|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod confessio generalis non
sufficiat ad delendum peccata mortalia oblita. Peccatum enim quod per
confessionem deletum est, non est necesse iterum confiteri. Si ergo
peccata oblita per confessionem generalem dimitterentur, non esset
necessarium quod cum ad notitiam redeunt, aliquis ea confiteretur.
2. Praeterea, quicumque non est conscius alicujus peccati; vel non
habet peccatum, vel est oblitus sui peccati. Si ergo per generalem
confessionem factam peccata oblita mortalia dimittuntur; quicumque non
est sibi conscius de aliquo peccato mortali, quandocumque generalem
confessionem facit, potest esse certus quod sit immunis a peccato
mortali; quod est contra apostolum 1 Corinth. 4, 4: nihil mihi
conscius sum, sed non in hoc justificatus sum.
3. Praeterea, nullus ex negligentia reportat commodum. Sed non
potest esse sine negligentia quod aliquis peccatum mortale obliviscatur
antequam ei dimittatur. Ergo non reportat ex hoc tale commodum, quod
sine speciali confessione de peccato ei dimittatur.
4. Praeterea, magis est elongatum a cognitione confitentis illud
quod est omnino ignoratum, quam illud cujus est oblitus. Sed peccata
per ignorantiam commissa generalis confessio non delet; quia tunc,
haeretici qui nesciunt aliqua peccata, in quibus sunt, esse peccata,
aut etiam aliqui simplices, per generalem confessionem absolverentur;
quod falsum est. Ergo generalis confessio non tollit peccata oblita.
1. Sed contra, Psalm. 33, 6: accedite ad eum, et
illuminamini, et facies vestrae non confundentur. Sed ille qui
confitetur omnia quae scit, accedit ad Deum quantum potest; plus
autem ab eo requiri non potest. Ergo non confunditur, ut repulsam
patiatur; sed veniam consequitur.
2. Praeterea, ille qui confitetur, veniam consequitur, nisi sit
fictus. Sed ille qui confitetur omnia peccata quae in memoria habet,
et oblitus est aliquorum, non ex hoc est fictus; quia ignorantiam
facti patitur, quae a peccato excusat. Ergo veniam consequitur, et
sic peccata oblita sibi relaxantur; cum impium sit a Deo dimidiam
sperare veniam, ut supra, dist. 15, Magister dicit.
Respondeo dicendum, quod confessio operatur praesupposita
contritione, quae culpam delet; et sic ordinatur confessio directe ad
dimissionem poenae; quod quidem facit et ex erubescentia quam habet,
et ex vi clavium, cui se confitens subjicit. Contingit autem
quandoque quod per contritionem praecedentem peccatum aliquod deletum
est quo ad culpam sive in generali, si ejus tunc memoria non habeatur,
sive in speciali; et tamen ante confessionem aliquis illius peccati
oblitus est; et tunc confessio generalis sacramentalis operatur ad
dimissionem poenae ex vi clavium, quibus se confitens subjicit, nullum
obstaculum, quantum in ipso est, ponens. Sed ex illa parte qua
erubescentia confessionis peccati poenam minuebat, poena ipsius, de
qua quis specialiter coram sacerdote non erubuit, non est diminuta.
Ad primum ergo dicendum, quod in sacramentali confessione non solum
requiritur absolutio, sed judicium sacerdotis satisfactionem imponentis
expectatur; et ideo quamvis iste absolutione sit functus, tamen
tenetur confiteri, ut suppleatur quod defuit sacramentali confessioni.
Ad secundum dicendum, quod confessio non operatur, ut dictum est,
nisi contritione praesupposita; de qua quando vera fuerit, non potest
aliquis scire, sicut nec scire potest an gratiam habeat, per
certitudinem. Et ideo sciri non potest, utrum per confessionem
generalem sit sibi peccatum oblitum dimissum per certitudinem; quamvis
possit per conjecturas aliquas aestimari, de quibus supra, dist. 9,
dictum est.
Ad tertium dicendum, quod iste non reportat commodum ex negligentia;
quia non ita plenam remissionem consequitur, sicut alias consecutus
fuisset; nec tantum meretur; et tenetur iterum confiteri, cum ad
memoriam peccatum reduxit.
Ad quartum dicendum, quod ignorantia juris non excusat, quia ipsa
peccatum est; sed ignorantia facti excusat. Unde aliquis de hoc quod
non confitetur peccata quae nescit esse peccata propter ignorantiam
juris divini, non excusatur a fictione; excusaretur autem, si
nesciret ea esse peccata propter ignorantiam particularis
circumstantiae, ut si cognovit alienam quam credidit esse suam. Sed
oblivio de actu peccati habet ignorantiam facti; et ideo excusat a
peccato fictionis in confessione, quod fructum absolutionis et
confessionis impedit.
|
|