|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod per confessionem
generalem, quae fit in completorio et prima, non dimittantur
venialia. Confessio enim qua dimittuntur peccata, est quoddam
sacramentale. Sed illa generalis confessio non est sacramentalis,
quia potest fieri etiam non sacerdoti. Ergo non valet ad peccatorum
venialium dimissionem.
2. Praeterea, confessio per hoc ordinatur ad peccatorum
dimissionem, inquantum per eam peccata confitentis manifestant. Sed
post confessionem generalem ita remanent occulta peccata confitentis
respectu ejus cui fit confessio, sicut et prius; tum quia quandoque
ille cui fit confessio, non potest distinguere voces singulorum,
quando plures simul generalem confessionem faciunt; tum quia in illis
generalibus quae in confessione generali dicuntur, non est aliquis qui
non peccet. Ergo confessio generalis non valet ad dimissionem
venialium.
3. Praeterea, contritio directius ordinatur ad remissionem culpae
quam confessio. Sed contritio generalis non sufficit ad remissionem
venialium; quia quandoque cum generali contritione simul stat
habitualis placentia alicujus venialis. Ergo multo minus confessio
generalis peccata venialia quo ad culpam delet.
4. Praeterea, si dixerimus, quod peccatum non habemus, nos ipsos
seducimus, ut dicitur 1 Joan. 1, 8. Sed aliqui qui non habent
peccata mortalia, frequenter confessionem generalem faciunt. Si ergo
talis confessio sufficit ad delendum venialia, frequenter sunt sine
peccato aliquo; quod videtur esse contra auctoritatem inductam.
1. Sed contra, nihil in Ecclesia frustra agitur. Sed post
generalem confessionem sequitur secundum usum Ecclesiae, oratio, qua
sacerdos dimissionem peccatorum confitentibus precatur. Ergo confessio
generalis valet ad dimissionem peccatorum saltem venialium.
2. Praeterea, sacerdos accedens ad Missam celebrandam,
confessionem generalem facit, ut purius accedat. Sed hoc non esset,
si talis confessio non purgaret. Ergo purgat saltem a peccatis
venialibus.
Respondeo dicendum, quod ista est ratio quare per infusionem gratiae
et caritatis peccata venialia non dimittantur, quia non opponuntur
caritati quantum ad habitum, sed magis quantum ad actum ejus, quem
impediunt vel retardant; et ideo, quando actus caritatis contra
venialia dirigitur, ea quasi suo contrario delet. Nec oportet quod
contra singulum eorum actus caritatis feratur ad eorum deletionem; quia
nullum eorum de se habet specialem rationem qua caritati aliquo modo
contrarietur, sicut est de peccatis mortalibus; sed omnia secundum
unam rationem disponunt ad contrarium caritatis, inquantum nimis
temporalibus rebus inhaeretur. Unde cum confessio generalis sit actus
ex caritate procedens in eo qui caritatem habet, in venialia directus;
constat quod valet ad venialium peccatorum dimissionem quantum ad
culpam, et quandoque quantum ad poenam; tanta potest devotio
confitentis adesse.
Ad primum ergo dicendum, quod confessio generalis quandoque est
sacramentalis, et quandoque non. Sacramentalis quidem est, quando
aliquis in secreto sacerdoti confitetur quaedam quae meminit, et alia
venialia in generali; et tunc illa generalis confessio ex quatuor habet
quod valeat ad remissionem venialium, quantum ad culpam, et etiam
poenam, vel in parte vel in toto: scilicet ex contritione
confitentis, ex humilitate confessionis, ex oratione sacerdotis,
inquantum est quaedam persona; ex vi clavium. Quando autem fit
publice coram multis et cum multis in Ecclesia, non est
sacramentalis; unde tunc habet efficaciam ex tribus primis, et non ex
quarto; et propter hoc etiam non subjungitur in prima et completorio
absolutio, nec satisfactionis injunctio, sed solum oratio misereatur.
Ad secundum dicendum, quod ratio illa procedit de confessione
sacramentali, quae judicium sacerdotis expectat; et ideo requiritur
aliqualis peccatorum manifestatio.
Ad tertium dicendum, quod contritio generalis sufficit ad peccatorum
venialium dimissionem quo ad culpam; sed illud quod habitu retinetur in
affectu, excluditur ab illa generalitate; unde illud non deletur per
talem contritionem, neque etiam per generalem confessionem.
Ad quartum dicendum, quod non fuit intentio apostoli dicere, quod non
sit aliquod momentum in quo homo non sit sine peccato quo ad culpam;
sed quia ista vita a nullo sine peccato agitur; et quia etiam dimissa
culpa reatus aliquis manet.
|
|