|
Quaestiuncula 1
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod quilibet sacerdos
parochialis possit indulgentiam dare. Indulgentia enim habet
efficaciam ex meritorum Ecclesiae abundantia. Sed non est aliqua
congregatio, in qua non sit aliqua abundantia meritorum. Ergo
quilibet sacerdos potest elargiri indulgentiam, si habeat plebem
subjectam; et similiter quilibet sacerdos praelatus.
2. Praeterea, praelatus quilibet gerit personam totius
multitudinis, sicut unus homo gerit personam suam. Sed quilibet
potest alteri communicare bona sua pro altero satisfaciendo. Ergo et
praelatus potest communicare bona multitudinis sibi commissae; et sic
videtur quod possit indulgentias dare.
1. Sed contra, minus est excommunicare quam indulgentias dare. Sed
hoc non potest sacerdos parochialis. Ergo nec illud.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod diaconus non possit indulgentias
concedere, vel alius, nisi sacerdos. Quia remissio peccatorum est
effectus clavium. Sed non habet claves nisi solus sacerdos. Ergo
ipse solus potest indulgentias dare.
2. Praeterea, plenior remissio poenae est in indulgentiis quam in
foro poenitentiali. Sed hoc non potest nisi sacerdos. Ergo nec
illud.
1. Sed contra, eidem confertur dispensatio thesauri Ecclesiae cui
committitur regimen Ecclesiae. Sed hoc committitur quandoque non
sacerdoti. Ergo potest indulgentias dare; nam ex dispensatione
thesauri Ecclesiae efficaciam habent.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod etiam episcopus non possit elargiri
indulgentiam. Quia thesaurus Ecclesiae communis est toti Ecclesiae.
Sed id quod est commune toti Ecclesiae, non potest dispensari nisi
per illum qui toti Ecclesiae praeest. Ergo solus Papa potest
indulgentias concedere.
2. Praeterea, nullus potest remittere poenas a jure determinatas,
nisi ille qui habet potestatem jus condendi. Sed poenae satisfactoriae
sunt pro peccatis determinatae in jure. Ergo remittere hujusmodi
poenas potest solus Papa, qui est conditor juris.
1. Sed contra est consuetudo Ecclesiae, secundum quam episcopi dant
indulgentiam.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod ille qui est in peccato mortali, non
possit dare indulgentias. Quia rivus cui fons non influit, nihil
profluere potest. Sed praelato in peccato mortali existenti non
influit fons gratiae, scilicet spiritus sanctus. Ergo non potest in
alios profluere dando indulgentias.
2. Praeterea, majus est dare indulgentiam quam recipere. Sed ille
qui est in peccato mortali, non recipit, ut dicetur. Ergo nec dare
potest.
1. Sed contra, quia indulgentiae fiunt per potestatem praelatis
Ecclesiae traditam. Sed peccatum mortale non tollit potestatem, sed
bonitatem. Ergo potest aliquis in peccato mortali existens dare
indulgentias.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod indulgentiae effectum
habent secundum quod opera satisfactoria unius alteri computantur, non
solum ex vi caritatis, sed ex intentione operantis aliquo modo directa
ad ipsum. Sed intentio alterius potest ad alterum dirigi tripliciter;
aut in speciali, aut in generali, aut in singulari. In singulari
quidem, sicut cum quis pro alio satisfacit determinate; et sic
quilibet potest alteri sua opera communicare. In speciali autem,
sicut cum quis orat pro congregatione sua et familiaribus et
benefactoribus, et ad hoc ordinat etiam sua opera satisfactoria; et
sic ille qui congregationi praeest, potest opera illa alii communicare
applicando intentionem illorum qui sunt de congregatione sua ad hunc
determinate. Sed in generali, sicut cum quis opera sua ordinat ad
bonum Ecclesiae in generali; et sic ille qui praeest Ecclesiae
generaliter, potest opera illa communicare applicando intentionem suam
ad hunc vel ad illum. Et quia homo est pars congregationis, et
congregatio est pars Ecclesiae; ideo in intentione privati boni
includitur intentio boni congregationis et boni totius Ecclesiae; et
ideo ille qui praeest Ecclesiae, potest communicare ea quae sunt
congregationis, et hujus hominis; et ille qui praeest congregationi ea
quae sunt hujus hominis, sed non convertitur. Sed neque prima
communicatio, neque secunda, indulgentia dicitur, sed solum tertia,
propter duo. Primo, quia per illas communicationes quamvis homo
solvatur a reatu poenae quantum ad Deum, tamen non solvitur a debito
faciendi satisfactionem injunctam, ad quam obligatus est ex praecepto
Ecclesiae; sed per tertiam communicationem homo etiam ab hoc debito
absolvitur. Secundo, quia in una persona vel in una congregatione non
est indeficientia meritorum, ut sibi in omnibus aliis valere possit;
unde iste non absolvitur a poena debita pro toto; nisi tantum
determinate pro eo fiat quantum debebatur. Sed in Ecclesia tota est
indeficientia meritorum praecipue propter meritum Christi; et ideo
solus ille qui praeficitur Ecclesiae, potest indulgentiam elargiri.
Sed cum Ecclesia sit congregatio fidelium; congregatio autem hominum
sit duplex; scilicet oeconomica, ut illi qui sunt de una familia; et
politica, sicut illi qui sunt de uno populo; Ecclesia similatur
congregationi politicae, quia ipse populus Ecclesia dicitur; sed
conventus diversi vel parochiae in una diocesi similantur congregationi
in diversis familiis vel in diversis officiis; et ideo solus episcopus
proprie praelatus Ecclesiae dicitur; et ideo ipse solus quasi sponsus
anulum Ecclesiae recipit; et ideo solus ipse habet plenam potestatem
in dispensatione sacramentorum, et jurisdictionem in foro causarum
quasi persona publica; alii autem secundum quod ab eo eis committitur.
Sed sacerdotes qui plebibus praeficiuntur, non sunt simpliciter
praelati, sed quasi coadjutores; unde in consecratione sacerdotum
episcopus dicit: quanto fragiliores sumus, tanto magis his auxiliis
indigemus; et propter hoc etiam non omnia sacramenta dispensant. Unde
sacerdotes parochiales, vel abbates, aut alii hujusmodi praelati non
possunt hujusmodi indulgentias dare.
Et per hoc patet solutio ad objecta.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod potestas concedendi
indulgentias sequitur jurisdictionem, ut supra dictum fuit: et quia
diaconi et alii non sacerdotes possunt habere jurisdictionem vel
commissam, sicut legati, vel ordinariam, sicut electi, ideo possunt
indulgentias concedere etiam non sacerdotes; quamvis non possint
absolvere in foro poenitentiali, quod est ordinis.
Et per hoc patet solutio ad objecta. Indulgentias enim concedere
pertinet ad clavem jurisdictionis, non ad clavem ordinis.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod Papa habet plenitudinem
pontificalis potestatis, quasi rex in regno; sed episcopi assumuntur
in partem solicitudinis, quasi judices singulis civitatibus
praepositi: propter quod etiam solos eos in suis litteris fratres
vocat, reliquos autem omnes vocat filios. Et ideo potestas faciendi
indulgentias plene residet in Papa, quia potest facere quod vult,
causa tamen existente legitima; sed in episcopis est taxata secundum
ordinationem Papae; et ideo possunt dare secundum quod eis taxatum
est, et non amplius.
Et per hoc patet solutio ad objecta.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod elargiri indulgentias pertinet
ad jurisdictionem. Sed per peccatum homo non amittit jurisdictionem:
et ideo indulgentiae aeque valent, si fiant ab eo qui est in peccato
mortali, sicut si fierent ab eo qui est sanctissimus; cum non remittat
poenam ex vi suorum meritorum, sed ex vi meritorum reconditorum in
thesauris Ecclesiae.
Ad primum ergo dicendum, quod iste praelatus in peccato mortali
indulgentias dans non profluit aliquid de suo; et ideo non requiritur
quod influxum recipiat a fonte ad hoc quod ejus indulgentiae valeant.
Ad secundum dicendum, quod majus est dare indulgentias quam recipere,
quantum ad potestatem; sed est minus quantum ad propriam utilitatem.
|
|