|
Postquam determinavit Magister de tempore poenitentiae, hic movet
quasdam quaestiones contra determinata, et eas solvit; et dividitur in
partes duas: in prima movet quaestionem circa tempus poenitentiae; in
secunda circa confessionem quae a poenitentibus requiritur, ibi: post
hoc considerandum est et cetera. Prima in tres: in prima movet
quaestionem circa determinata. Dixerat enim, quod tempus poenitentiae
usque ad finem vitae datur; et cum omnia per poenitentiam in hac vita
dimittantur peccata, inquirit, utrum post hanc vitam aliqua peccata
dimitti possint; secundo determinat veritatem secundum auctoritates
sanctorum, ibi: quod aliqua post hanc vitam remittantur, Christus
ostendit in Evangelio; in tertia refellit quorumdam responsionem ad
auctoritates, ibi: sed forte dices, illud esse accipiendum de poena
peccati. Circa secundum duo facit: primo determinat veritatem
quaestionis motae; secundo ex veritate determinata quamdam dubitationem
movet, ibi: hic objici potest et cetera. Circa primum duo facit:
primo ostendit quod post hanc vitam aliqua peccata dimittuntur in
Purgatorio; secundo ostendit quod quidam tardius a peccatis ibi
purgantur, ibi: in illo autem igne Purgatorio alii tardius, alii
citius purgantur. Post haec autem considerandum est et cetera. Hic
movet quaestiones circa determinata prius de confessione: et primo ex
parte confitentis; secundo ex parte confessoris, qui scilicet
confessionem audit, ibi: caveat autem sacerdos ne peccata confitentium
aliis prodat. Circa primum duo quaerit: primo utrum quis debeat
singula peccata confiteri quae non fecit, ibi: sicut autem poenitens
celare non debet peccatum suum, quia superbia est; ita nec humilitatis
causa fateri se reum illius quod se non commisisse noscit. Caveat
autem sacerdos ne peccata poenitentium aliis prodat. Hic etiam duo
determinat ex parte confessoris: primo ut peccatum celet; secundo quod
non quisque sacerdos confessionem cujuslibet audiat, ibi: quod vero
dictum est, ut poenitens eligat sacerdotem scientem ligare et solvere,
videtur contrarium ei quod in canonibus reperitur. Hic est triplex
quaestio. Prima de Purgatorio. Secunda de confessione generali.
Tertia de sigillo confessionis quo peccata celantur. Circa primum
quaeruntur tria: 1 de ipso Purgatorio; 2 de ligno, feno, et
stipula, quae in Purgatorio purgantur; 3 de effectu Purgatorii.
|
|