Distinctio 19. Quaestio 1


Prooemium

Postquam determinavit Magister de clavibus secundum se, incipit determinare quorum sit habere claves; et dividitur in partes duas: in prima ostendit quod sacerdotum sit claves habere; in secunda movet quasdam dubitationes contra haec, ibi: sed non videtur quod omnes vel soli sacerdotes has claves habeant. Et haec pars dividitur in duas: in prima movet dubitationem de clave scientiae; in secunda de clave potestatis, ibi: cumque jam constet non omnes sacerdotes illas duas claves habere (...) quaeritur, utrum omnes sacerdotes eam habeant. Et haec pars dividitur in duas secundum duas opiniones quas in hac dubitatione tangit; secunda incipit ibi: aliis autem videtur (...) cunctis sacerdotibus hanc clavem dari. Et haec dividitur in tres: in prima ponit opinionem; in secunda confirmat eam, ibi: quod vero hanc potestatem habeant omnes sacerdotes, Hieronymus testatur. In tertia removet quaedam quae huic opinioni videntur esse contraria, ibi: huic autem Augustini sententiae videtur obviare quod ait Hesychius. Et circa hoc duo facit: primo ponit objectionem, qua videtur ostendi quod non solis sacerdotibus usus clavium competit; secundo quod malis sacerdotibus non competit; quorum utrumque est contra secundam opinionem, quae vera est, ibi: praemissae vero sententiae (...) videtur obviare quod dominus per Malachiam prophetam malis sacerdotibus comminatur. Et circa hoc tria facit: primo ponit objectionem; secundo aliorum solutionem ponit, ibi: sed illud capitulum, maledicam etc. quidam referunt ad haereticos. Tertio solutionem propriam ex dictis prius colligit, ibi: illud autem Malachiae, scilicet maledicam benedictionibus vestris, sive super haereticos tantum et excommunicatos, sive super omnes sacerdotes qui vita, et scientia carentes, benedicere praesumunt, dictum accipiatur. Circa secundum duo facit: primo ponit solutionem ad auctoritatem prophetae inductam, quam quidam ponunt; secundo, ex incidenti, qualis esse debeat qui recte debet potestate clavium uti, ibi: qualem autem oporteat esse qui aliorum judex constituitur, Augustinus describit. Hic est duplex quaestio. Prima de habentibus claves. Secunda de correctione fraterna. Circa primum tria quaeruntur: 1 quorum sit habere claves; 2 qui possunt clavibus uti; 3 in quem possit sacerdos clavibus uti.