|
Quaestiuncula 1
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod indulgentia valeat
existentibus in peccato mortali. Quia aliquis potest alteri mereri,
etiam in peccato mortali existenti, gratiam, et multa alia bona. Sed
indulgentiae habent efficaciam ex hoc quod merita sanctorum applicantur
ad istum. Ergo habent effectum in illis qui sunt in peccato mortali.
2. Praeterea, ubi est major indigentia, magis habet locum
misericordia. Sed ille qui est in peccato mortali, maxime indiget.
Ergo ei maxima debet fieri misericordia per indulgentias.
1. Sed contra, membrum mortuum non suscipit influentiam ex aliis
membris vivis. Sed ille qui est in peccato mortali, est quasi membrum
mortuum. Ergo per indulgentias non suscipit influentiam ex meritis
vivorum membrorum.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod indulgentiae non valeant religiosis.
Non enim competit eis supplere ex quorum superabundantia aliis
suppletur. Sed ex superabundantia operum satisfactionis quae sunt in
religiosis, aliis suppletur per indulgentias. Ergo eis non competit
per indulgentias suppleri.
2. Praeterea, in Ecclesia non debet aliquid fieri quod inducat
religionis dissolutionem. Sed si religiosis indulgentiae prodessent,
esset occasio dissolutionis disciplinae regularis: quia religiosi nimis
vagarentur per hujusmodi indulgentias et poenas sibi impositas in
capitulo negligerent. Ergo religiosis non prosunt.
1. Sed contra, nullus ex bono reportat damnum. Sed religio bonum
est. Ergo religiosi non consequuntur hoc damnum, ut eis indulgentiae
non valeant.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod ei qui non facit hoc pro quo indulgentia
datur, possit quandoque indulgentia dari. Quia ei qui non potuit
operari, voluntas pro facto reputatur. Sed aliquando fit indulgentia
pro aliqua eleemosyna facienda, quam pauper facere non potest, et
tamen libenter faceret. Ergo indulgentia ei valet.
2. Praeterea, unus potest pro alio satisfacere. Sed indulgentia ad
remissionem poenae operatur, sicut et satisfactio. Ergo unus pro alio
potest indulgentiam accipere; et sic ille consequitur indulgentiam qui
non facit hoc pro quo indulgentia datur.
1. Sed contra, remota causa removetur effectus. Si ergo aliquis
non facit hoc pro quo indulgentia datur, quod est indulgentiae causa,
indulgentiam non consequitur.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod indulgentia non valeat ei qui facit.
Quia dare indulgentias est jurisdictionis. Sed nullus in seipsum
potest exercere ea quae sunt jurisdictionis, sicut nullus potest se
excommunicare. Ergo nullus potest indulgentiae a se factae particeps
esse.
2. Praeterea, secundum hoc, ille qui facit indulgentiam, posset
pro aliquo modico facto sibi poenam remittere omnium peccatorum suorum,
et ita impune peccare; quod videtur absonum.
3. Praeterea, ejusdem potestatis est concedere indulgentias, et
excommunicare. Sed aliquis non potest excommunicare seipsum. Ergo
nec indulgentiae quam facit, particeps esse potest.
1. Sed contra, quia tunc esset ipse pejoris conditionis quam alii,
si ipse non posset uti thesauro Ecclesiae, quem aliis dispensat.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod quidam dicunt
indulgentias valere etiam existentibus in peccato mortali, non quidem
ad dimissionem poenae, quia nulli potest dimitti poena, nisi cui jam
dimissa est culpa; qui enim non est consecutus operationem Dei in
remissione culpae, non potest consequi remissionem poenae a ministro
Ecclesiae neque in indulgentiis, neque in foro poenitentiali: valet
tamen eis ad acquirendum gratiam. Sed hoc non videtur verum: quia
quamvis merita illa quae per indulgentiam communicantur, possent valere
ad merendum gratiam, non tamen propter hoc dispensantur, sed
determinate ad remissionem poenae; et ideo non valent existentibus in
mortali; et ideo in omnibus indulgentiis fit mentio de vere contritis
et confessis. Si autem fieret communicatio per hunc modum: facio
participem meritorum totius Ecclesiae, vel unius congregationis, vel
unius specialis personae, sic posset valere ad merendum aliquid illi
qui est in peccato mortali, ut praedicta opinio dicit.
Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad secundum dicendum, quod quamvis sit magis indigens qui est in
peccato mortali, tamen est minus capax.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod tam saecularibus quam
religiosis valent indulgentiae, dummodo sint in caritate, et servent
ea quae pro indulgentiis indicuntur. Non enim religiosi sunt minus
adjuvabiles meritis aliorum quam saeculares.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis religiosus sit in statu
perfectionis; tamen ipse sine peccato vivere non potest; et ideo si
aliquando propter peccatum aliquod commissum sit reus alicujus poenae,
potest per indulgentiam ab hac expiari. Non enim est inconveniens, si
ille qui est simpliciter superabundans, aliquo tempore indigeat, et
quantum ad aliquid; et sic indiget supplemento quo sublevetur; unde
dicitur Gal. 6, 2: alter alterius onera portate.
Ad secundum dicendum, quod propter indulgentias non debet dissolvi
regularis observantia; quia religiosi magis merentur religionem suam
servando, quantum ad praemium vitae aeternae, quam indulgentiam
exquirendo; quamvis minus quantum ad dimissionem poenae, quod est
minus bonum. Nec iterum per indulgentias dimittuntur poenae injunctae
in capitulo; quia in capitulo agitur forum quasi judiciale magis quam
poenitentiale; unde etiam non sacerdotes capitulum tenent. Sed
absolvitur a poena injuncta, vel debita pro peccato, in foro
poenitentiali.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod non existente conditione, non
consequitur illud quod sub conditione datur. Unde cum indulgentia
detur sub hac conditione quod aliquis aliquid faciat vel det; si illud
non exerceat, indulgentiam non consequitur.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc intelligitur quantum ad praemium
essentiale; sed non quantum ad alia accidentalia praemia, sicut est
dimissio poenae, vel aliquid hujusmodi.
Ad secundum dicendum, quod opus proprium potest quis applicare per
intentionem cuicumque voluerit; et ideo potest pro quocumque vult
satisfacere; sed indulgentia non potest applicari ad aliquem, nisi ex
intentione ejus qui dat indulgentiam; et ideo cum ipse applicet ad
facientem vel dantem (hic autem illud non potest), ille qui hoc
facit, ad alterum hanc intentionem transferre non potest. Si tamen
fieret sic indulgentia: ille qui facit, vel pro quo hoc fit, habeat
tantam indulgentiam; valeret ei pro quo fit; nec tunc iste qui facit
hoc opus, daret alteri indulgentiam, sed ille qui indulgentiam sub
tali forma facit.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod indulgentia debet ex aliqua
causa dari ad hoc quod aliquis per indulgentiam ad aliquem actum
provocetur, qui in utilitatem Ecclesiae et in honorem Dei vergat.
Praelatus autem, cui cura Ecclesiae utilitatis procurandae et honoris
divini propagandi est commissa, non habet causam ut seipsum ad hoc
provocet; et ideo non potest praebere indulgentiam sibi tantum, sed
potest uti indulgentia quam pro aliis facit, quia aliis subest causa
faciendi.
Ad primum ergo dicendum, quod actus jurisdictionis non potest aliquis
in seipsum exercere; sed eis quae auctoritate jurisdictionis dantur
aliis potest etiam praelatus uti tam in temporalibus quam in
spiritualibus; sicut etiam sacerdos sibi Eucharistiam accipit quam
aliis dat; et ita etiam episcopus potest accipere sibi suffragia
Ecclesiae quae aliis dispensat, quorum effectus immediatus est
remissio poenae per indulgentias, et non jurisdictionis.
Ad secundum patet solutio ex dictis.
Ad tertium dicendum, quod excommunicatio profertur per modum
sententiae, quam nullus in seipsum ferre potest, eo quod in judicio
non potest idem esse judex et reus. Indulgentia autem non per modum
sententiae datur, sed per modum dispensationis cujusdam, quam homo
potest facere ad seipsum.
|
|