet provisio excommunicati,
scilicet uxor, servus, filius, rusticus, et serviens. Sed hoc
intelligendum est de filiis non emancipatis; alias tenerentur vitare
patrem; de aliis autem intelligitur quod licet excommunicato
communicare, si ante excommunicationem se ei subdiderunt; non autem si
post. Quidam autem intelligunt e converso; scilicet quod superiores
possunt licite communicare inferioribus. Alii vero contra dicunt.
Sed ad minus in his eis communicare debent in quibus eis sunt
obligati: quia sicut inferiores obligantur ad obsequium superiorum,
ita superiores ad providentiam inferiorum. Sunt etiam quidam casus
excepti; sicut quando ignoratur excommunicatio; et quando aliqui sunt
peregrini et viatores in terra excommunicatorum; qui licite possunt ab
eis emere, vel etiam accipere eleemosynam; et similiter si aliquis
videat excommunicatum in necessitate: quia tunc ex praecepto caritatis
tenetur ei providere. Et haec hoc versu continentur: utile, lex,
humile, res ignorata, necesse; ut utile referatur ad verba salutis,
lex ad matrimonium, humile ad subjectionem; cetera patent.
Ad primum ergo dicendum, quod corporalia ad spiritualia ordinantur;
et ideo potestas quae se extendit ad spiritualia, etiam ad corporalia
potest se extendere; sicut ars quae est de fine, imperat de his quae
sunt ad finem.
Ad secundum dicendum, quod in illo casu in quo aliquis ex praecepto
caritatis communicare tenetur, non prohibetur communio, ut ex dictis
patet.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod excommunicatio potest inferri
in aliquem dupliciter. Aut ita quod ipse sit excommunicatus cum
omnibus ei participantibus; et tunc non est dubium quod quicumque
participat ei, est excommunicatus majori excommunicatione. Aut est
excommunicatus simpliciter; et tunc aut participat aliquis ei in
crimine, praebendo ei consilium et auxilium et favorem, et sic iterum
est excommunicatus majori excommunicatione: aut participat in aliis,
sicut in verbo vel osculo vel mensa; et sic est excommunicatus minori
excommunicatione.
Ad primum ergo dicendum, quod Ecclesia non ita intendit corrigere
infideles sicut fideles, quorum cura sibi incumbit; et ideo non arcet
a communione infidelium sicut a communione fidelium illorum quos
excommunicat, super quos habet aliquam potestatem.
Ad secundum dicendum, quod excommunicato minori excommunicatione licet
communicare; et sic excommunicatio non transit in tertiam personam.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod quidam dicunt quod quandocumque
aliquis participat excommunicato, vel verbo, vel quocumque dictorum
modorum secundum quos ei communicare non licet; peccat mortaliter,
nisi in casibus exceptis a jure. Sed quia hoc videtur valde grave,
quod homo pro uno verbo levi quo excommunicatum alloquitur, mortaliter
peccet; et multis excommunicantes laqueum damnationis iniicerent, quod
in eos retorqueretur; ideo aliis probabilius videtur quod non semper
peccat mortaliter, sed solum quando in crimine sibi participat, vel in
divinis, vel in contemptum Ecclesiae.
Ad primum ergo dicendum, quod decretalis illa loquitur de
participatione in divinis. Vel dicendum, quod similis ratio est de
peccato mortali et de veniali quantum ad hoc: quia sicut peccatum
mortale non potest bene fieri, ita nec veniale; et sicut homo debet
prius sustinere mortem quam peccet mortaliter; ita etiam quam quod
peccet venialiter illo modo debiti quo debet veniale vitare.
Ad secundum dicendum, quod praeceptum Ecclesiae directe respicit
spiritualia, et ex consequenti legitimos actus; et ideo, qui
communicat ei in divinis, facit contra praeceptum, et peccat
mortaliter: qui autem participat ei in aliis, facit praeter
praeceptum, et peccat venialiter.
Ad tertium dicendum, quod etiam aliquis sine culpa quandoque ab
Eucharistia arcetur, sicut patet in suspensis vel interdictis: quia
tales poenae quandoque alicui pro culpa alterius, qui in eis punitur,
inferuntur.
Ad quartum dicendum, quod quamvis participare excommunicato sit
peccatum veniale, tamen participare ei pertinaciter est peccatum
mortale; et per hoc potest aliquis excommunicari secundum jura.
|
|