|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod male assignetur quaedam
definitio de correptione fraterna: correptio fraterna est admonitio
fratris de emendatione delictorum fraterna caritate. Admonere enim
videtur esse idem quod ad mentem reducere; et sic non est nisi
oblitorum. Sed correptio fraterna non est tantum de peccatis oblitis.
Ergo male ponitur in definitione ejus admonitio.
2. Praeterea, correptio quamdam violentiam sonat; quia idem videtur
esse corripere quod simul rapere. Ergo cum admonitio in quamdam
lenitatem sonet, videtur quod correptio non sit admonitio.
3. Praeterea, ejus videtur esse correptio cujus est corrigere. Sed
hoc est solius Dei; cum corrigere dicatur simul regere, quod solius
Dei est, ut patet Prov. 16, 1 et 9: hominis est praeparare
animam (...) et Dei est dirigere gressus suos. Ergo non debuit
dicere, quod sit fratris.
4. Praeterea, admonitio videtur pertinere ad aliquid faciendum vel
evitandum. Sed emendatio delictorum pertinet ad aliquid factum jam,
vel omissum. Ergo videtur quod correptio non possit esse de
emendatione admonitio.
5. Praeterea, quae graviora sunt, magis indigent emendatione. Sed
transgressiones sunt graviores omissionibus, in genere loquendo. Cum
ergo nomine delicti importetur omissio, nomine autem peccati
transgressio, ut in 2 Lib., distin. 42, dictum est, videtur
quod magis debeat dici de emendatione peccatorum quam delictorum.
6. Praeterea, fraterna correptio videtur esse opus justitiae, ut
patet secundum Glossam Rabani Matth. 18, super illud: si
peccaverit in te etc.: dicit enim: peccantem zelo justitiae
corrigamus, et poenitenti viscera misericordiae pandamus. Ergo
deberet dicere: ex justitia procedens, magis quam ex caritate.
Respondeo dicendum: ad hoc quod homo recte gradiatur in via salutis,
tria sunt ei impendenda ab eo qui ipsius curam gerit. Primo ut in
finem rectum ordinetur; et quantum ad hoc dicitur superior inferiorem
sibi commissum dirigere. Secundo ut ei cautelam adhibeat, ne a via ad
finem ducente discedat; et quantum ad hoc dicitur eum regere. Tertio
ut si contingat eum discedere, quod ad viam rectam reducat; et quantum
ad hoc dicitur ipsum corrigere: quandoque quidem ut rectitudo justitiae
fiat ab eo, quando scilicet ille qui deliquerat, emendatur, ex cura
sibi impensa; quandoque autem ut rectitudo justitiae de eo fiat per
poenas inflictas, etiam si ille non corrigatur ex parte sua. Sed
aliquis a via rectitudinis discedens, dupliciter potest ad viam
rectitudinis reduci, secundum philosophum in 10 Eth. Uno modo per
timorem turpis, aut odium ipsius; ut cum quis turpitudinem peccati
abominatur, et confusionem exinde consequentem. Alio modo per timorem
et odium tristis; sicut cum quis propter poenas illatas pro peccatis,
vel quas timet inferri, resilit a peccato. Et quia iste secundus
modus est cum quadam violentia, ideo correctio dicitur, quasi usque ad
rectitudinem perducens. Sed primus modus proprie dicitur correptio.
Illa enim rapi dicuntur quae subito auferuntur; unde etiam syllaba
corripi dicitur, quae raptim et quasi subito pronuntiatur. Et propter
hoc quando homo ex hoc solum quod ei turpitudo peccati ostenditur, et
ad meliora quis eum hortatur, ipse per se ad viam rectitudinis
revertitur, corrigi dicitur. Ex quo patet quod secundus modus solis
praelatis competit, quorum verba vim coactivam habent per inflictionem
poenarum; sed primus modus praelationis ordinem non requirit: quamvis
etiam praelationis ordo ipsum requirat: quia secundus modus adhiberi
non debet, nisi ubi primus locum non habet, etiam a praelatis. Et
ideo correptio, quando praeter ordinem praelationis fit, vocatur
fraterna, quae in praedicta assignatione notificatur per tria, quae
ibi ponuntur: scilicet actus ipse, cum dicit: admonitio fratris:
finis cum dicit: de emendatione delictorum: principium cum dicit:
fraterna caritate procedens.
Ad primum ergo dicendum, quod aliquis potest reduci ad mentem suam
dupliciter. Uno modo quantum ad cognitionem speculativam; alio modo
quantum ad cognitionem practicam, quae per ignorantiam electionis
intercipitur: et sic dupliciter aliquis ad mentem reducitur. Uno modo
cum coactione quadam: vel factis, sicut cum quis punitur; vel verbis
habentibus vim coactivam, sicut cum aliquid alicui praecipitur: et hoc
ad corrigendum pertinet. Alio modo per verba tantum quae vim coactivam
non habent; et talia verba admonitoria dicuntur; et ideo, cum hic
modus ad corripientem pertineat, correptio nihil est aliud quam
admonitio; et ejusdem potentiae actus est admonitio cujus est
imperium.
Ad secundum dicendum, quod corripere dicitur a rapiendo quantum ad hoc
quod statim et subito rapina exercetur; non autem inquantum rapina
habet aliquam violentiam, nisi quantum ad hoc quod corripiens a sua
voluntate qua peccavit, avertere peccantem nititur; et sic aliquid est
ibi simile violentiae, secundum quod id quod est contrarium voluntati,
violentum dicitur.
Ad tertium dicendum, quod jam ex dictis patet quod alicujus potest
esse corripere cujus non est corrigere; sed omnis cujus est corrigere,
etiam est dirigere, si quidem dirigere importet solum ordinationem
alicujus in finem; si autem importet perductionem ad finem, sic solius
Dei est; quia ejus solius est impedimenta auferre, ut aliquis ad
finem non impeditus perveniat.
Ad quartum dicendum, quod de peccato praeterito potest esse aliquis
actus praesens vel futurus: et ideo quamvis emendatio sit de peccato
praeterito, non tamen ipsa admonitio aliquando potest esse facienda ad
hoc; et ideo de ipsa emendatione potest esse admonitio, ut dicatur
emendatio reversio peccatoris ad statum rectae operationis, quae est
correptionis finis.
Ad quintum dicendum, quod nullus movetur ex odio vel timore turpis,
nisi ille cui jam inest aliqualiter voluntas pulchri et boni; et ideo,
cum correptio procedat ex hac via, ut dictum est, proprie illi
competit ut corripiatur qui habet propositum boni, a quo tamen vel
propter ignorantiam vel propter aliquam desidiam avertitur; et ideo
magis proprie respicit omissionem, quae etiam in ipsa transgressione
considerari potest, quam transgressionis perversitatem; et propter hoc
convenientius dicitur delictorum quam peccatorum.
Ad sextum dicendum, quod in hoc quod aliquis peccat, laeditur
justitia, et laeditur peccans; et, secundum hoc, ille qui peccantem
arguit, ad duo potest attendere; scilicet ad laesionem justitiae (sed
hoc proprie est ejus cui commissa est custodia justitiae, quae est
commune bonum, scilicet praelati, qui est persona publica); et
iterum ad laesionem peccantis; et hoc est proprie ejus cui competit
defectibus ejus subvenire. Et quia hoc est proprium amicitiae, quae,
secundum philosophum in 9 Ethic., magis subvenire facit amico in
damnis virtutum quam in damnis exteriorum rerum; ideo directe pertinet
ad caritatem: unde quamvis correctio sit actus justitiae, tamen
correptio est actus caritatis, sive misericordiae. Quia tamen bonum
privatum debet ad bonum publicum ordinari sicut ad finem, ideo etiam
corripiens ex caritate ad laesionem justitiae aliquo modo respicit; et
secundum hoc intelligenda est Glossa inducta.
|
|