|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod lignum, fenum, et
stipula, quae superaedificari dicuntur supra positum fundamentum, non
sint peccata venialia. Quia supra id quod est summum, nihil potest
aedificari. Sed fundamentum spiritualis aedificii, ut Glossa
Augustini dicit, est in summo. Ergo non potest super ipsum
aedificari.
2. Praeterea, aedificium per fundamentum sustentatur. Sed peccata
venialia non sustentantur per fundamentum spirituale, quod est fides
per dilectionem operans. Ergo lignum, fenum, et stipula, quae
aedificantur, non sunt peccata venialia.
3. Praeterea, Isa. 5, super illud: vae qui conjungitis domum ad
domum, dicit Hieronymus: haeretici dogmata dogmatibus conjungunt; et
qui super fundamentum aedificare debuerunt aurum, argentum, et lapides
pretiosos, aedificant lignum, fenum et stipulam. Sed haeretici
dogmata falsa confingentes, non peccant venialiter. Ergo lignum,
fenum et stipula non sunt peccata venialia.
4. Praeterea, secundum Ambrosium, apostolica doctrina est
fundamentum; ille autem superaedificat qui veniens post apostolos
docet, sive malus sive bonus sit. Sed bene docentes post apostolos
aedificant aurum, argentum, et lapides pretiosos, in quibus doctrina
praeclara signatur; mali autem lignum, fenum, et stipulam, in quibus
vana et frivola doctrina est peccatum mortale. Ergo per lignum, fenum
et stipulam, mortalia peccata intelliguntur, et non venialia.
1. Sed contra est quod dicitur in littera per verba Augustini.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur, quod iidem sint qui utraque
superaedificant. Quia, secundum Augustinum, per aurum signatur Dei
contemplatio; per argentum dilectio proximorum; per lapides pretiosos
bona opera. Sed illi qui inordinatos affectus aliquos habent ad res
temporales, qui dicuntur lignum, fenum et stipulam aedificare,
contemplantur aliquando Deum, et diligunt proximum, et aliqua bona
opera faciunt. Ergo iidem sunt qui aedificant utraque.
2. Praeterea, sicut in littera dicitur, illi aedificant aurum,
argentum, et lapides pretiosos, qui cogitant quae Dei sunt, quomodo
placeant Deo. Sed tales etiam aliqua venialia committunt, ut patet
1 Joan. 1, qui per lignum, fenum, et stipulam intelliguntur.
Ergo iidem sunt qui utraque superaedificant.
1. Sed contra est quod Augustinus dicit, quod illi qui aedificant
aurum, argentum, et lapides pretiosos, sunt securi; sed illi qui
aedificant lignum, fenum et stipulam, non sunt securi. Ergo non sunt
iidem qui utraque aedificant.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod venialia etiam mortali adjuncta sint
lignum, fenum, et stipula, ut non puniantur etiam aeternaliter in
damnatis, sed temporaliter. Quia secundum distantiam culparum debet
esse distantia poenarum. Sed culpa mortalis in infinitum excedit
venialem. Ergo et poena poenam. Sed hoc non potest esse secundum
acerbitatem, quia acerbitas utriusque poenae est finita. Ergo oportet
quod hoc sit secundum durationem; quod non esset, si veniale
aeternaliter puniretur.
2. Praeterea, non est personarum acceptio apud Deum, ut dicitur
Rom. 2. Sed videretur esse, si pro eadem culpa unum plus et alium
minus puniret. Cum ergo pro culpa veniali justus temporaliter
puniatur, etiam damnatus non aeternaliter, sed temporaliter punietur.
1. Sed contra, Matth. 5, 26: non exies inde, donec reddas
novissimum quadrantem, idest minuta peccata. Sed ille qui in peccato
mortali decedit, potest reddere. Ergo pro peccatis venialibus
punietur aeternaliter.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod venialia caritati
adjuncta possunt per aliquam poenam consumi; et ideo convenienter
secundum metaphoram signantur illa quae per ignem consumuntur; et quia
quanto aliquod peccatum est gravius, tanto difficilius purgatur; in
peccatis autem venialibus invenitur alterum altero gravius; ideo
convenienter eorum diversitas signatur per diversitatem eorum quae
facilius et tardius consumuntur ab igne. Et quia perfectio cujuslibet
quantitatis ternario comprehenditur, propter principium, medium, et
finem; ideo triplex differentia ponitur; quia quaedam sunt gravissima
in genere venialium, et difficillime purgabilia; et haec per lignum
signantur; quaedam minima, quae per stipulam; quaedam media, quae
per fenum signantur.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut fundamentum transumitur ad
spiritualia ratione prioritatis, et non ratione inferioritatis; ita
superaedificari dicuntur non quae superius, sed quae posterius fiunt.
Ad secundum dicendum, quod venialia non dicuntur superaedificari quasi
ex fundamento stabilitatem habentia. Dicitur enim aliquid super
fundamentum poni tripliciter. Uno modo directo situ, quod supra
fundamentum firmatur; et sic solum bona opera fidei formatae, quae
fundamentum dicitur, superaedificantur. Alio modo dicitur esse
super, quod est juxta, sicut patet in Psalm. 136: super flumina
Babylonis; et sic venialia superaedificantur, quia fundamentum non
destruunt, sed simul cum fundamento sunt. Alio modo dicitur esse
super, quod est post; sicut Ezech. ult. 3: super terminum Aser,
idest post, ut Glossa dicit: et sic etiam mortalia possunt
superaedificari, quae fundamentum destruunt. Vel, secundum quosdam,
per lignum, fenum et stipulam non intelliguntur ipsa venialia, sed
opera bona quibus aliquis motus venialis peccati se immiscet; et haec
superaedificantur quantum ad id quod est boni in eis, et non quantum ad
id quod habent de veniali. Sed hoc non videtur esse secundum
intentionem apostoli et Augustini; quia tunc non esset distinctio
inter lignum, fenum et stipulam, et aurum, argentum, et lapidem
pretiosum.
Ad tertium dicendum, quod in sacra Scriptura praeter principalem
sensum quem auctor intendit, possunt alii sensus non incongrue aptari.
Et sic Hieronymus per adaptationem quamdam loquitur, et non secundum
intentionem apostoli.
Ad quartum dicendum, quod aliqui etiam male docentes quandoque non
mortaliter, sed venialiter peccant, sicut quando aliqua inutilia
docent, vel aliquis motus inanis gloriae eis insurgit. Vel dicendum,
quod loquitur secundum eumdem modum sicut Hieronymus.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod aurum, argentum et lapis
pretiosus; et lignum, fenum et stipula, possunt dupliciter exponi.
Uno modo ita quod quaelibet bona opera dicantur aurum, argentum et
lapis pretiosus; et quaelibet venialia dicantur lignum, fenum et
stipula; et sic non est dubium quod iidem aedificant utraque; sed
quidam dicuntur haec et quidam illa aedificare, secundum quod eis magis
insistunt; sicut etiam activi a contemplativis distinguuntur, quamvis
et contemplativi aliquid agant, et activi aliquid contemplentur
aliquando. Alio modo ita quod per aurum, argentum et lapidem
pretiosum intelligantur solum opera perfectorum; et per lignum, fenum
et stipulam superaedificata intelligantur venialia eorum qui
solicitudinem de rebus temporalibus gerunt, non soli Deo vacantes; et
tunc patet quod non sunt iidem qui utraque aedificant; quia
imperfecti, etsi bona opera faciunt, tamen obscurantur ex
solicitudinibus hujus mundi, ut claritatem auri, argenti et lapidis
pretiosi non habeant; et similiter perfecti, etiam si aliqua venialia
habeant, tamen ex fervore caritatis in eis consumuntur, et ex
solicitudine continua quam de purgatione propria habent; et ideo non
dicuntur ea superaedificare, quia in eis habitualiter non manent; et
tales securi sunt, quia nihil est in eis purgabile.
Et secundum hoc patet solutio ad objecta.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod culpa non potest ordinari nisi
per poenam; et quia Deus nihil inordinatum relinquit, ideo nunquam
culpam sine poena dimittit. In illis autem qui damnantur, non potest
aliqua culpa dimitti, nec aliquis reatus tolli, cum careant caritate,
per quam et culpa purgatur, et reatus tollitur; et ideo culpa venialis
in eis semper manebit, vel reatus ejus, si etiam ante peccatum mortale
veniale dimissum fuisset quantum ad culpam, manente reatu; et propter
hoc aeternaliter damnati de illis venialibus punientur.
Ad primum ergo dicendum, quod peccatum mortale meretur poenam
aeternam, inquantum gratiam tollit, et a Deo aeterno separat; et
secundum hoc in infinitum distat a veniali. In illo ergo qui gratia
caret, et a Deo in perpetuum separatus est, per accidens veniali
aeterna poena debetur ratione subjecti, quae per se debetur mortali.
Ad secundum dicendum, quod non est ibi aliqua personarum acceptio;
quia in justo est gratia, cujus virtute, culpa ejus purgatur vel
reatus; qua carent damnati; et ideo eorum culpa vel reatus per poenam
expiari non potest: et sic patet quod venialia mortalibus adjuncta in
damnatis per accidens habent quod non sunt lignum, fenum, et stipula.
|
|