|
Postquam determinavit Magister de poenitentia, et de potestate
ministrorum quibus competit dispensatio hujus sacramenti, hic
determinat quaedam quae poenitentiam consequuntur; et dividitur in
partes duas: in prima determinat tempus poenitentiae; in secunda
determinat quaedam quae ad defectum poenitentiae pertinent, 22
dist., ibi: cumque multis auctoritatibus supra sit assertum, in vera
cordis contritione peccata dimitti (...) quaeritur et cetera.
Prima in duas: in prima ostendit tempus poenitentiae usque ad finem
vitae esse; in secunda movet quasdam quaestiones quae ex praedictis
ortum habent, 21 dist., ibi: solet etiam quaeri et cetera. Prima
in duas: in prima ostendit quod tempus poenitentiae durat usque ad
finem vitae; in secunda ostendit qualiter sit agendum cum illis qui in
fine poenitent, ibi: solet etiam quaeri, utrum satisfactionis lex
morituris sit imponenda. Prima in duas: in prima ostendit quomodo hi
qui in fine vitae poenitent, consequuntur remissionem peccatorum,
quamvis adhuc sint debitores poenae temporalis, quam in Purgatorio
post mortem sustinebunt; in secunda ostendit quod eadem poena debetur
eis qui qualitercumque in hac vita condignam satisfactionem non
implent, ibi: si vero quaeritur de illis qui in hac vita poenitentiam
non complent et cetera. Circa primum tria facit: primo ostendit quod
usque ad finem vitae manet poenitentiae locus; secundo objicit in
contrarium, ibi: Augustinus tamen de poenitentiam differentibus ita
scribit; tertio solvit, ibi: sed quare hoc dixit Augustinus? Ubi
ex verbis Augustini ostendit quare non sit poenitentia differenda usque
ad finem vitae, propter duo: primo propter poenitendi difficultatem;
secundo propter poenam Purgatorii quae restat, ibi: sed si etiam sic
conversus vita vivat, et non moriatur; non promittimus quod evadat
omnem poenam. Si vero quaeritur de illis qui in hac vita poenitentiam
non complent (...) idem dicimus de istis esse sentiendum et de his
qui in extremis poenitent. Hic ostendit quod poena Purgatorii restat
post hanc vitam eis qui hic condignam satisfactionem non agunt; et
circa hoc duo facit: primo ostendit hoc de illis qui poenitentiam
injunctam non explent; secundo ostendit idem de illis quibus condigna
satisfactio non est injuncta, ibi: si vero de illo quaeritur qui
satisfactionem injunctam impleverit, quae ignorantia vel negligentia
sacerdotis, peccato condigna non fuit, utrum de vita migrans ab omni
peccato liber sit; idem respondeo. Solet etiam quaeri, utrum
satisfactionis lex morituris sit imponenda. Hic ostendit qualiter sit
agendum cum illis qui in fine poenitent; et circa hoc duo facit: primo
ostendit hoc quantum ad satisfactionis injunctionem; secundo quantum ad
reconciliationem: sciendum etiam, quod tempore necessitatis non est
neganda poenitentia, vel reconciliatio poenitentibus. Ubi duo facit:
primo ostendit quod tempore ultimae necessitatis non est reconciliatio
deneganda poenitenti; secundo ostendit quod alio tempore simplex
sacerdos reconciliare poenitentem non potest inconsulto episcopo, ibi:
non debet tamen presbyter poenitentem reconciliare inconsulto episcopo,
nisi ultima necessitas cogat. Hic quaeruntur quinque: 1 utrum
aliquis in extremo vitae suae per poenitentiam possit consequi veniam
peccatorum; 2 de poena quam sacerdos ad satisfaciendum imponit; 3 de
relaxatione hujusmodi poenae per indulgentias; 4 quis possit
indulgentias dare; 5 quibus prosint.
|
|