|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod de licentia poenitentis
non possit sacerdos peccatum quod sub sigillo confessionis habet,
alteri prodere. Quod enim non potest superior, non potest inferior.
Sed Papa non posset aliquem licentiare ut peccatum quod scit in
confessione, alteri diceret. Ergo nec ille qui confitetur, potest
ipsum licentiare.
2. Praeterea, illud quod est institutum propter bonum commune, non
potest ex arbitrio unius mutari. Sed celatio confessionis est
instituta propter bonum totius Ecclesiae, ut homines confidentius ad
confessionem accedant. Ergo ille qui confitetur, non potest
licentiare sacerdotem ad dicendum.
3. Praeterea, si posset sacerdos licentiari, videretur dari pallium
malitiae malis sacerdotibus; quia possent praetendere sibi licentiam
datam, et sic impune peccarent; quod non est conveniens. Ergo
videtur quod non possit a confitente licentiari.
4. Praeterea, ille cui iste revelabit, non habebit hoc sub sigillo
confessionis; et sic poterit publicari peccatum quod jam deletum est;
quod non est conveniens. Ergo non potest licentiari.
1. Sed contra, superior potest remittere peccatorem cum litteris ad
inferiorem sacerdotem de voluntate ipsius. Ergo de voluntate
confitentis potest alteri peccatum revelare.
2. Praeterea, qui potest aliquid facere per se, potest etiam per
alterum facere. Sed confitens potest per se peccatum suum, quod
fecit, revelare. Ergo potest internuntium sacerdotem facere.
Respondeo dicendum, quod duo sunt propter quae sacerdos tenetur
peccatum occultare. Primo et principaliter, quia ipsa occultatio est
de essentia sacramenti, inquantum scit illud ut Deus, cujus vicem
gerit ad confessionem. Alio modo propter scandalum vitandum. Potest
autem poenitens facere ut illud quod sacerdos sciebat ut Deus, sciat
etiam ut homo; quod facit dum eum licentiat ad dicendum; et ideo si
dicat, non frangit sigillum confessionis. Tamen debet cavere
scandalum dicendo, ne fractor sigilli praedicti reputetur.
Ad primum ergo dicendum, quod Papa non potest licentiare eum ut
dicat; quia non potest facere ut sciat ut homo; quod potest qui
confitetur.
Ad secundum dicendum, quod non tollitur illud quod est propter bonum
commune institutum; quia sigillum confessionis non frangitur, quia
dicitur quod alio modo scitur.
Ad tertium dicendum, quod ex hoc non datur aliqua impunitas malis
sacerdotibus; quia imminet eis probatio, si accusantur, quod de
licentia confitentis revelaverunt.
Ad quartum dicendum, quod ille ad quem notitia peccati devenit
mediante sacerdote ex voluntate confitentis, participat in aliquo actum
sacerdotis; et ideo simile est de eo et de interprete; nisi forte
peccator velit quod ille absolute sciat et libere.
|
|