|
Quaestiuncula 1
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod per poenam Purgatorii
non expietur peccatum veniale quo ad culpam. Quia super illud 1
Joan. 5: est peccatum ad mortem etc. dicit Glossa interlinealis:
quod in hac vita non corrigitur, frustra post mortem ejus venia
postulatur. Ergo nullum peccatum post hanc vitam quo ad culpam
dimittitur.
2. Praeterea, ejusdem est labi in peccatum et a peccato liberari.
Sed anima post mortem non potest peccare venialiter. Ergo nec a
peccato veniali absolvi.
3. Praeterea, Gregorius dicit, quod talis in judicio quisque
futurus est, qualis de corpore exivit; quia lignum ubi ceciderit, ibi
erit; Eccl. 11. Si ergo aliquis in hac vita exit cum veniali, in
judicio cum veniali erit; et ita per Purgatorium non expiatur a culpa
veniali aliquis.
4. Praeterea, supra dictum est, dist. 17, qu. 2, art. 2,
quaestiunc. 3, quod culpa actualis non deletur nisi per
contritionem. Sed post hanc vitam non erit contritio, quae est actus
meritorius; quia tunc non erit meritum neque demeritum, cum secundum
Damascenum, hoc sit hominibus mors quod Angelis casus. Ergo post
hanc vitam non dimittitur in Purgatorio veniale quo ad culpam.
5. Praeterea, veniale non est in nobis nisi ratione fomitis; unde
in primo statu Adam venialiter non peccasset, ut in 2 Lib., dist.
21, quaest. 2, art. 3, in corp., dictum est. Sed post hanc
vitam in Purgatorio non erit sensualitas fomite corrupto in anima
separata, quia fomes dicitur lex carnis, Rom. 7. Ergo non erit
ibi venialis culpa; et ita non potest expiari per Purgatorium ignem.
1. Sed contra est quod Gregorius dicit in 4 Dial., et
Augustinus de vera poenitentia, quod quaedam culpae leves in futuro
remittuntur. Nec potest intelligi quo ad poenam; quia sic omnes
culpae, quantumcumque graves, quantum ad reatum poenae per ignem
Purgatorium expiantur. Ergo venialia quantum ad culpam purgantur per
ignem Purgatorium.
2. Praeterea, 1 Corinth. 3, per lignum, fenum, et stipulam,
ut dictum est, venialia intelliguntur. Sed lignum, fenum et stipula
per Purgatorium consumuntur. Ergo ipsae veniales culpae post hanc
vitam remittuntur.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod ignis Purgatorius non liberet a reatu
poenae. Omnis enim purgatio respicit foeditatem. Sed poena non
importat aliquam foeditatem. Ergo ignis Purgatorius non liberat a
poena.
2. Praeterea, contrarium non purgatur nisi per suum contrarium.
Sed poena contrariatur poenae. Ergo per poenam Purgatorii non
purgatur aliquis a reatu poenae.
3. Praeterea, 1 Corinth. 3, super illud: salvus erit, sic
tamen etc., dicit Glossa vetus: ignis iste est tentatio
tribulationis, de qua scriptum est: vasa figuli probat fornax;
Eccli. 27, 6. Ergo homo expiatur ab omni poena per poenas hujus
mundi saltem per mortem, quae est maxima poenarum, et non per
Purgatorium ignem.
1. Sed contra, poena Purgatorii est gravior quam poena quaelibet
hujus mundi, ut supra dictum est. Sed per poenam satisfactoriam,
quam aliquis in hac vita sustinet, expiatur a debito poenae. Ergo
multo fortius per poenam Purgatorii.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod ab illa poena unus non liberetur alio
citius. Quanto enim gravior est culpa et major reatus, tanto acerbior
poena imponitur in Purgatorio. Sed quae est proportio poenae
acerbioris ad culpam graviorem, eadem est proportio poenae levioris ad
culpam leviorem. Ergo ita cito liberatur unus a poena illa sicut
alius.
2. Praeterea, inaequalibus meritis adduntur aequales retributiones,
et in caelo et in Inferno, quantum ad durationem. Ergo videtur esse
similiter in Purgatorio.
1. Sed contra est similitudo apostoli, qui differentias venialium
per lignum, fenum et stipulam significavit. Sed constat quod lignum
diutius manet in igne quam fenum et stipula. Ergo unum peccatum
veniale diutius punitur in Purgatorio quam aliud.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod quidam dixerunt, quod
post hanc vitam non dimittitur aliquod peccatum quo ad culpam; et si
cum mortali culpa quis decedat, damnatur, et remissionis capax non
est; non autem potest esse quod cum veniali decedat sine mortali, quia
ipsa gratia finalis culpam purgat venialem. Veniale enim peccatum
contingit ex hoc quod aliquis Christum habens in fundamento, nimis
aliquod temporale diligit; qui quidem excessus ex concupiscentiae
corruptione contingit; unde si gratia omnino concupiscentiae
corruptionem vincat, sicut in beata virgine fuit, non manet aliquis
locus veniali; et ita, cum in morte omnino diminuatur et annihiletur
ista concupiscentia, potentiae animae totaliter gratiae subjiciuntur,
et veniale expellitur. Sed haec opinio frivola est et in se, et in
causa sua. In se quidem, quia dictis sanctorum et Evangelii
adversatur, cujus dicta non possunt exponi de remissione venialium
quantum ad poenam, ut Magister in littera dicit; quia sic tam levia
quam gravia in futuro dimittuntur. Gregorius autem, leves culpas
tantum post hanc vitam remitti perhibet. Nec sufficit quod dicunt,
quod hic dicitur specialiter de levibus, ne putetur nihil grave pro eis
nos passuros; quia remissio poenae magis aufert gravitatem poenarum
quam ponat. Quantum ad causam autem frivola apparet; quia defectus
corporalis, qualis est in ultimo vitae, non aufert concupiscentiae
corruptionem vel diminuit, quantum ad radicem, sed quantum ad actum;
sicut patet etiam de illis qui graviter infirmantur. Nec iterum
tranquillat potentias animae, ut eas gratiae subjiciat; quia
tranquillitas potentiarum et subjectio earum ad gratiam est, quando
inferiores vires obediunt superioribus, quae legi Dei condelectantur;
quod in statu illo esse non potest, cum actus utrarumque impediatur;
nisi tranquillitas dicatur privatio pugnae, sicut etiam in dormientibus
accidit; nec tamen propter hoc somnus dicitur concupiscentiam
diminuere, aut vires animae tranquillare, aut eas gratiae subdere.
Et praeterea, dato quod concupiscentiam radicaliter diminueret
defectus ille, et vires animae subderet gratiae; adhuc hoc non
sufficeret ad purgationem culpae venialis jam commissae, quamvis
sufficeret ad vitationem futurae; quia culpa actualis, etiam
venialis, non dimittitur sine actuali contritionis motu, ut supra,
dist. 16, qu. 1, art. 2, quaestiunc. 3, dictum est,
quantumcumque habitualiter intendatur. Contingit autem quandoque quod
aliquis dormiens moritur in gratia existens, qui cum veniali aliquo
obdormivit; et talis non potest actum contritionis habere de veniali
ante mortem. Nec potest dici, ut dicunt, quod, si non poenituit
actu vel proposito in generali vel speciali, sit versum in mortale,
propter hoc quod veniale fit mortale dum placet; quia non quaelibet
placentia venialis facit peccatum mortale (alias omne veniale esset
mortale, quia quodlibet veniale placet, cum sit voluntarium); sed
talis placentia quae ad fruitionem spectat, in qua omnis humana
perversitas consistit, dum rebus utendis fruimur, ut Augustinus
dicit; et sic placentia illa quae facit peccatum mortale, est actualis
placentia; quia omne peccatum mortale in actu consistit. Potest autem
contingere quod aliquis postquam veniale peccatum commisit, nihil
actualiter cogitet de peccato vel dimittendo vel tenendo; sed cogitet
forte quod triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis; et in
hac cogitatione obdormiat, et moriatur. Unde patet quod haec opinio
omnino irrationalis est. Et ideo cum aliis dicendum, quod culpa
venialis in eo qui cum gratia decedit, post hanc vitam dimittitur per
ignem Purgatorium; quia poena illa aliqualiter voluntaria, virtute
gratiae habebit vim expiandi culpam omnem quae simul cum gratia stare
potest.
Ad primum ergo dicendum, quod Glossa loquitur de peccato mortali.
Vel dicendum, quod quamvis in hac vita non corrigatur in se,
corrigitur tamen in merito; quia hic homo meruit, ut ibi illa poena
sit meritoria sibi.
Ad secundum dicendum, quod peccatum veniale contingit ex corruptione
fomitis, qui in anima separata in Purgatorio existente non erit; et
ideo non poterit peccare venialiter; sed remissio culpae venialis est
ex gratia informante, quae in Purgatorio erit in anima separata; et
ideo non est simile.
Ad tertium dicendum, quod venialia non variant statum hominis; quia
neque tollunt neque diminuunt caritatem, secundum quam mensuratur
quantitas gratuitae bonitatis animae; et ideo per hoc quod venialia
dimittuntur, talis manet anima qualis prius.
Ad quartum dicendum, quod post hanc vitam non potest esse meritum
respectu praemii essentialis; sed respectu alicujus accidentalis potest
esse quamdiu manet homo in statu viae aliquo modo; et ideo in
Purgatorio potest esse actus meritorius quantum ad remissionem culpae
venialis.
Ad quintum dicendum, quod quamvis veniale ex pronitate fomitis
contingat, tamen culpa in mente consequitur; et ideo etiam destructo
fomite, culpa adhuc manere potest.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod quicumque est debitor
alicujus, per hoc a debito absolvitur quod debitum solvit; et quia
reatus nihil est aliud quam debitum poenae; per hoc quod aliquis poenam
sustinet quam debebat, a reatu absolvitur; et secundum hoc poena
Purgatorii a reatu purgat.
Ad primum ergo dicendum, quod reatus, quamvis non importet foeditatem
quantum in se est, tamen habet ordinem ad foeditatem ex causa sua.
Ad secundum dicendum, quod poena quamvis non contrarietur poenae,
tamen contrariatur reatui ad poenam; quia ex hoc manet obligatio ad
poenam quod poenam non sustinuit quam debebat.
Ad tertium dicendum, quod in eisdem verbis sacrae Scripturae latet
multiplex intellectus; unde et ille ignis potest intelligi tribulatio
praesens, vel poena sequens; et per utramque venialia purgari
possunt. Sed quod mors naturalis ad hoc non sufficiat, supra dictum
est, dist. 20, art. 1, quaest. 3, ad 3.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod quaedam venialia sunt majoris
adhaerentiae quam alia, secundum quod affectus magis ad ea inclinatur,
et fortius in eis figitur: et quia ea quae sunt majoris adhaerentiae,
tardius purgantur, ideo quidam in Purgatorio diutius quam alii
torquentur, secundum quod affectus eorum ad venialia fuit magis
immersus.
Ad primum ergo dicendum, quod acerbitas poenae proprie respondet
quantitati culpae; sed diuturnitas respondet radicationi culpae in
subjecto; unde potest contingere quod aliquis diutius moretur qui minus
affligitur, et e converso.
Ad secundum dicendum, quod peccatum mortale, cui debetur supplicium
Inferni, et caritas, cui debetur praemium Paradisi post hanc vitam,
radicantur immobiliter in subjecto; et ideo quantum ad omnes est eadem
diuturnitas utrobique; secus autem est de peccato veniali, quod in
Purgatorio punitur, ut ex dictis patet.
|
|