|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod aliquis licite possit
confiteri peccatum quod non habet. Quia, sicut dicit Gregorius,
bonarum mentium est ibi culpam agnoscere ubi culpa non est. Ergo ad
bonam mentem pertinet ut de illis culpis se accuset quas non commisit.
2. Praeterea, aliquis per humilitatem se reputat deteriorem aliquo
qui est manifestus peccator; et in hoc commendandus est. Sed quod
corde quis aestimat, licet ore confiteri. Ergo licite potest se
confiteri habere gravius peccatum quam habeat.
3. Praeterea, aliquis quandoque dubitat de aliquo peccato, utrum
sit mortale vel veniale; et talis debet, ut videtur, de illo
confiteri ut de mortali. Ergo aliquis debet confitere aliquod peccatum
quod non habet.
4. Praeterea, satisfactio ex confessione ordinatur. Sed aliquis
potest satisfacere de peccato quod non commisit. Ergo potest etiam
confiteri peccatum quod non fecit.
1. Sed contra, quicumque dicit se fecisse quod non fecit,
mentitur. Sed nullus in confessione mentiri debet, cum omne mendacium
sit peccatum. Ergo nullus debet confiteri peccatum quod non fecit.
2. Praeterea, in judicio exteriori non debet aliquod crimen alicui
impingi, quod non potest per testes idoneos probari. Sed testis in
foro poenitentiae est conscientia. Ergo aliquis non debet se accusare
de peccato quod conscientia sua non habet.
Respondeo dicendum, quod per confessionem debet poenitens se
confessori suo manifestare. Ille autem qui aliud de se sacerdoti
loquitur quam sua conscientia habeat, sive bonum, sive malum, non se
sacerdoti manifestat, sed magis occultat; et ideo non est idonea
confessio; sed ad hoc quod sit idonea requiritur quod os cordi
concordet, ut solum hoc os accuset quod conscientia tenet.
Ad primum ergo dicendum, quod agnoscere culpam ubi non est, potest
esse dupliciter. Uno modo ut intelligatur quantum ad substantiam
actus; et sic non est verum; non enim ad bonam mentem pertinet, sed
ad errantem, ut se actum aliquem commisisse cognoscat quem non
commisit. Alio modo quantum ad conditionem actus; et sic verum est
quod Gregorius dicit, quia justus in actu qui de se bonus videtur,
formidat ne aliquis defectus ex parte sua fuerit; et sic dicitur Job
9, 28: verebar omnia opera mea. Et ideo ad bonam mentem etiam
pertinet ut hanc formidinem quam corde tenet, lingua accuset.
Et per hoc patet solutio ad secundum; quia justus qui est vere
humilis, non reputat se deteriorem quantum ad perpetrationem actus qui
sit pejor ex genere; sed timet ne in his quae bene agere videtur, per
superbiam gravius delinquat.
Ad tertium dicendum, quod quando aliquis dubitat de aliquo peccato an
sit mortale, tenetur illud confiteri dubitatione manente; quia qui
aliquid committit vel omittit, in quo dubitat esse mortale peccatum,
peccat mortaliter, discrimini se committens. Et similiter periculo se
committit qui de hoc quod dubitat esse mortale, negligit confiteri.
Non tamen debet asserere illud esse mortale, sed cum dubitatione
loqui, et judicium sacerdotis expectare, cujus est discernere inter
lepram et lepram.
Ad quartum dicendum, quod ex hoc quod homo satisfacit pro peccato quod
non commisit, non incurrit mendacium, sicut cum quis confitetur
peccatum quod non credit se fecisse. Si enim dicat peccatum quod non
fecit, tamen credit se fecisse, non mentitur; et ideo non peccat si
eo modo dicat sicut est in corde suo.
|
|