|
Haeresis utrumque non habet; quia etsi habeant ordinem, amittunt
tamen jurisdictionem ab Ecclesia praecisi. Verbum Dei peccata
dimittit, scilicet auctoritate; sed sacerdos, inquantum sacramentum
praebet ministerio; inquantum autem poenam imponit, sic idem ipse
judex dicitur. Nullius potestatis jura exercet, ut scilicet actio
ejus ad interiores maculas mundandas pertingat. Ecclesiae caritas
peccata dimittit. Videtur non esse ad propositum; quia hic non agitur
de dimissione per modum meriti, sed de dimissione per modum
sacramenti. Et dicendum, quod meritum Ecclesiae est sub
dispensatione clavium; et ideo tam ex merito Christi, quam aliorum
qui sunt de Ecclesia, Ecclesiae claves efficaciam habent. Peccatum
dicitur tenebra, quia intellectus obtunditur. Contra, multi
peccatores inveniuntur qui habent optimum intellectum ad capiendum. Et
dicendum, quod loquitur de obtusione intellectus practici, secundum
quod omnis malus est ignorans; et non de obtusione intellectus
speculativi.
|
|